- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:83.29-85.26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯阐述了在可毁灭者与可生成者中不存在与存在的潜能先于现实活动的关系,并解释了亚里士多德如何通过简练的论证普遍地推导出“可毁灭者必将毁灭,且可生成者不可能始终存在”,从而反驳了认为存在永具毁灭潜能却永不毁灭之物的观点。
Prius quidem, videlicet ut non sit, si corruptibile est,1 siquidem tametsi omni praeterito tempore sit, eodem tamen tempore potentiam habet, cuius causa non sit. Posterius vero, videlicet ut sit, si generabile est; etenim quamvis omni elapso tempore non fuerit, in omni tamen eius potentia erat, ut sit. Et hoc ordine utrumque eorum has potentias habere deprehenditur nec opus erit, ut a puncto quodam ex punctis temporis praeteriti initium ducat, sed omni tempore, quo non erat, hoc ei inerit. Ex his itaque intellegi potest, in omni eo, quod de non esse ad esse commutatur, vis ac potestas essendi actum praecedit. potentia enim ad senectutem ipsam senectutem praecedit. quare generabile, dum non est, essendi potentiam habet ac ea potentia, qua est, cum ea dispositione concurrit, in qua non est. quodsi tempus, quo non est, infinitum existat et omni eo tempore inerit ei potentia, qua erit, consentaneum ergo non erit, ut postea sit quandoque, sed semper quocunque tempore, quod ei assignabitur. potentia etenim, cui essendi actus continget, non est hoc tempore (exempli gratia) maior, quam sit alio tempore; alioquin si ita esset, conveniret utique, ut eiusmodi tempus esset terminatum, id videlicet quo convenit, ut non sit, et quo convenit, ut sit. et si erat, quemadmodum diximus, illud tempus infinitum, quo non est, toto hoc tempore inerit ei potentia, ut sit. potentia vero actu antiquior est; [quare] si posuerimus aliquo temporis momento, quo non est, esse innovatum, siquidem inest ei potentia, quae, ut omnino sit, causa est, falsum fuit, quod statuimus, verum id non erit, quod fieri non potest,2 videlicet unum et idem simul actu esse et non esse. huius vero rationis captione quoque excluditur, ut genitum eam potentiam infinito tempore habere possit, cuius gratia convenit, ut sit. omnes autem eiusmodi rationes ab eo sermone pendent, qui habet: quod multorum vim ac dispositionem habet, actiones illarum potentiarum in eo simul esse posse. Deinceps alia etiam indagine, quae antea praefata sunt, Aristoteles prosequitur. in his autem longo verborum progressu minime utitur; etenim eius opinio hoc in loco non est indicare, si interitum admittit, semper antea non fuisse, nec si interitum sentiet, semper antea fuisse, sed in universum dixit: corruptibile corrumpetur; sin minus, convenit ut sit, cum natura sua interitum sentiat; et generabile, fieri non potest, ut semper sit. perspicuum est autem, id alia ratione evenire. ex iis namque ipsis declarat, quanam ratione quod retulit, esse contingat, et cum hoc etiam eorum sententiam refellit, qui aliquid esse pronuntiant, quod semper interire potest et tamen nunquam interit. nos autem dicemus, quo pacto super hoc demonstratio exstruatur ex hoc eodem sermone. cum corruptibile aliquid omnino non interit, simul corruptibile et incorruptibile erit; etenim corruptibile est, quoniam non essendi potentiam habet, incorruptibile autem, quoniam nunquam interit; quare simul essendi et non essendi potentiam habebit. sin vero dicamus, quod infinito tempore has duas potentias habeat, ac deinceps ponamus, quod non est, actu existere, falsum erit, quod posuimus, impossibile vero nequaquam, idemque absolute deducetur, quod in eisdem antelatis dictum est. Convenit ergo, ut id intereat, quod interire potest. haec autem positio alterum sermonem non requirit, ut puta, si superioribus temporibus semper fuerit vel non fuerit, sed absolute