- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:69.27-71.21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
本节阐述亚里士多德《论天》第一卷第十二章开篇的论述,论证了潜能必须根据其极大值和限定的时间来规定,并解析了“不可能”、“虚假”、“可能”与“真实”各自在“出于假设”与“绝对”这两种意义上的逻辑区分。
His autem terminatis, de eo, quod deinceps sequitur, dicendum est. dicimus itaque potentiam, hoc est esse posse et quod actionem aliquam efficere potest, optimo iure ex ultimo fine rerum, quarum actio possibilis est, et ex eo, quod maximum potest, definiri statuique debere. si de quovis esse posse et posse non esse dicimus, ut de animali quodam vel quantitate vel qualitate vel posito aut quovis alio in universum ceterorum praedicamentorum, hae duae potentiae eodem modo terminato tempore in eo erunt, ut tempus, quo est, in universum terminatum existat1 et tempus, quo non est, vel tempus, quo est album, nec non etiam, quo album non est, si erit in eo potentia, qua album et non album erit, ac in ceteris praedicamentis eodem modo. si enim non sit certae cuiusdam magnitudinis tempus, quo in eo essendi vel non essendi potentia erit, quidquid illud sit et in quovis sit, sed tempore interminato haec ei insit, ut maximum summumque tempus in rebus non sit, cuius comparatione sit alterum minus, sed eo maius semper, quod adversarius aliquis proponit, existat et possit quoque plus alio tempore operari: profecto igitur eius potentiae, quibus erit et non erit, infinitae extiterint, quod fieri non potest. Id autem apertius dilucebit, si ea, quibus id, quod fieri non potest, et falsum differunt inter se, ante explicuerimus, cum unum idemque ea non sint. quare cum eam, quam intendebat, demonstrationem Aristoteles praemisisset, siquidem unumquodque eorum duobus dicitur modis, ait, (antequam singulas partes prosequatur): haec duo atque eorum contraria duobus modis dicuntur. deinde exemplo alterum duorum modorum docuit, quibus unumquodque eorum dicitur, atque ad alterum regreditur. hoc ordine oratio eius procedit. nunc autem a me intelleges, qua ratione unumquodque horum duorum duobus modis dicatur. quod fieri non potest, aliud ex suppositione, aliud vero suapte natura absolute dicitur. ex suppositione quidem, ut triangulum non posse duo tertio aequalia habere latera; haec autem eius positio fieri non potest absolute, quandoquidem suapte natura necessaria est, vel eam quidem loco eorum posuit, quae sane esse non possunt, veluti ex suppositione falsa. quod autem absolute, eius explicatio cum proprio exemplo adhuc dicetur; etenim quod absolute fieri non potest, est veluti triangulum habere angulos quatuor [rectis aequales]. itidem quod fieri potest, aut ex suppositione aut omnino et absolute dicitur. ex suppositione enim, ut diametron lateribus commensurabilem esse; hoc vero fieri posse ex falsa quadam suppositione posuit; atqui absolute aliquid fieri posse dicitur, ut diametron lateribus incommensurabilem esse. Falsum quoque, aut ex suppositione aut absolute erit. ex suppositione quidem, ut si, ambulante aliquo, se ambulare dixerit, alter deinde superveniens ei dicat: falsum profers; hoc etenim verum est, at falsum statuimus. absolute vero falsum dicitur, ut si, non ambulante aliquo, se ambulare dixerit. eodem iure et verum