← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§75.1-76.30

相反者否定的归属与字母论证

特米斯蒂乌斯在审查了关于常存者是否必然非生成的反驳之后,解释了亚里士多德在《论天》第一卷第十二章(282a4起)中的论证。他阐明了两个相反者的否定如何同时属于中项(或属于完全不同者),并分析了使用字母(A、B、C、D、E)进行的论证结构。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.12#4

siquidem est secundum alios modos etiam minor, secundum autem secundum modum,1 quo id nomen, hoc est non generatum, de ea significatur, facile excluditur, cum falsa sit propositio, quae habet, fieri non potest, ut id, quod semper est, ortum habeat, sed haec eius positio fuit, nempe quod semper est, fieri non potest, ut non essendi vim habeat; eam igitur incongrue retulit, alibi namque id fieri posse declaravit. Hic autem noster sermo, qui id excludit, quod ex adiunctione finitum dixit, syllogismo locum reliquit, qui non causam ut causam ponit.2 in universum autem id in toto sermone nostro deprehendi licet, si id, quod semper est, fieri potest, ut non semper sit, absurdum nempe ac dissentaneum non esse, ut statuamus id actu non esse, ac ponamus id, quod aliquando contingit, interminatum quidem esse, quandoquidem id etiam, quod semper est, potest esse ita, et non esse; haec autem positio absurda est ac fieri non potest. sed huic profecto ita occurritur, hoc perabsurdum omnino non convenit, ut ex ea adiunctione deducatur, nempe quod semper est, potentiam habet, qua potest non esse, sed ex adiunctione eius quod fieri non potest, hoc est, id quod est, aliquo tempore sui esse non erit; hoc primae sententiae auctores minime posuere, quare neque etiam deprehendimus, ut ad id omnino consequatur, quod illi statuerunt; atqui de hoc superius meminit. post haec hunc sermonem ita producit. Quoniam autem negatio huius, semper posse esse, et reliqua quae sequuntur. Atqui in hac enarratione intendit alio quidem modo declarare, id, quod semper est, non habere potentiam, ut possit non esse. cum autem, qui contendit aliquid alicui alteri rei non inesse, ad confirmandum suum dictum declarare oporteat, quonam modo illud assumat, quod dicit huic minime inesse, id sane hac in explicatione fecit, quandoquidem, cum id, quod existit, ea quoque potentia privasset, qua non esse posset, perspicuum fecit, quibus in rebus haec potentia, hoc est non essendi, inveniatur. id vero hoc ordine demonstratur. hoc in universum omnibus contrariis inest — contrariorum autem notio hoc in loco latius patet — utrorumque nempe negationem simul eidem convenire,3 medio inter contraria existente [utriusque naturae participi], vel minus, sed alteram in universum naturam habenti. etenim album et nigrum (exempli gratia) contraria sunt, horum autem singulorum negatio est, non album et non nigrum; hae vero duae negationes vere de eo colore dicuntur, qui album nigrumque intercedit, siquidem medius est, ac etiam de sono, qui medius non est. quodsi contraria quoque medio vacent, idem sane continget; universa etenim negatio eidem convenit, quemadmodum si dixerimus, sonus non est par neque impar. id vero cum egisset, quod semper est et quod semper non est, veluti duo contraria statuit idque in hac explicatione posuit: nempe hanc enuntiationem, semper non esse, illi opponi, semper esse, oppositione contrarietatis, quod vero non semper est, contradictionis oppositione illi adversari. quoniam vero haec duo contraria sunt, eorum negatio, hoc est non semper est (et non semper non est), eidem convenit, nempe ei, quod aliquando est et aliquando non est, quod non semper est, medium inter ipsum ac suum contrarium locum teneat vel omnino diversum sit ab iis; sed Aristoteles medium illud posuit. dum vero ait: utriusque enim negatio aliquando conveniet, si non sit semper, non ita intellegi debet, perinde ac si dixisset,4 quod quamvis utrorumque contrariorum negatio simul medio non conveniat, negatio tamen alicuius eorum ei convenit - etenim convenit, ut simul in eo semper sint - sed ita profecto intellegitur, ac si dixisset, quod utrorumque contrariorum negatio ei, quod medium est, omnino convenit, si non semper non ens est nec semper ens est, sed aliquando hoc, aliquando alio modo sit. At quoniam demonstratione non probaverat, utrorumque contrariorum negationem eidem convenire, de hoc etiam verba facit ac huius rei demonstrationem in litteris posuit. duo igitur contraria, quae eidem simul convenire non possunt, AB litteris designavit nec non negationem τοῦ Α τὸ C, negationem vero τοῦ B τὸ D esse voluit; atqui statutum fuit ambas eiusmodi negationes sibi invicem ut contradictoria opponi, horumque duorum A et B medium sit E. tunc inquit: ipsi E aut A inest aut C; at A ipsi E non convenit, igitur C conveniet E.

