← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§73.12-74.42

模态命题的矛盾对立与常存者的不生不灭

忒弥斯提乌斯根据《论天》第一卷第12章的论证,分析了模态命题的矛盾对立以及否定词与副词“始终”的结合,证明常存者不可能同时具备不存在或可毁灭的潜能,因而是非生成且不可毁灭的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.12#3

et quamvis absurdum ac dissentaneum sit, ut dicamus idem esse et non esse, id tamen ex ea suppositione omnino deducitur, quam antea posuimus. perspicuum igitur ac manifestum est fieri non posse, ut unum et idem semper essendi ac non essendi potentiam habeat, hoc est ut semper possit esse et non semper possit esse. haec etenim eius locutio, semper potest, quae essendi vim habet, convenit ut antea communiter intellegatur cum eo, quod non est. harum vero duarum contrariarum oppositio est; affirmationi quidem, in qua dicitur, semper potest esse, illa negatio opponitur, non semper potest esse. plurimae enim sunt, quae simul falsae existunt, ut puta Callias vivit vel Xanthus certat, siquidem, si dixerimus, semper Callias potest esse, falsa haec propositio erit, pariter et haec, non semper Callias potest esse, nec ullo unquam tempore contingit ut ambae simul verae existant. corruptibile etenim nos aliquid dicimus, vel ex eo, quod semper potentiam habet, ut non sit, vel ex eo, quod potentiam habet, qua omnino non sit, et ex eo, quod habet potentiam, ut omnino non possit semper esse; nec aliqua harum duarum inest ei, quod semper est. hoc autem deduxit, dum asseruit neque negationem etiam, veluti si pronuntiassem, non est semper. Perspicuum est igitur in hoc sermone id duobus modis simul omnino fieri non posse, si id, quod est, positum fuit, posse non semper esse, et si ponatur, quod potest semper esse, non fieri posse, ut semper sit. hoc autem apertissime declaravit; etenim huic propositioni, potest semper esse, illa opponitur, non potest semper esse, oppositione contradictionis, siquidem negativa propositio est, in qua praedicatum tantum negatur. insuper eodem modo, quo contraria opponuntur, si modum aliquem illi adiunxerimus, veluti est necesse vel est contingens, ubi negativam quidem particulam his modis adicimus, ut in Libro Περὶ ἑρμηνείας demonstratum est, ita hoc in sermone eam terminamus ordinamusque negativam particulam, dum non adverbio semper adiecimus, quod essendi modus est. et cum hoc etiam, adverbium semper in aeternis ipsi esse, quod dicimus in corruptibilibus, aequatur;1 simul autem cum verbo esse disponimus negativam particulam semper iis in rebus, quae ut contraria opponuntur, ita in his hanc particulam non cum adverbio semper disponimus. hoc autem in loco ostendit fieri non posse, ut unum et idem possit semper esse possitque semper non esse et non possit semper esse. Praeterea deinceps, hunc sermonem cum altero ei proximo prosequitur eumque omnino deducit, dum inquit, fieri non potest, ut aliquid sit semper ac simul generatum existat. eius autem scopus, quem sibi ab initio sermonis proposuit, hic est: nempe fieri non posse, ut aliquid sit semper et idem sit corruptibile neque etiam aliquid generatum, quod interitum non admittat, ac eo potissimum in loco, ubi inquit: nonnulli autem existimarunt fieri posse, ut ingenerabile quippiam corrumpatur et generatum incorruptibile perduret, ut in Timaeo invenimus. Qua autem ratione id omnino contingat, hoc in loco retulit, dum ait: Duorum (enim) terminorum, si posterior sine priore inesse non potest,2 et reliqua, quae sequuntur. Aristoteles autem hoc in loco intendit, quod si duo termini sint, quorum prior ad posteriorem consequatur, si prior non sit, neque etiam posterior erit; etenim animali non existente, neque etiam homo erit. ita si duos terminos statuerimus, quorum alter sit, fieri non posse, ut non sit, ac alter interitum non admittere, si quod semper est, fieri non potest, ut non sit, ipsum quoque immortale erit. atqui maior propositio vera est, quare minor etiam vera erit. si itaque hanc sequelam perpenderis, veram profecto eam invenies. etenim, quod fieri non potest, ut non sit, omnino ut sit, necesse est; quod vero omnino convenit ut sit, idem plane immortale est. similiter quod semper est, fieri non potest, ut sit generatum, si in hac tantum sequela mortalis loco genitum sumatur; etenim si ei, quod semper est, non contingit aliquando non esse, ingenerabile quoque existit. atqui maior propositio vera est. Huic autem aliquis fortasse occurret, inquiens, hanc positionem congruam esse, nempe quod semper est, ingenitum existit, id vero omnibus iis modis non est, quibus geniti nomen dicitur, sed eo tantum modo, quo temporis initium demonstrat.

