← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§6.20-8.2

依运动分类论证作圆周运动的简单物体

德米斯蒂乌斯基于运动的三分法以及简单与复合的区划,梳理了进行圆周运动的简单物体的存在如何被论证的次序,并将其与亚里士多德自身的论述步骤进行比较分析。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.2#2

hoc igitur aliqua ex parte necessario sequi videtur ea, quae diximus initio libri, hoc est ut totum et perfectum ternarium numerum insequantur eodemque iure corporis naturalis motus, quoniam triplex existit, eadem perfectione et complemento corporum numerum insequitur. cum itaque simplex motus rebus, quae vel a medio, vel ad medium feruntur, accomodetur, eaedemque res naturales sint, ad corporum speculationem ex eorum motibus regreditur. siquidem naturalium corporum motus eorundem numerum definiunt; quodlibet enim corpus proprio suo motu praeditum est, motus namque in re mota consistit. Cum autem corpora quaedam simplicia sint et quaedam ex simplicibus composita, fiet necessario, ut motuum quoque nonnulli simplices sint aliique ex simplicibus compositi. ac nonnulli ex iis quodammodo compositi inveniantur. Aristoteles autem dicit simplicia sunt corpora, quae motus principium secundum naturam habent. dixit secundum naturam, ad differentiam animalium et plantarum. siquidem haec quoque principium motus sortiuntur, verum secundum animam, minime autem secundum naturam hoc illis inest. anima enim, quae in plantis consistit, minime ut natura illis inest, veluti natura, quae in igne, terra reliquisque elementis invenitur. per ea autem, quae his cognata sunt, intellegi debent, quae species eorum sunt, neque limites eorum egrediuntur, ut caligines, fumus ac rores sunt, quae vapores nominantur. dixit autem motuum nonnullos esse simplices, nonnullos vero ex illis quodammodo compositos, non ut id insinuaret, quod composito motu sursum (inquam) ac deorsum simul fertur, quoniam hoc dissentaneum est ac fieri nullo modo potest, siquidem confringeretur id, quod ea ratione moveretur. sed id intellegi debet, secundum quod unico motu et ipsum movetur; verum ille motus est veluti confusus quidam motus ad duas partes. cui quidem sententiae sequentia adstipulantur, dum inquit Aristoteles: et quae hoc iure se habent moventur secundum id quod in illis praevalet. ut si trabs (exempli gratia) igni corripiatur, hac de causa motus eius terreus deorsum inclinans praevalet. cum itaque ut concessum sibi sermonem accepisset, duplicem esse motum, ideoque dimensiones duas, hoc est duas lineas inveniri, nec non simplicem esse motum, qui vel a medio, vel ad medium, vel circum medium fieri consuevit, et corporum nonnulla simplicia esse, nonnulla vero composita, ac simplicium motus esse simplices, compositorum vero compositos, haec autem ab eo moveri, quod in illis praevalet, nec non etiam positum sit, omnia naturalia corpora non per accidens, sed per se moveri, hoc explicare incipit corpus inveniri,1 quod rotundo motu feratur. hoc autem iuxta hunc ordinem disponitur. Si motum aliquem simplicem esse contingat, et is, qui secundum circulum fit, simplex existat, in simplici corpore erit. etenim si quispiam dixerit, corpus, quod in orbem movetur, esse compositum, et composita corpora (quemadmodum dicebamus) ab eo, quod in eis superat, moveantur, consentaneum est, ut vincens in eo corpore composito haud dubie corpus simplex existat. cumque victoria praevaluerit, erit eius motus iuxta victoriam illius corporis; quamobrem necessarium erit esse aliquod corpus simplex, cui tantum conversio accomodetur. consentaneum itaque erit, ut ordine oratio recenseatur: si motus simplex inveniatur et ille, qui fit in orbem, simplex existat, simplicis igitur corporis propria erit conversio. atqui datur prius, dabitur igitur necessario et consequens.2 sed Aristoteles huiuscemodi demonstrationis forma minime usus est, siquidem ipse antecedentis loco ea posuit, quae antea retulit, videlicet simplicem motum inveniri, quoniam simplicia corpora reperiuntur, nec non simplicium corporum motum esse simplicem, siquidem motus, qui in orbem fertur, simplex existit.

