← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§82.1-83.29

反驳被生者不灭与未生者可灭

忒弥斯提乌斯论述了对被生者不灭、未生者可灭之观点的反驳,证明过去始终存在之物随后不可能消亡,此前不存在之物随后亦不可能永存,因为即使时间仅在一端是无限的,其同时兼具存在与不存在的无限潜能也会导致不可成立的自相矛盾。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.12#8

cum autem ostensum sit ea, quae ortum ac interitum habent, potentias habere, quae infinitis temporibus procedunt, indeque consequi, fieri posse, ut unum et idem sit et non sit, tandem eorum sententiam refellere oportet, qui id, quod natum est, non interire, et quod est non natum, interire posse affirmant. hac ratione quod ab eo dictum fuit (ut opinor) intellegi debet. hoc autem id non est, quod ipse intendebat, sed alia quaedam ratio,1 qua fieri non posse demonstratur, ut post sit aliquid semper esse, quod antea non fuerit, quemadmodum id, quod natum est, neque ut id, quod antea semper fuerit, postea sit semper nullum, veluti mortale. Prius autem de eo disseramus, quod interitum sentit. dicimus itaque, si superioribus temporibus id semper fuerit, erit igitur infinitum aliquod, sed suum esse erit secundum similitudinem eius, quod interitum sentit. quod vero habet potentiam, ut intereat, palam est toto eo tempore, in quo est, talem potentiam ei inesse; alioquin si eiusmodi potentia in quolibet puncto statuti temporis, hoc est omni tempore, in eo non sit, sed aliud punctum sit ab his statutis, in quo eiusmodi potentia in eo consistat, sitque hoc punctum finitum segregatumque ab eo tempore, in quo est, tempus etiam, in quo est, eadem ratione se habebit. sin minus, consentaneum erit, ut haec vel illa puncta ad eorum finem terminata non sint. at si mensura quaedam infinita non erit, omne praeteritum tempus non erit infinitum; omne vero tempus, quod elapsum est, infinitum est — hoc enim omne tamquam principium suppositum est — convenit ergo ut non sit punctum segregatum terminatumque, quo potentiam acquirat, ut interire possit. quodsi certum ac definitum punctum huic non erit, in omni puncto dato potentiam habet, ut interire possit. quare convenit, si punctum temporis praeteriti nec numerum nec terminum admittat, ut immensum infinitumque existat; quo infinito existente, tempora etiam, quae inter ea sunt, infinita erunt; igitur tempus quoque, quod illorum causa colligitur, infinitum extiterit. verum etsi aliquid in omni eo sit, ei tamen potentia inest, qua potest in eo non esse. sed iam antea a nobis demonstratum est, ea, quae multorum vim habent tempore infinito, fieri posse in eo, ut illarum potentiarum actiones simul recipiant. et cum statuerimus ipsum, dum interitum admittit, habere quoque actionem illius potentiae, hoc est non essendi, id falsum statuimus, quin immo ex eorum numero est, quae fieri non possunt. atqui sequitur hoc absurdum ad positum fundamentum, a quo noster sermo initium duxit, quod habet: fieri potest, ut id, quod omni praeterito tempore fuit, omni consequenti tempore postea non sit. et haec differentia est inter hanc et illam rationem, quae est adversus positum fundamentum, quod habet: quando aliquid alicui semper inest, potentiam habet, qua potest non esse. etenim prima ratio ponit tempus, in quo est, ex utraque extremitate infinitum, praeteritum videlicet et consequens, secunda vero ponit idem tempus ex altera duarum extremitatum eius infinitum, mortali enim omne tempus praeteritum, generato autem omne tempus consequens.2 iis autem id non convenit, quae terminato tempore consistunt, quandoquidem si potentia in iis non extiterit, in eo certe inveniri non poterint, siquidem statuere aliquid oportet, quod eiusmodi potentiam recipit. Eademque ratio est eius, quod omni praeterito tempore non est, veluti generatum, quod in designato puncto esse potest. si enim in omni puncto non esset, punctum, cui convenit, ut in eo sit, terminatum extitisset ac eius terminus erit comparatione ad tempus praeteritum et consequens; quibus enim temporibus mensum contingit, hoc ordine erit. atqui ea tempora mensurata non sunt, siquidem infinita existunt; convenit ergo, ut in omni puncto temporis, in quo non est, essendi potentiam habeat. at tempus, in quo non est, infinitum existit; quare tempore infinito in eo potentia erit, qua sit et non sit. et reliqua, quae de hac re dicenda supra memoravimus. Hic autem sermo non convenit, ut de genito dicatur, quod infinito tempore generatur, tametsi tempus, in quo est, infinitum existat. etenim etsi fieri possit, ut sit omni tempore, quo non est, et hoc tempus infinitum existit, hoc tamen non ita se habet, ut hoc omni tempore esse possit. Ceterum cum dixisset, potentiam, ut non sit et sit, iuxta ordinem sermonis praemisit, ut non sit, deinceps vero addidit ut sit.

