- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:80.13-81.40
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯基于力量或能力受其终极界限限定这一前提,借助第二格三段论论证了可生成与可毁灭之物不能具有无限的潜能,因为并无理由表明它们何以在某个特定时间而非另一时间生起或毁灭;他进而阐明,假定无限时间中的潜能会导致相反状态同时实现的荒谬后果。
at non potest quispiam aliquid eorum subvertere ac tollere: convenit ergo, ut hic sermo verus non sit. quae verba sunt instar argumenti seiuncti per se. praeterea deinceps alterum sermonem hoc ordine deducit, postquam suam positionem sic antea statuerit. uniuscuiusque, quod esse vel non esse potest, vis, hoc est potestas, ex ultimo fine terminatur atque ex eo, quod illius actio maximum potest.1 etenim nos dicimus hoc iure posse hunc (exempli causa) stadium conficere aut talentum attollere. quoniam enim aliquam rem efficere potest, sive fuerit eiusmodi potestas in interminato tempore sive in terminato, potentiam definitam habet; infinitum enim tempus definitum est quodammodo, quia aliquid maius eo accipi non potest, sed semper in ea constitutione manet, qua infinitum existit. tempus autem infinitum 〈quo〉, quemadmodum id, quod natum est et quod interire potest, interminatum existit. etenim non invenimus, cur hoc tempore potius ortus initium habeat quam alio tempore, nec magis interitus, cur potius sit hoc tempore quam quovis alio tempore, convenit ergo, ut his nulla insit potentia; qua non existente, non poterunt igitur esse vel non esse. haec autem in secundae figurae syllogismum hoc modo rediguntur. quicquid actionem aliquam edere potest, dicitur terminato quodam tempore eam efficere posse; at nullum, quod natum est aut quod interire potest, eius rationis potentiam sortitur; quod vero absolute fieri non potest, non est etiam in termino essendi vel non essendi, quod autem esse potest, veluti genitum et mortale, terminato tempore potentiam non habet; quare sequitur ut vim, hoc est potestatem, non habeat, quemadmodum in calce huius Libri demonstrabitur. Quoniam vero dixit ἔτι, aliam in hoc rationem deduci existimamus. eorum enim, quae hoc modo originem habent et interitum sentiunt, si quid, quod natura sua postea oritur et interit, semper potentiam habeat, vel ut eius causa sit, quemadmodum id, quod ortum habet, vel ut non sit, sicuti id, quod interitum sentit: nec generabile potius hoc tempore generari incipiet quam alio tempore, cum superioribus temporibus non fuerit, nec quod interitum admittit, poterit id postea recipere, cum superioribus temporibus fuerit. si enim potius hoc tempore contingit quam alio tempore, erat eius potentia terminata; si vero nihil potius in hoc quam in illo tempore contingit, sed absolute et in omnibus temporibus habet potentiam, antequam sit, ut in illis inveniri possit,2 et haec tempora infinita erunt, ita etiam quod mortale est, si habet potentiam, qua omnibus infinitis temporibus non esse potest: eiusmodi potentiae terminato tempore illis non insunt, sique non insunt terminato tempore, potentiam non habebunt. Si autem quispiam assereret habere potentiam posse et non aliquo terminato tempore, siquidem puncta τοῦ νῦν, quae ante generationem praefuerunt, sunt infinita, et tempus, in quo est mortale, et tempus, quod inter momenta consistit, sunt infinita: hinc colligi potest, quod utrumque eorum habet, immenso infinitoque tempore protrahi, quod nasci et quod interire potest. sed nos antea declaravimus, ea, quae tempore infinito multorum potentiam habent, in eo fieri posse, ut illarum potentiarum actiones simul recipiant. quare convenit, ut quod natum est et quod interitum sentit, essendi ac non essendi dispositionem recipiat, quod sane implicat ac fieri non potest.3 nec recte aliquis existimare poterit hunc sermonem iis rebus convenire, quae temporis ambitu clauduntur, quemadmodum animal et navis; de his enim duobus, antequam generarentur, minime dicebatur, ut potentiam haberent, cuius causa essent vel non essent; non possumus enim, antequam Socrates sit, de aliquo vere dicere, Socratem habere potentiam, ut sit in eo. id vero, quod infinito tempore contingit esse, omnino convenit, ut sit vel non sit, quicquid illud fuerit. nec non id veluti positum fundamentum statui debet: nempe si quid multorum vires simul habeat, illarum potentiarum actiones simul recipiet, minime autem aliquas nunc, aliquas vero alio tempore. atque cum dicimus essendi et non essendi actiones simul omnes non posse semper esse, adverbium semper infiniti temporis loco ponitur, et quod omnino sequitur ad id, quod multorum vim semper habet, hoc est, ut illarum potentiarum actiones recipiat simul cum hoc, quod in illo invenitur, siquidem necesse est, quod multorum vim habet, ut infinito tempore procedat.