因此,这在某种程度上似乎必然遵循我们在书之开篇所说的那些事情,即整体与完满遵循三这个数目,并且依同样的道理,自然物体的运动既然是三重存在的,便以同样的完满与周全遵循物体的数目。因此,既然简单的运动被赋予那些或自中心或向中心运移的事物,且这些事物本身是自然的,他便从它们的运动返回对物体的考察。因为自然物体的运动确实限定了这些物体的数目;盖任何物体都具有其固有的运动,因为运动存在于被动者之中。 然而,既然某些物体是简单的,某些是由简单者复合而成的,那么必然会发生的是,运动中的一些也是简单的,另一些则是由简单者复合而成的。并且其中的一些被发现是以某种方式复合而成的。但亚里士多德说,简单的物体乃是具有依照自然的运动本原的物体。他说了“依照自然”,是为了区别于动物和植物。因为这些事物固然也分得运动的本原,然而那是依照灵魂的,这绝非依照自然而存在于它们之中。盖存在于植物之中的灵魂,决不像在火、土以及其余元素中发现的自然那样作为自然而存在于它们之中。 再者,通过“与这些相亲缘的事物”,应当理解为那些作为它们的形式且不越过它们界限的事物,正如被称为蒸气的薄雾、烟与露水那样。 然而,他说运动中的一些是简单的,而另一些则是以某种方式由它们复合而成的,并非意在暗示:某个东西以复合的运动同时向上(我说)又向下运移,因为这是不谐和的且无论如何不能发生的,盖以那种方式运动的东西将会碎裂。相反,应当理解为:它自身也是依单一的运动而被推动的;但那个运动就像是朝向两个方向的某种混杂的运动。后文的言辞确实支持了这一观点,当时亚里士多德说道:“而处于这种状况的事物是依照在它们之中占优势者而运动的。”正如(例如)若一根木梁被火引着,由于这个原因,其向下倾斜的土性运动便占了优势。 因此,当他把下述论点当作已被承认之物接受下来时——即运动是双重的,从而发现两个维度,亦即两条线;并且惯常自中心、向中心或绕中心发生的运动是简单的;以及物体中的一些是简单的,一些则是复合的;简单物体的运动是简单的,复合者的运动则是复合的,而后者乃是由在它们之中占优势者所推动的;并且还假定了,一切自然物体并非偶然地、而是出于自身而运动——他便开始阐明这一点,即发现存在着作圆周运动而运移的物体。 而这是依照如下次序来安排的。 如果恰好有某种运动是简单的,且那依照圆周而发生的运动是简单的,那么它将存在于一个简单物体之中。因为如果有人说,作圆周运动的物体是复合的,而复合的物体(如我们所说)是由在它们之中占主导地位者所推动的,那么在该复合物体中获胜的毫无疑问存在为一个简单物体,便是合乎情理的。而一旦得胜者占了优势,其运动便将依照该物体的得胜;为此,必然会存在某个简单物体,专有圆周旋转被赋予它。 因此,若将论述按次序重新审视,便会是合乎情理的:如果发现了简单的运动,且作圆周运动者是简单的,那么圆周旋转将是简单物体所固有的。但是前件已被给出;因此后件亦将必然被给出。 然而亚里士多德决没有使用这种形式的论证,因为他自己在前件的位置上放置了他在之前所述的那些事情,即因为发现了简单的物体所以发现了简单的运动,并且既然作圆周运动的运动是简单的,那么简单物体的运动便是简单的。

语法注2 条
  1. 1.2hoc explicare incipit corpus inveniri

    指示代词 hoc 是主动词 incipit explicare 的直接宾语,起到先行(prolepsis)的作用,预先指引并同位解释紧随其后的“宾格加不定式”短语 corpus inveniri。

  2. 1.2atqui datur prius, dabitur igitur necessario et consequens

    逻辑学中假言三段论(肯定前件式)的定型表述。prius 指条件命题的前件(antecedens),consequens 指后件;既然前件已被承认为真,后件便必然随之被确立。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:6.20-8.2