然而,既然已经阐明具有生起与毁灭的事物拥有在无限时间中推进的潜能,且由此推论出同一事物可能存在与不存在,那么最终必须反驳那些断言被生者不会毁灭、未生者可以毁灭之人的观点。根据这一论据,由他所说的话(据我看来)应当被理解。然而,这并不是他本人所意图的原意,而是另一个论据,通过该论据论证了:此前不存在的某物,不可能在后来永远存在,犹如被生者一样;此前始终存在的某物,在后来也不可能永远归于虚无,例如有死者。 首先,让我们讨论遭受毁灭的事物。因此我们说,如果它在更早的时间中始终存在,那么它将是某种无限之物,但它的存在将按照遭受毁灭之物的类似性而存在。然而对于具有毁灭潜能的事物而言,显而易见的是,在其存在的全部时间内,这样一种潜能都内在属于它;否则,如果在规定时间的任何一个点上,即在所有时间内,这种潜能都不在它之中,而是存在着另一个不同于这些规定之点的点,在这种点上这种潜能存在于它之中,且该点是有限的并与它存在的时间相脱离,那么它存在的时间也将处于同样的状况。不然的话,相称的将是这些或那些点在其终点处并未被限定。但若某种量度不是无限的,一切过去的时间便不会是无限的;然而一切流逝的时间都是无限的——因为这一切都作为原理被预设了——因此相称的是,不存在一个使它能够获得毁灭潜能的脱离且被限定的点。而如果对此不存在一个确定且被限定的点,那么在每一个给定的点上,它都具有能够毁灭的潜能。所以相称的是,如果过去时间的一个点既不接纳数目也不接纳界限,它便作为无量且无限者而存在;在此点作为无限存在的情况下,处于它们之间的时间也将是无限的;因此为了它们的缘故而被集聚的时间也将作为无限而存在。然而即使某物存在于所有这些时间中,但在它之中仍然内在地具有一种潜能,凭此潜能它能够不在其中存在。但此前我们已经论证过,在无限时间中具有多者之力量的事物,在其中可能同时接受那些潜能之活动。而当我们断定它在接纳毁灭的同时,也拥有那种潜能的活动,即不存在的活动时,我们便将此断定为虚假的,甚至它是属于不可能发生之事的范畴。然而这一荒谬结论直接伴随于我们的论述由之开始的既定基础,该基础主张:在一切过去时间内存在之物,可能在随后的全部后继时间内不存在。而这正是这一论据与反驳那个既定基础的论据之间的区别,后者主张:当某物始终属于某物时,它具有一种能够不存在的潜能。因为第一种论据将它存在的时间设定为在两端皆为无限,即过去与后继;而第二种论据则将同一时间设定为在其两端之一为无限:对有死者而言是一切过去的时间,对被生者而言则是一切后继的时间。然而这并不适用于那些在限定时间内存在的事物,因为如果潜能不曾在它们之中存在,既然必须设定某种接受这种潜能的事物,它们当然不可能在其中被发现。 对于在一切过去时间内不存在的事物,例如能够在指定点上存在的被生者,同样的论据亦然。因为如果它并非在每一个点上都存在,那么它适于存在于其中的那个点便会作为被限定者而存在,且它的界限将与过去时间和后继时间相比照而存在;因为在凡是发生量度的时间中,都将按照此种秩序存在。然而那些时间并不是被量度的,既然它们作为无限而存在;因此相称的是,在它不存在的每一个时间点上,它都具有存在的潜能。然而它不存在的时间作为无限而存在;所以在无限时间内,在它之中将存在它凭此而存在与不存在的潜能。而关于此事应当说明的其余部分,我们在上文中已经提及。然而这一说法不适于用来谈论被生者,即它在无限时间内被生成,尽管它存在的时间作为无限而存在。因为即使可能在它不存在的全部时间内存在,且这一时间作为无限而存在,这却绝非处于它能够在全部这一时间内存在的境况之中。此外,当他说“不存在与存在的潜能”时,依照论述的次序,他首先提出了“不存在”,随后才补充了“存在”。

语法注2 条
  1. 1.12hoc autem id non est, quod ipse intendebat, sed alia quaedam ratio

    hoc 指前一句中提及的对亚里士多德论证的理解,名词性短语 id... quod ipse intendebat 作表语。与其形成对比的 sed alia quaedam ratio 同样作为表语主格,并由随后的关系从句 qua fieri non posse demonstratur... 所修饰。

  2. 1.12mortali enim omne tempus praeteritum, generato autem omne tempus consequens

    紧接前文 secunda vero ponit idem tempus ex altera duarum extremitatum eius infinitum 的省略结构,承前省略了动词 ponit 及表语形容词 infinitum。与格 mortali 与 generato 分别对应其宾语 omne tempus praeteritum 与 omne tempus consequens。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:82.1-83.29