- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:71.21-73.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯注疏亚里士多德《论天》第1卷第12章,考察了常存之物在无限时间内拥有朝向对立面的潜能所带来的推论,并论证了常存者绝不可能既是可毁灭的又是生成的(即其必为无生无灭者)。
etenim si hoc iure in eo se habebunt, simul esse minime dicuntur. verum dicemus ei vim contrarietatis inesse; etenim quocunque tempore altera potentiarum erit in eo, et reliqua etiam in illo extiterit. hac igitur ratione consonum erit in iis, quibus terminato tempore potestas inest. si vero nonnulla immenso tempore multorum potestatem habebant, fieri igitur non poterit, ut facultatum actiones alio tempore in illis ostendantur. dixit: sed hoc simul invenitur, et non dixit, quamobrem simul deprehendatur. omnino vero convenit, ut aliquando simul inveniatur; etenim altera duarum potentiarum, quae in iis sunt, si semper existat,1 et alterius potentiae actio nullo unquam tempore sit, eam facultatem, quae hanc actionem agit, non habebunt; vis namque dicitur in respectu ad actionem. At cum ipse hoc absolute asseruisset, propterea conclusionem ex eo non deduxit idque contrario ordine demonstravit, inquiens: quicquid semper existens corruptionem admittit, actu vim habet,2 quae cum infinito tempore protrahitur, quemadmodum mundo ipsam semper inesse asserunt, ac insuper convenit, ut eius privationis potentia actu sit, quae eadem ratione infinito tempore protrahitur. toto enim eo tempore, quo altera duarum potentiarum in eo existit, reliqua etiam potentia invenitur. et si eiusmodi potentia semper in eo extiterit, igitur fieri non potest, ut ponamus actionem potentiae, quae semper est, in eo aliquo tempore inveniri, adeo ut haec actio sit atque alterius quoque potentiae actio existat. ita igitur consonum esset, ut duae actiones simul ambae inveniantur; haec autem si ita se habent, suum esse et non esse simul erunt, siquidem istaec duo harum duarum potentiarum actiones sunt. hoc autem simul et fieri non potest et falsum existit. etenim si id, quod ad hunc sermonem omnino consequitur, falsum (ut dixit) tantummodo extiterit, atque ✨potentia✩ falsa posita fuerit nec non etiam alterius potentiae actio, ex adiunctione non ✨ens,✩ fuerit statuamusque id quoque falsum positum esse, si itaque hoc pacto res se habeat, omnino fit, ut unum idemque sit et non sit, necessarium ex adiunctione falsa, hoc est, aliquam duarum potentiarum actionem esse;3 modo autem quoniam, etsi falsum sit, fieri quoque non potest, perspicuum est, hoc ad id, quod fieri non potest, omnino consequi. Altera vero enuntiatio falsa tantum existit, hoc est, ponere actionem eius, quod non est; haec etenim locutio si fieri non posset, ex ea utique remeatio fieri posset: cum fieri non possit, ut mundus non sit, convenit ergo, ut necessario sit. Atqui sermoni locum reliquit, alteram divisionem fieri non posse,4 nempe dicentem, omne, quod semper est tempore infinito, omnino fit, ut id semper non sit. etenim haec enuntiatio semper ✈existens✉ non solum interitum non admittit, quoniam propriam corruptionem evadit atque ab ea recedit, verum etiam absolute interitum non recipit. Si vero id, quod semper est, absolute interitum non admittit, necessario fit, ut non generatum quoque existat. si enim generatum est, omnino idem gignitur atque efficitur absurdum; etenim fieri poterit, ut aliquo tempore non sit. cum enim dicimus illi potentiam inesse, ut non sit, convenit, ut illius potentiae actio aliquando ei contingat, quo quidem tempore non sit, sive hoc tempus, quo non est, infinitum extiterit sive finitum. verum si non semper sit statuamusque ipsum aliquo tempore non esse, finitum existet: ex hoc igitur colligi poterit, id esse et non esse; sin minus, quocunque modo ens ortum sit, aliquo tempore non esse poterit. generatum enim ac corruptibile idem est; verum in hoc tantum differunt, quoniam id corruptibile est, quod nunc est, et postea nullum est, et quod fieri non potest, ut sit postea, f. 20ȓ generatum vero est, quod prius non fuit quodque non esse poterat, sed postea ei contingit esse. quemadmodum vero nos, quoniam posuimus, quod semper est, esse corruptibile, quia adest semper vis, qua fieri potest, ut non sit, plane omnino sequebatur unum et idem simul esse et non esse, eadem etiam ratione, si ipsum generatum esse posuerimus, quoniam potentiam habet, qua aliquo tempore non esse potest, hinc necessario fit, unum et idem esse et non esse. sed non est tempus, quo possit, quod semper est, sempiternum nempe, non esse, fierique non potest, ut hoc tempus sit, sive finitum sit, quo id non erat, sive infinitum; in infinito enim finitum plane est comprehensum.