然而没有任何人能够推翻并排除它们中的任何一者;因此,这一说法并非真实,是相称的。这些话就其自身而言相当于一个独立的论证。此外,在他此前以此种方式确立了自己的立场之后,他随后按照如下顺序推导出另一个论述。每一能够存在或能够不存在的事物的力量,即能力,是由终极界限以及由其活动所能达到的最大值来限定的。因为我们正当地说某人(例如)能够跑完一斯塔德或举起一塔兰同。因为既然它能够完成某件事,无论这种能力是在无限定的时间中还是在限定的时间中,它都拥有被规定的潜能;因为无限的时间在某种意义上是被限定的,因为不能接受大于它的事物,而是始终保持在它作为无限而存在的结构之中。然而无限时间是无限定的,正如被生者与能够毁灭者无限定地存在一样。因为我们找不出为何它在这个时间而不是在另一个时间拥有起源的开端,关于毁灭也是如此,为何在这个时间而不是在任何其他时间存在;因此相称的是,在它们之中不存在任何潜能;而在潜能不存在的情况下,它们也就不能存在或不存在。而这些内容按照如下方式被归入第二格的三段论之中。凡是能够发出某种活动者,都被说成能够在一个被限定的时间中完成它;而被生者或能够毁灭者皆未获得这种性质的潜能;然而端地不可能发生者,也不在存在或不存在的界限之内,而能够存在者,例如生成者与有死者,在被限定的时间中并不具有潜能;所以推论出它不具有力量,即能力,正如在本卷末尾将被论证的那样。 然而既然他说了“此外”,我们认为在此推导出了另一个理由。因为对于以这种方式具有起源并遭受毁灭的事物而言,如果按其本性后来生起并毁灭的某物始终具有潜能,无论如具有起源者那样为了使其存在,还是如遭受毁灭者那样为了使其不存在:那么可生成者在这个时间开始被生成,并不会比在另一个时间更多,既然在更早的时间中它并不存在;而接受毁灭者后来也不能承受它,既然在更早的时间中它是存在的。因为如果在这一时间而不是在另一时间发生,它的潜能曾经是被限定的;但如果在这一个时间并不比在那一个时间更多地发生,而是在其存在之前,端地并且在所有时间中都具有潜能以便能够在其中被发现,且这些时间将是无限的,同样,有死者亦然,如果它具有能够在所有无限时间中不存在的潜能:那么这类潜能便不曾在被限定的时间中属于它们,而如果它们不在被限定的时间中属于它们,它们将不具有潜能。但若有人断言它能够具有潜能而不是在某个被限定的时间中,既然在生成之前先行的“现在”的点是无限的,且有死者存在的时间以及存在于各个时刻之间的时间是无限的:由此可以推断出,被生者与能够毁灭者这两者所具有的,被延伸到了无量且无限的时间中。但我们此前已经阐明,在无限时间中具有多者之潜能的事物,可能处于同时接受那些潜能之活动的境况之中。所以相称的是,被生者与遭受毁灭者接受存在与不存在的状态,而这无疑蕴涵着矛盾且是不可能的。任何人也不能正确地认为这一说法适用于那些被时间的范围所封闭的事物,犹如动物与船只;因为关于这两者,在其被生成之前,绝不曾被说成具有使它们存在或不存在的潜能;因为在苏格拉底存在之前,我们无法就任何事物真实地说,苏格拉底具有存在于其中的潜能。然而在无限时间中碰巧存在者,无论它是什么,存在或不存在是完全相称的。此外,这一点必须被确立为犹如奠定的基础:即如果某物同时具有多者的力量,它将同时接受那些潜能的活动,而绝非现在接受一些,在另一时间接受另一些。并且当我们说存在与不存在的活动全部不能始终同时存在时,“始终”这一副词是用来代替无限时间的,而完全伴随那始终具有多者之力量的事物者乃是:如果具有多者之力量的事物必然在无限时间中推进,它便与其在其中被发现的这一点同时接受那些潜能的活动。
- 1.12ex ultimo fine terminatur atque ex eo, quod illius actio maximum potest
在以 vis, hoc est potestas 为主语的被动述谓动词 terminatur 上,并列连接了两个表示依据或标准的介词短语(ex ultimo fine 与 ex eo)。ex eo 之后的 quod 从句是解释代词 eo 内容的名词性同格从句,其中 maximum 为中性单数宾格,作副词性或内部宾格,意为“其活动所能达到的最大值”。
- 1.12nihil potius in hoc quam in illo tempore contingit, sed absolute et in omnibus temporibus habet potentiam, antequam sit, ut in illis inveniri possit
在条件句(si vero 之后)的后半部分中,nihil potius ... contingit 与 habet potentiam 构成了相对比的述谓结构。修饰 habet potentiam 的 antequam sit 是时间从句(“在其存在之前”),而 ut in illis inveniri possit 则是表示目的或潜在结果的 ut 从句(“以便能够在其中被发现”)。
- 1.12quod sane implicat ac fieri non potest
关系代名词 quod 指涉前面的整个命题(被生者与遭受毁灭者同时接受存在与不存在的状态)。动词 implicat 在此作绝对用法(不及物用法),意为“蕴涵矛盾/自相矛盾”(相当于希腊语的 ἀδύνατον συμβαίνει),与 ac fieri non potest 并列。
