- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:76.30-78.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯用字母代号(A、B、C、D、E)完成了相反者之双重否定适用于中间项的逻辑证明,并阐明这仅适用于同属的中间项。随后他考察了“未生成者”与“不灭者”的定义,并通过生成者与有死者的相互换位,论证了未生成与不灭相互蕴涵并与永恒者相一致。
praeterea quoque statuamus vel B vel D ipsi E inesse, sed B non convenit ipsi E, igitur D conveniet E. consonum igitur erit C et D, quae AB negationes sunt, eidem, nempe E ipsi, convenire, siquidem E non est B neque A, sed utrorumque medium absolute. verum cum id, quod in aliquo duorum contrariorum non est, alterum per se genus ingrediatur1 - sonus enim non est albus neque niger, quoniam ex eorum genere non est eorum medium non erit; medium namque ex eorum genere esse debet. color autem, qui inter album et nigrum medium tenet, quamvis neutrum sit contrariorum, medium eorum existit, quandoquidem ex illorum genere est. quae vero subdidit: nec igitur, quod semper est, oriri et interire potest et quae deinde sequuntur, perspicua sunt, quippe in altero duorum contrariorum non esse ac medium eorum esse, idem est dicere. veluti si dicamus, album non est nigrum et nigrum non est album; cum vero id, quod inter album et nigrum medium tenet, album non sit, igitur neque nigrum quoque erit, aequivaletque huic sermoni, qui habet, quod ortum habet aut interitum admittit et eius ratio est ratio medii, sempiternum igitur non est. sempiternum namque caput principiumque existit. si enim sempiternum ortum haberet aut interitum sentiret, hoc est dictu, ut principium medium extitisset, ex hoc colligeretur unum et idem posse semper esse ac interitum admittere, quod falsum est ac fieri non potest. Praeterea inquit: [quod fieri non posse] supra ostensum est, siquidem in idem revertitur. cum autem hoc in loco dixisset, principia non converti neque ad media reverti, sempiternum namque fieri non potest, ut oriri [vel interire possit, ac id, quod oritur vel interit, sempiternum esse non potest, ex inductione hoc deduxit, ut experiretur, num ingenitum] cum sempiterno recurrat. addidit autem generationi esse ac interitui esse, ut ostenderet, ea, quae retulit, esse et maxime proprie intellegi debere, non autem de illis dici, quod originem non habent atque interitum non sentiunt secundum alios modos, quibus haec duo nomina dicuntur. etenim quod originem non habet ac interitum non sentit, id 〈etiam〉 est, quod omnino non est neque ex generatione ortum est, et reliqua, de quibus superius meminimus. Hoc autem Aristoteles in proprio sermone explicavit se quod originem non habet et quod interitum non sentit, proprie accipere. deinde unumquodque definivit. primum enim id est, quod nunc est nec superioribus temporibus vere dici potuit non esse, neque vere etiam dici poterit postea non esse. ac his duabus propositionibus definivit quod originem non habet et quod interitum non admittit. At quoniam posuimus haec mutuo sese consequi ac unum cum altero recurrere, definitio igitur cuiuscunque eorum de singulo quoque vere dicitur. quare si hae duae definitiones invicem coniungantur, utique ex illis sempiternum innovabitur; igitur consentaneum est, ut sempiterni definitio unicuique eorum conveniat. praeterea ait, quod ortum habet cum eo retro commeat, quod interitum admittit, haec autem cum eo non recurrunt, quod sempiternum existit. et iuxta hunc ordinem haec duo invenimus aliud ex alio consequentia esse, nempe quod non generatum est et quod interitum non sentit. ac unumquodque eorum cum altero recurrere ostendit, cum ante explicuerit, id, quod ortum habet et quod interitum sentit, mutuo sese consequi; hoc enim nondum declaratum fuit, sed suppositionis loco antea statutum fuit, dum dicebat, quandocunque statuerimus id, quod originem non habet, interitum non sentire, omnino etiam convenit, ut id, quod genitum est, mortale quoque existat. praeterea cum hanc sententiam in medium attulisset, nempe haec duo mutuo sese consequi, facile profecto intellegi poterit, si duos terminos in universum statuerimus, quorum unus omni insit, ambo vero nulli, si fieri poterit in duobus illis secundae combinationis terminis, poterit quoque in altero termino primae combinationis, ut cum alio secundae combinationis termino recurrat.2 et quoniam quod natum est, quod interitum sentit et quod interitus expers est, hoc iure se habent, cum declarasset genitum mortaleque reciprocari, iis etiam demonstrat, quod originem non habet et quod interitum non sentit, eadem ratione vicissim retro commeare. quod inter id, quod semper est, ac id, quod semper non est, medium tenet, cum neutro convertitur, id vero est, quod aliquando est et aliquando non est.