因为如果它们依循这一法则存在于其中,它们绝不能被称为是同时存在的。然而我们要说,对立的力量存在于其中;因为无论在何时,当两种潜能中的一种存在于其中时,另一潜能也已经存在于其中了。因此,依循这一道理,在那些在限定的时间内具有潜能的事物中,这是相合的。但是,如果某些事物在无尽的时间中具有多种事物的潜能,那么这诸种能力的现实活动就不可能在另一时间于它们之中显现出来。他说:“但这是同时被发现的”,而他并未说明为何它被同时察知。然而,它有时被同时发现,这是完全相合的;因为如果在它们之内的两种潜能之一总是存在,而另一潜能的现实活动却在任何时间都从未存在,那么它们就不会具有执行这种现实活动的能力;因为力量是相对于现实活动而言说的。 然而,既然他本人绝对地断言了这一点,因而他并未从中推导出结论,而是按照相反的顺序证明了这一点,说道:凡恒常存在而又容受毁灭者,其现实中都具有一种随着无限时间而延展的力量,正如他们断言这种力量始终存在于世界中一样;此外相合的是,其缺失状态的潜能在现实中也存在,且依同样的道理随着无限时间而延展。因为在两种潜能中的一种存在于其中的整个时间内,其余的潜能也被发现。而如果这种潜能始终存在于其中,那么我们就绝不可能假设常存的潜能的现实活动在某个时间被发现于其中,以至于这种现实活动存在而另一潜能的现实活动也存在。因此,这样一来,两种现实活动被同时发现原本是相合的;但如果情况是这样,它自身的存在与不存在将同时存在,因为这两者正是这两种潜能的现实活动。然而这同时既是不可能的,也是虚假的。 因为如果完全伴随这一论述而来的结论仅仅(如他所言)是虚假的,并且潜能被设定为虚假,同时另一潜能的现实活动依附加而言是非存在,且我们假定这也被设定为虚假:如果事情以这种方式成立,那么完全必然从虚假的附加中得出结论,即同一事物存在且不存在,也就是说,存在着这两种潜能之一的现实活动;但如今,既然它纵然是虚假的,却也是不可能的,显然这一点是完全伴随着不可能之事而来的。而另一命题则仅仅是虚假的,即设定非存在者的现实活动;因为如果这一说法是不可能的,那么当然可以由此进行逆推:既然世界不可能不存在,因此相合的是,它必然存在。 然而,他给论述留下了空间,即另一种区分,亦即主张“凡在无限时间中恒常存在者,完全会是恒常不存在的”的〔区分〕,不可能存在。因为这一恒常存在的命题,不仅不容受毁灭(由于它逃脱了自身固有的腐坏并脱离了它),而且绝对地不接纳毁灭。但是,如果常存者绝对地不容受毁灭,它就必然也是非生成的。因为如果它是生成的,完全会产生并造成同样的荒谬;因为它有可能在某个时间不存在。因为当我们说它之内存在着不存在的潜能时,相合的是,该潜能的现实活动在某个时候会临到它,在那个时间里它确实不存在,无论它不存在的这个时间是无限的还是有限的。但是,如果它并非恒常存在,而我们假定它自身在某个时间不存在,它就将作为有限之物存在:因此从中可以推断出,它存在且不存在;否则,无论存在者以何种方式产生,它都能够在某个时间不存在。因为生成的与可毁灭的是同一的;然而它们仅仅在这一点上有所区别,即可毁灭的是现在存在、而后不存在、且之后不可能存在的,而生成的则是先前不存在、且先前有可能不存在、但之后碰巧存在的。 正如我们既然设定了常存者是可毁灭的(因为使它能够不存在的力量始终在场),便极其明了且完全必然地得出同一事物同时存在且不存在一样,依同样的道理,如果我们设定它本身是生成的(因为它具有使它能够在某个时间不存在的潜能),由此也必然得出同一事物存在且不存在。但是,常存者——即永恒者——能够不存在的时间并不存在,并且不可能存在这样的时间,无论它不存在的时间是有限的还是无限的;因为在无限之中,有限之物显然已被包含在内。
- 1.12fieri non potest, ut ponamus actionem potentiae, quae semper est, in eo aliquo tempore inveniri, adeo ut haec actio sit atque alterius quoque potentiae actio existat
非人称结构“fieri non potest”(不可能……)后接带有虚拟语气的“ut”从句(“ut ponamus...”)作主语,而“ponamus”又支配一个宾格加不定式结构(“actionem... inveniri”)。紧随其后的“adeo ut”从句引导结果,表明两种相互对立的现实活动同时得以实现。
- 1.12quicquid semper existens corruptionem admittit, actu vim habet
在“quicquid semper existens”中,“semper existens”是修饰“quicquid”的现在分词短语,构成了假设性的主语(“凡恒常存在而又容受毁灭者”)。该小句的主动词为“habet”。
- 1.12necessarium ex adiunctione falsa, hoc est, aliquam duarum potentiarum actionem esse
“necessarium ex adiunctione falsa”充当先行词“omnino fit”(完全发生)的表语性成分或同位语性名词短语,意为“作为由虚假附加而导致的必然之事”。由“hoc est”引出的宾格加不定式(“aliquam duarum potentiarum actionem esse”)对其具体内容作了进一步阐释。
- 1.12Atqui sermoni locum reliquit, alteram divisionem fieri non posse
动词短语“locum relinquere”(留有余地)由宾格加不定式短语“alteram divisionem fieri non posse”(另一种区分不可能成立)作同位语予以展开,指明他在论述(“sermoni”)中为哪一命题保留了余地。随后的“nempe dicentem...”则修饰并阐明“divisionem”。