因为按照其他诸方式,小前提也是真的,但按照以此名称(即“非生成”)被表述于其上的第二种方式,它便容易被排除,因为主张“常存者不可能有起源”的命题是假的,而他的主张则是常存者不可能具有不存在的力量;因此他不相称地转述了它,因为他在别处曾表明这是可能的。然而,我们这篇排除了他所说的因附加而被限定之事的论述,给那把非原因作为原因来设定的推论留下了余地。不过总的来说,在我们整个论述中可以理解的是,如果常存者可能并非常存,那么我们断定它在现实中不存在,并且假定有时发生的事物确实是无定限的,这并不是荒谬或不相符的,因为即便常存者也能够如此存在,并且能够不存在;然而这种主张是荒谬的,是不可能发生的。但对此确实可以这样反驳:这一极其荒谬的结果决非适合于从那项附加(即“常存者具有能不存在的潜能”)中推导出来,而是从不可能之事的附加中推导出来的,即“存在之物在其存在的某个时间将不存在”;第一种观点的倡导者们根本没有设定这一点,因此我们也并不认为它全然伴随着他们所确立的主张;然而他在上面已经提到了这一点。 在这之后,他将这一论述推进如下: “然而,既然常能够存在的否定,以及后续的内容。” 但在这篇解说中,他意图以另一种方式表明,常存者并不具有能不存在的潜能。可是,主张某物并不存在于另一物中的人,为了证实自己的说法,应当表明他是以何种方式设定他所说决不存在于此物中的东西的,而他在这篇解释中确实做到了这一点,因为当他使存在者也剥离了那能不存在的潜能时,他阐明了这种潜能(即不存在的潜能)存在于哪些事物之中。而这是依循如下次序被论证的。 这普遍存在于所有相反者中——不过相反者的概念在此处更为宽泛——即两者的否定同时适用于同一事物,无论在相反者之间存在着中项[分有两者的本性],或者并不如此,而普遍具有另一种本性。因为白与黑(例如)是相反者,而它们各自的否定是“非白”与“非黑”;这两个否定被真实地表述于介于白与黑之间的颜色上,既然它是中项,并且也被真实地表述于并非中项的声音上。即使相反者之间缺乏中项,完全相同的事情也会发生;因为普遍的否定适用于同一事物,就像我们说“声音既非偶数亦非奇数”一样。他在论述了这一点之后,便把常存者与常不存在者确立为两个相反者,并在这一解释中设定:即“常不存在”这一命题依相反对立与“常存在”相对立,而“并非始终存在”则依矛盾对立与它对立。然而既然这两者是相反者,它们的否定,即“并非始终存在(且并非始终不存在)”,就适用于同一事物,即适用于有时存在且有时不存在者,即并非始终存在者,无论它在彼与其相反者之间居于中项地位,抑或完全不同于它们;但亚里士多德设定了那个中项。然而当他说:“因为如果它并非始终存在,两者的否定有时就会适用”,这不应当被理解为仿佛他说过,虽然两个相反者的否定不同时适用于中项,但它们之中某一个的否定却适用于它——因为它们同时始终共存于其中是适宜的——而确实应当理解为仿佛他说过,如果它既非始终是非存在者亦非始终是存在者,而是有时以这种方式、有时以另一种方式存在,那么两个相反者的否定就完全适用于作为中项的事物。然而由于他并未通过论证证明两个相反者的否定适用于同一事物,他也谈及了这一点,并用字母确立了对此事的论证。因此,他用字母AB指明了不能同时适用于同一事物的两个相反者,并规定A的否定为C,B的否定为D;然而已经确定,这两类否定作为矛盾对立项互相对立,并且在A与B这两者之间,E为中项。于是他说:“在E自身中,要么A存在,要么C存在;但A不适用于E自身,所以C将适用于E。”

语法注4 条
  1. 1.12secundum autem secundum modum

    第一个 secundum 是介词(“按照”),第二个 secundum 则是修饰名词 modum 的序数形容词(“第二”)。

  2. 1.12syllogismo locum reliquit, qui non causam ut causam ponit

    关系从句 qui... ponit 修饰先行词 syllogismo,指逻辑学上的谬误“以非原因为原因的推论”(希腊语:ὁ παρὰ τὸ μὴ αἴτιον ὡς αἴτιον συλλογισμός)。

  3. 1.12hoc in universum omnibus contrariis inest — contrariorum autem notio hoc in loco latius patet — utrorumque nempe negationem simul eidem convenire

    主要动词 inest 的主语在语法上是代词 hoc,在破折号插入句(contrariorum... patet)之后,后接作为同位/说明性不定式短语 utrorumque... convenire,充当其实质主语。

  4. 1.12non ita intellegi debet, perinde ac si dixisset... sed ita profecto intellegitur, ac si dixisset

    围绕亚里士多德词句的解释,构成了两相对比的句式框架:“不应当这样理解,仿佛他说过……而是确实应当这样理解,仿佛他说过……”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:75.1-76.30