尽管我们说同一事物存在且不存在是荒谬且不相符的,但这完全是从我们先前所作的假设中推导出来的。因此显然可知,同一事物不可能同时具有常存与常不存在的潜能,也就是说,它不可能既能够常存又并非能够常存。因为他的这一表述“始终能够”,具有存在的效力,理应事先与非存在者共同理解。然而在这两个相反者之间存在着对立:对于声称“始终能够存在”的肯定命题,对立着“并非始终能够存在”这一否定命题。实际上,有很多命题是同时为假的,例如“卡利亚斯活着”或“克桑托斯在竞赛”;因为如果我们说“卡利亚斯始终能够存在”,这命题将是假的,同样,“卡利亚斯并非始终能够存在”也是假的,并且在任何时候这两者都决不可能同时为真。因为我们称某物为可毁灭的,要么是由于它始终具有不存在的潜能,要么是由于它具有根本不存在的潜能,以及由于它具有根本不能常存的潜能;而这两者在常存者中都不存在。然而,当他断言连否定命题也不成立时(就好像我说过“并非始终存在”一样),他推导出了这一点。 因此,在这一论述中显而易见,如果存在者被假定为能够并非常存,且如果能够常存者被假定为不可能常存,那么这在两种方式上同时是根本不可能的。而他极其清楚地阐明了这一点;因为对于“能够常存”这一命题,以矛盾对立的方式对立着“不能常存”,既然这是一个仅仅谓项被否定的否定命题。此外,以相反者相对立的同样方式,如果我们为其附加某种模态,例如“是必然的”或“是可能的”,正如在《解释篇》中所证明的那样,我们在这些模态上附加否定虚词,因此在这一论述中,当我们把“不”附加于作为存在模态的副词“始终”时,我们同样界定并安置了否定虚词。不仅如此,副词“始终”在永恒事物中等于我们在可毁灭事物中所说的“存在”本身;然而在作为相反者相对立的事物中,我们始终将否定虚词与动词“存在”放在一起,而在这些事物中,我们将虚词“不”与副词“始终”放在一起。而在此处他指明,同一事物不可能既能够常存,又能够常不存在,且不能常存。 此外,随后他将此论述与邻近的另一论述联系起来,并彻底推导了它,说道:某物不可能始终存在而同时又是生成的。而他从论述一开始为自己设定的目标正是此点:即某物不可能既始终存在而同一事物又是可毁灭的,也不可能有什么生成之物不接纳毁灭,尤其是在他说到以下内容的地方:“然而有些人认为,某种非生成的物可能毁灭,而生成之物能作为不可毁灭者存留,正如我们在《蒂迈欧篇》中所见的那样。”至于这究竟依循何种道理完全成立,他在该处陈述道:“因为在两个项中,如果后项离开前项便不能存在”,以及后续的内容。而亚里士多德在此处的意图是,如果有两个项,其中前项伴随着后项,那么若前项不存在,后项也就不存在;因为若动物不存在,人也就不存在。这样,如果我们设定两个项,其中一个是“不可能不存在”,另一个是“不接纳毁灭”,那么如果常存者不可能不存在,它自身也将是不死的[不可毁灭的]。然而大前提是真的,因此小前提也将是真的。所以如果你权衡这一推论,你必定会发现它是真的。因为不可能不存在的事物,其存在完全是必然的;而完全应当存在的事物,显然就是不死的[不可毁灭的]。同样地,常存者不可能由生成而来,只要在这一推论中仅仅用“受生者”代替“死者”;因为如果常存者决不会在某个时候不存在,那么它也是非生成的。然而大前提是真的。但也许有人会反驳说,这一主张是相合的,即常存者作为非生成者存在,但这并非依循“受生”之名被言说的所有那些方式,而仅仅依循指明时间开端的那种方式。

语法注2 条
  1. 1.12adverbium semper in aeternis ipsi esse, quod dicimus in corruptibilibus, aequatur

    ipsi esse 是带有名词化不定词 esse 的与格结构,充当动词 aequatur(与……等同)的补足语。关系代词 quod 的先行词是整个 ipsi esse,指“我们在可毁灭事物中所说的‘存在’本身”。

  2. 1.12Duorum (enim) terminorum, si posterior sine priore inesse non potest

    Duorum terminorum 是置于句首的属格,作为先于条件从句 si posterior sine priore inesse non potest 的悬垂/主题属格,标明论述的主题范围(引自亚里士多德本文的命题),支配后续整个条件句结构(即“在两个项中,如果后项……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:73.12-74.42