← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§78.22-80.13

生灭中介者与对被生而不灭说的驳斥

忒密斯提乌斯论证了具有生成与毁灭者是“常存者”与“常不存在者”之间的中介,确立了可生成者与可毁灭者以及未生成者与不可毁灭者之间的必然相互伴随,并进而着手驳斥主张被生者可以不灭的反对者立场。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.12#6

etenim utrorumque contrariorum negationi, nempe eius quod semper est et quod semper non est, convenit, quod quandoque est et quandoque non est, id vero est, quod originem habet et quod interitum sentit; id namque est, quod esse et non esse potest et horum duorum utrumque definito tempore. per id vero utrumque tempore definito tempus, in quo est, et tempus, in quo non est, intellegi volo,1 tametsi fieri non possit, ut id tempus terminetur, in quo non est. tempus enim, quod ante illius ortum praefuit, infinitum est, ita et tempus, quod post eius generationem est. quod vero hac ratione non esse dicitur, id convenit, ut aliquid sit ac deinde esse et non esse de eo dicatur. eo etenim non existente etiam quod eius causa non esse dicatur post suum esse, eius generatio percipitur diciturque de eo non esse secundum modum generationis eius, siquidem non erit in tempore, in quo nullum est, veluti domus et pannus, quorum utrumque terminatum quantitatisque participem esse constat. praefinitum est enim illud tempus, in quo genitum ac mortale erit, et tempus, in quo non erit, vel actu postquam interiit, vel potentia, antequam generaretur, potentia quidem ex eo, quod est vel genitum vel mortale. Tempus autem, in quo est, quod semper est, ex utraque extremitate simul indefinitum est, ita etiam et tempus, in quo non est, quod semper nullum est. quod autem originem habet interitum- [que] sentit, quandoquidem utrisque dispositionibus simul commune existit, hoc est, ut sit aliquid et non sit aliquid, definitione quoque segregatum erit. ex his itaque congruum est id medium esse inter id, quod semper est, et id, quod semper non est. Deinde id ipsum litteris explanavit posuitque genitum et mortale inter A, quod semper est, et B, quod semper non est, medium esse. etenim quoniam tempus, in quo A non est, non datur neque tempus etiam, in quo B invenitur — A etenim semper est et B semper non est — tempus autem, in quo genitum et mortale est, actu vel potentia dari potest, hoc est, in quo est et in quo non est, ex hoc colligitur genitum et mortale medium esse inter id, quod semper est, et id, quod semper non est, adeo ut aliquando sit et aliquando non sit. Deinde hanc sententiam prosequitur dicitque, sequuntur igitur se invicem generabile et corruptibile. etenim in his, quae de Logica a nobis dicta sunt, palam fecimus, quod si duo termini uni tertio convenerint et cum eo reciprocantur, ii etiam convenient inter se ac alter cum altero recurret. quare cum genitum et mortale cum eo recurrant, quod quandoque est et quandoque non est, convenit igitur, ut vicissim utrumque eorum cum altero recurrat; genitum enim ut quandoque est et quandoque non est, ita etiam mortale. consentaneum igitur est, ut vicissim utrumque eorum retro commeet ac alterum ex altero consequens sit eoque ordine adinvicem tempore comparentur, quo non genitum immortali comparatur. itaque fieri nullo modo potest, ut genitum et non genitum eidem simul inesse possint, quorum unum omni necessario convenit. ita etiam quod interire potest et quod interire non potest, nullo quidem modo fieri potest, ut eidem simul conveniant, quorum alterum omni ex necessitate inest. sit vero generabile cum eo recurrens, quod interire potest. at si haec duo hoc ordine sese habeant, ponamus, quod incorruptibile est, non consequi ad ingenerabile: necessario igitur generabile ad ingenerabile consequetur. at antea retulimus haec duo simul unum constituere non posse, quare convenit, ut, quod natum non est et quod interire non potest, alterum ex altero consequens sit. Aristoteles autem id in terminis explicavit nec non etiam hac eadem indagine declaravit, quod natum est et quod interire potest, vicissim remeare ac alterum ex altero consequens esse. ex his igitur satis constat primum id esse, quod natum non est nec interire potest. quibus ita ostensis atque explicatis ad oppositas adversariorum sententias refellendas accedit. Dicere autem nihil esse impedimento, quominus aliquid, quod sit natum, non intereat et, quod natum non sit, intereat, [semel] existente primi ortu et secundi interitu, perspicue est supponere2 nos eas res non explicasse, quas explicavimus. haec autem positio falsa est ac fieri non potest. consonum enim esset, ut haec positio esse posset, si tollantur depellanturque nonnulla eorum, quae dicta sunt;