quidem, si interire potest, interit. hinc fit, ut hic idem sermo eorum sententiam refellat, qui aliquid semper interire posse affirmant, quod tamen nunquam interit. ita etiam quod natura sua nasci poterit, omnino convenit, ut aliquando generatum sit vel generetur, sive, postquam natum fuerit, illud semper esse statuimus, sive id semper esse minime statuimus, sed desinit esse. neque etiam hoc in loco explicatur, postquam innovatum fuerit, utrum semper, an non semper sit; quod enim consonum videtur, est, ut genitum tantum sit. etenim si semper generabile esset, sed ipsum superioribus non fuerit nec ullo unquam consequenti tempore erit, essendi ac non essendi potentiam infinito tempore habebit; ex eo enim, quod ortum habet, inest ei potentia, quae ut omnino sit, causa est, ex eo vero, quod superioribus temporibus non fuit nec consequentibus erit, inest ei potentia, quae, ut omnino non sit, causa est. id autem cum posuerimus, falsum erit, sed impossibile nequaquam, ut hoc iure esset et non esset, et reliqua, quae in aliis dispositionibus dicta sunt. Hoc autem ex ea positione omnino deducitur, videlicet quod natura sua interire potest, consequentibus omnibus temporibus sine interitu permanere posse.3
首先,即就其不存在而言,若它是可毁灭的,便当如此;因为即便它在过去的所有时间内存在,然而在同一时间内,它具有凭此而得以不存在的潜能。但随后,即就其存在而言,若它是可生成的,便当如此;因为尽管在所有流逝的时间内它都不存在,然而在这全部时间内,都具有使它得以存在的潜能。并且按照这种次序,它们二者之每一方都被发现具有这些潜能,而无需从过去时间的各个点中的某一点开始,而是在它不存在的全部时间内,这都将内在属于它。因此从这些事情中可以理解:在从不存在转变为存在的一切事物中,存在的力量与权能先于现实活动;因为通向衰老的潜能先于衰老本身。所以可生成者在其不存在时,具有存在的潜能,且它赖以存在的这种潜能与其不存在的状态相吻合。而若它不存在的时间作为无限而存在,且在全部这时间内都将内在具有它赖以存在的潜能,那么相称的便不是它后来在某一时刻存在,而是在被分配给它的任何时间内始终存在。因为存在之现实活动将发生于其上的潜能,在此时(例如)并不比在彼时更大;否则,若是如此,便完全相称于那样的时间是被限定的,即相称于它不存在的时间与相称于它存在的时间。而如我们所说,若它不存在的那段时间是无限的,那么在全部这一时间内,使它存在的潜能都将内在属于它。但潜能先于现实活动;[因此]若我们设定在它不存在的某个时间时刻存在被翻新,既然使它完全存在的潜能内在属于它,那么我们所设定的便是虚假的,但这并非是不可能发生之事,即同一事物在现实中同时存在与不存在。然而借由这一论据的把握,也排除了被生者能够在无限时间内拥有凭此相称于其存在的潜能。然而所有此类论据,都取决于那条论述,该论述主张:具有多者之力量与状态的事物,那些潜能的活动可以同时存在于其中。 随后,亚里士多德也通过另一项探究来推进此前所预设的事情。然而在这些事中,他绝未使用冗长的言辞展开;因为他在此处的意图并非表明:若它接纳毁灭,便在以前始终不存在;也非若它遭受毁灭,便在以前始终存在;而是普遍地说道:可毁灭者必将毁灭;不然的话,既然它依其本性遭受毁灭,相称的将是它存在;而至于可生成者,则不可能始终存在。然而显而易见的是,这通过另一论据而发生。因为正是从这些事物本身中,他阐明了他所提及的事情凭何种理由得以发生,且借此他也反驳了那些断言存在着某种始终能够毁灭却从不毁灭之物的人的观点。然而我们将说明,关于此事的论证是如何根据这同一论述而构建起来的。当某个可毁灭之物完全不毁灭时,它将同时是可毁灭的与不可毁灭的;因为由于它具有不存在的潜能,它是可毁灭的,而由于它从不毁灭,它又是不可毁灭的;所以它将同时具有存在与不存在的潜能。但若我们说它在无限时间内具有这两种潜能,并随后设定不存在之物在现实中存在,那么我们所设定的将是虚假的,但决非不可能的,并且将绝对推导出在上文所引用的相同内容中所述之完全同一的结论。因此相称的是,能够毁灭之物必毁灭。然而这一假定并不需要另一条论述,例如在以往的时间中它是否始终存在或不存在,而是绝对地:若它能够毁灭,它便毁灭。由此便使得这同一论述反驳了那些断言某种事物始终能够毁灭却从不毁灭之人的观点。同样,对于依其本性能够产生之物,完全相称的是它在某一时刻已被生成或被生成,无论在它被产生之后我们设定它始终存在,还是我们决不设定它始终存在而是它停止存在。此外在此处也未曾说明,在它被翻新之后,究竟是始终存在还是并非始终存在;因为看似相称的仅仅在于它是被生者。因为若它始终是可生成的,但它自身在以往并不存在,且在随后的任何时间内也决不会存在,那么它将在无限时间内具有存在与不存在的潜能;因为由于它具有生起,使它完全存在的潜能内在属于它,而由于它在以往的时间内不存在且在随后的时间内也不存在,使它完全不存在的潜能内在属于它。然而当我们设定了这一点时,它依此理存在且不存在将是虚假的,但决非是不可能的,以及在其他状态中所说明的其余诸事。然而这一点完全是从那个假定中推导出来的,即依其本性能够毁灭之物,能够在随后的所有时间内不遭毁灭地存续下去。
- 1.12Prius quidem, videlicet ut non sit, si corruptibile est... Posterius vero, videlicet ut sit, si generabile est
用于解释前一区块结尾所提及的亚里士多德措辞顺序(先置“不存在”,后置“存在”)的对比句结构。省略了动词(如 dicitur 或 intelligitur),prius 与 posterius 作副词性对格使用,引出起说明作用的实质性 ut 从句。
- 1.12falsum fuit, quod statuimus, verum id non erit, quod fieri non potest
基于亚里士多德的模态论证原则(“将潜能之物设定为现实虽为假,但非不可能”)。在 falsum fuit 与 verum id non erit, quod fieri non potest 的对应中,verum 作转折连词(“然而/但是”)解,而非表语形容词。
- 1.12Hoc autem ex ea positione omnino deducitur, videlicet quod natura sua interire potest, consequentibus omnibus temporibus sine interitu permanere posse
位于该节末尾的同位语结构。句首的指示代词 Hoc 由 videlicet 引出的对格不定式结构(quod natura sua interire potest 作为包含先行词的关系分句作逻辑主语,加不定式 permanere posse)具体展开其内容。ex ea positione 则指代归谬法所要反驳的对方前提。