此外,我们且设定B或D属于E自身;但B不适用于E自身;因此D将适用于E。所以,AB的否定即C和D属于同一者,即属于E自身,这是融贯的,既然E既非B亦非A,而是绝对作为两者的中间者。但是,当不属于两个相反者中任何一者的事物本身进入另一属时——因为声音既非白亦非黑,由于它不属于它们的属,它将不是它们的中介;因为中介必须属于它们的属——相反,介入白与黑之间的颜色,尽管并非相反者中的任一者,由于属于它们的属,故作为它们的中介而存在。他随后补充的内容:“因此,常存者亦不可能生成与毁灭”以及随后接续的内容,是显而易见的;因为不属于两个相反者中的任何一者与作为它们的中介,是同一回事。正如我们若说,白不是黑,黑不是白;但既然介入白与黑之间的事物不是白,因此它也不会是黑;并且这等同于主张“具有起源或接受毁灭的事物,其规定是中介的规定,因此不是永恒的”这一说法。因为永恒者作为首领和始基而存在。因为如果永恒者具有起源或遭受毁灭,也就是说,若始基作为中介而存在,由此将推断出同一事物既能够始终存在又能接受毁灭,这是虚妄且不可能的。此外他说:[这不可能之事]在上面已被展示,因为这归结到同一问题。但是当他在此处说始基不换位亦不回转到中介时——因为永恒者不可能[能够生成或毁灭,而生成或毁灭者不可能永恒;他通过归纳推导出这一点,以便检验未生成者]是否与永恒者相互回转。此外,他附加了“向生成存在”与“向毁灭存在”,以表明他陈述的那些事物存在并且应当最严格本义地被理解,而不是按照这两个名称被述说的其他方式对它们说“它们不具起源且不遭受毁灭”。因为不具起源且不遭受毁灭的事物,〈也〉是那完全不存在且并非由生成而产生的事物,以及我们在上面提及的其余事物。而亚里士多德在自己的论述中解释了他是在本义上接受“不具起源者”和“不遭受毁灭者”。随后他定义了这每一项。因为第一种事物是:现在存在,且在先前的诸时间中不能真实地被说成不存在,之后也不能真实地被说成不存在。他正是通过这两个命题定义了不具起源者和不接受毁灭者。但是,既然我们设定这些彼此互相伴随且一者与另一者相互回转,因此它们任一者的定义也被真实地述说于每一单独者。因此,若将这两个定义彼此结合,永恒者必定从中被重新体现;所以,永恒者的定义适用于它们每一者是相称的。此外他说,具有起源者与接受毁灭者共同倒转,但这些不与作为永恒者存在的事物相互回转。并且按照这一秩序,我们发现这两者是互为推论的,即非生成者与不遭受毁灭者。并且在预先阐明了具有起源者与遭受毁灭者互相伴随之后,他表明它们中的每一者与另一者相互回转;因为这一点尚未被阐明,而是在此前被置于假设的地位,当时他说,每当我们设定不具起源者不遭受毁灭时,生成者也是有死的便完全妥当。此外,当他提出这一观点,即这两者互为伴随时,确实很容易理解:如果我们普遍地设定两个词项,其中一个词项属于全体,而两个词项都不属于任何事物,那么如果这在第二组合的那两个词项中是可能的,在第一组合的另一词项中也将能够与第二组合的另一词项相互回转。并且,既然被生者、遭受毁灭者以及免于毁灭者处于此种关系,他在阐明了生成者与有死者可换位之后,也通过它们论证了不具起源者与不遭受毁灭者依相同道理反过来相互回转。介入常存者与常不存在者之间的中介物,与两者都不换位;而这就是有时存在且有时不存在者。
- 1.12verum cum id, quod in aliquo duorum contrariorum non est, alterum per se genus ingrediatur
cum从句的主语是带有关系从句的 id, quod in aliquo duorum contrariorum non est,动词是虚拟语气 ingrediatur。在此从句之后插入了关于声音与颜色的例证(sonus enim non est... ex illorum genere est),随后主句直接过渡到 quae vero subdidit,构成了句法上的破格(anacoluthon)。因此,该cum从句应被理解为一个设定条件或限制性前提的从句(“当不属于两个相反者中任何一者的事物本身进入另一属时”)。
- 1.12si duos terminos in universum statuerimus, quorum unus omni insit, ambo vero nulli, si fieri poterit in duobus illis secundae combinationis terminis, poterit quoque in altero termino primae combinationis, ut cum alio secundae combinationis termino recurrat
这是一个包含嵌套条件从句的复合结构:在外层条件从句 si duos terminos... statuerimus 内部嵌套了次级条件从句 si fieri poterit...。主句的核心是 poterit quoque in altero termino primae combinationis,其中无人称动词 poterit 统摄名词性 ut 从句(ut cum alio secundae combinationis termino recurrat)。该句表述了亚里士多德逻辑学中对立项组合(第一组合与第二组合)在普遍条件下的可互换性。