因为属于两个相反者的否定,即属于“常存者”和“常不存在者”的否定的,乃是“有时存在且有时不存在者”,而这正是具有起源且遭受毁灭者;因为那正是既能存在又能不存在者,且这两者中的每一者都在被限定的时间中。但我意指通过“在被限定时间中的这两者”,来理解它存在的时间与它不存在的时间,即便它不存在的那个时间不可能被限定。因为在其起源之前先行的时间是无限的,其生成之后的时间同样也是无限的。然而以此种理路被说成不存在的事物,理当是某物,然后存在与不存在才被述说于它。因为即使在那作为其在存在之后被说成不存在的原因之物也不存在时,其生成仍被感知,且按照其生成的模式,不存在被述说于它,只要它不会存在于它什么也不是的时间中,犹如房屋与布匹,公认这两者中的每一者都是被限定的并分有数量。因为那生成且有死者将存在的时间,以及它将不存在的时间,是预先被限定的,无论是在其毁灭之后现实地,还是在其被生成之前潜在地——诚然就其为生成者或有死者而言是潜在地。然而,常存者存在的时间,同时从两个端点看都是无限定的,常为什么也不是者不存在的时间同样也是如此。而具有起源且遭受毁灭者,既然同时共同存在于这两种状态——即作为某物以及不作为某物——,在定义上也同样将被区分开。因此从这些来看,它是常存者与常不存在者之间的中介,是相称的。随后他用字母阐明了这一点本身,并设定生成且有死者处于作为常存者的A与作为常不存在者的B之间作为中介。因为既然A不存在的时间不被给予,B被发现的时间同样也不被给予——因为A常存而B常不存在——,然而生成且有死者存在的时间可以在现实上或潜在地上被给予,即它存在的时间与它不存在的时间,由此推断出生成且有死者是常存者与常不存在者之间的中介,以至于它有时存在且有时不存在。随后他继续发挥这一观点并说道:因此可生成者与可毁灭者彼此相互伴随。因为在我们关于逻辑学所说的那些内容中,我们已经阐明,如果两个词项属于同一第三者并与之换位,它们彼此之间也将相互适用,且一者将与另一者相互回转。所以,既然生成者与有死者与有时存在且有时不存在者相互回转,因此它们中的每一者与另一者轮流相互回转,是相称的;因为正如生成者有时存在且有时不存在,有死者同样也是如此。因此,它们中的每一者相互反向伴随,且一者由另一者所推论,并在时间上按照未生成者与不灭者相比较的那种秩序彼此相比较,是融贯的。所以,生成者与未生成者绝不可能同时存在于同一事物之中,它们中的一者必然属于全体。同样,能够毁灭者与不能毁灭者也绝不可能同时适用于同一事物,它们二者中的一者出于必然属于全体。但且设可生成者与能够毁灭者相互回转。然而,如果这两者处于这种秩序,我们且设定不可毁灭者并不伴随未生成者:因此必然地,可生成者将伴随未生成者。但我们此前已经说明这两者不能同时构成同一者;所以,未生者与不能毁灭者互为推论,是相称的。而亚里士多德在词项中解释了这一点,并且也通过这同一探究阐明了被生者与能够毁灭者相互回转且互为推论。因此,从这些来看,未生且不能毁灭者是第一位的,已足够确明。在这些内容被如此展示和解释之后,他进而去驳斥反对者们的对立观点。然而,主张在第一者的起源与第二者的毁灭仅发生一次的情况下,没有任何障碍阻止被生的某物不毁灭以及未生者毁灭,这显然是在假定我们并未解释我们已经解释了的那些事情。但这立场是虚妄且不可能的。因为,如果所说的那些内容中的某些被取消并排除,这一立场能够成立固然是融贯的;

语法注2 条
  1. 1.12per id vero utrumque tempore definito tempus, in quo est, et tempus, in quo non est, intellegi volo

    此处以宾格加不定式结构(tempus ... intellegi)作 volo 的补足语,介词短语 per id utrumque tempore definito(通过在被限定时间中的这两者)置于句首表示方式或中介。utrumque 指代前文刚提及的“存在”与“不存在”这二者。

  2. 1.12Dicere autem nihil esse impedimento, quominus aliquid, quod sit natum, non intereat et, quod natum non sit, intereat, [semel] existente primi ortu et secundi interitu, perspicue est supponere

    整个句子的主语是不定式短语 Dicere ... interitu,谓语是 perspicue est supponere(显然是在假定……)。在受 Dicere 支配的间接引语内部,展开了阻碍结构(nihil esse impedimento quominus...),且其中插入了独立夺格短语 [semel] existente primi ortu et secundi interitu 作为条件或伴随情况。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:78.22-80.13