quoque aut ex suppositione dicitur, veluti positio quaedam, quae falsa sit, ut si Xanthus vivus sit, ac mortuum esse dicamus, aut absolute, ut si Xanthus vivat, ac eum vivere affirmemus. cum autem hos modos posuisset, quibus istaec nomina dicuntur, ac eum modum assignasset, quo aliquid absolute fieri non posse et quo absolute falsum dicitur, ad ambo in universum regreditur eorumque differentiam enumerat, inquiens: non igitur idem est, quod absolute fieri non potest et absolute falsum, siquidem differunt iuxta exemplum ab eo allatum ac eo etiam, quoniam id, quod fieri non potest, omnino falsum est, non autem e contra, ut scilicet quod falsum est, omnino fieri non possit. His praeterea alium modum adiunxit, qui scopo ab eo proposito suffragatur, aitque: accidit autem impossibile ex impossibili,2 siquidem affirmare voluit, ad id, quod fieri non potest, id, quod fieri non potest, non autem id, quod fieri potest, omnino sequitur; nec non etiam ad falsum omnino falsum consequitur, quemadmodum in Primo de Syllogismo declaravit. praeterea ostendit, qua ratione aliquid potestatem ad opposita habere possit, et quando id verum, quandove falsum existat. etenim vere quidem aliquis has duas potentias habebit, veluti quod stet ac sedeat, falso autem, ut videantur hae duae potentiae simul in eo operari,3 hoc est, ut simul et sedeat et stet, fierique etiam potest, ut vis quaedam ad unamquamque harum duarum actionum terminato tempore in aliquo sit, veluti quod sedendi tantum vis hoc tempore in eo existat, alio vero tempore standi potestas;
这些问题既然已经界定完毕,就必须论述紧随其后的事项了。因此我们主张,潜能——即能够存在以及能够产生某种作用者——理应完全根据其作用为可能的事物的终极目的,并根据其所能达到的最大程度来定义和规定。如果我们论及任何事物能够存在与能够不存在,正如论及某种动物、数量、性质、位置或其余各个范畴中的任何一般事物一样,这两种潜能将以同样的方式在限定的时间内存在于其中,以至于它存在的时间普遍地是有限定的,它不存在的时间也是有限定的,或者它呈白色的时间以及它不呈白色的时间同样也是有限定的(如果在它之内存在着使其呈白色与不呈白色的潜能,其余范畴亦同此理)。因为无论该事物是什么,无论它存在于何物之中,若存在或不存在的潜能在它之内所持续的时间不具有某种确定的量度,而是无限期地属于它,以至于在诸事物中不存在一个最大和最高的时间可使另一时间与其相比显得更短,反而总是存在着比某个对手所提出的时间更大的时间,并且它也能在另一时间施展更多的作用,那么,它借以存在和不存在的诸潜能必定就会成为无限的,而这是不可能发生的。 然而,如果我们预先阐明不可能之事与虚假之事彼此由以区别的那些方面,这一点就会更加清楚地显明出来,因为它们并不是完全同一的一回事。因此,当亚里士多德预先提出他所意图的证明时,鉴于其中的每一者都在两种意义上被言说,他便在论及各个具体部分之前说道:“这两者及其相反者都在两种意义上被言说。”随后,他用例证说明了每一者由以被言说的两种意义中的一种,然后又返回到另一种。他的论述就是按照这个顺序展开的。现在,你将从我这里明白,这两者中的每一者是出于何种理由在两种意义上被言说的。 在不可能之事中,一种是出于假设而言说的,另一种则是根据其本性绝对而言说的。出于假设而言说的,例如三角形不可能有两条边[合起来]等于第三条边;但它的这种设定不可能在绝对意义上成立,因为从其本性来看它是必然的,或者说,他是把这种情况置于那些确实不可能存在的事物的位置上,就仿佛是出于某种虚假的假设。至于绝对不可能之事,其解释连同其特有的例证随后还将予以论述;因为绝对不可能之事,例如三角形具有等于四个[直角]的角。同样,可能之事也是要么出于假设而言说,要么完全且绝对而言说。出于假设而言说的,例如对角线与边可通约;他把这种情况设定为能够存在,是出于某种虚假的假设;但某事被称为能够绝对地存在,例如对角线与边不可通约。 虚假之事同样也是要么出于假设,要么绝对地成立。出于假设而言说的,例如在某人行走时,他说自己在行走,随后走过来的另一人对他说:“你说的是假话”;因为这本是真实的,我们却设定其为虚假。而被称为绝对虚假的,例如在某人并未行走时,他说自己在行走。依同样的道理,真实之事要么也是出于假设而言说的(就像某种虚假的设定,例如在克珊托斯活着时,我们却说他是死的),要么是绝对而言说的(例如在克珊托斯活着时,我们断言他是活着的)。 当他确立了这些名称由以被言说的这些意义,并指明了某事被称为绝对不可能以及绝对虚假的意义之后,他又全面返回到两者,并列举了它们的区别,说道:“因此,绝对不可能之事与绝对虚假之事并不是同一的。”因为正如他所举的例子所示,它们彼此相异,并且也由于这一事实而相异:即不可能之事完全是虚假的,但反过来却不然,即虚假之事并不完全是不可能的。此外,他在这些之外又增加了一条支持他所提出的目标的原则,并说道:“此外,不可能之事物产生于不可能之事物”,因为他意图断言:从不可能之事完全必然推导出不可能之事,而决不能推导出可能之事;并且从虚假之事也完全必然推导出虚假之事,正如他在《前分析篇》第一卷中所阐明的那样。 此外,他还表明了一事物能够以何种方式具有朝向对立面的潜能,以及这种情况在何时为真,在何时为假。因为确实,某人可以真正具有这两种潜能,例如站立与坐下的潜能,但若认为这两种潜能同时在他之内发挥作用(也就是说,让他同时既坐着又站着),这则是虚假的;而且,在限定的时间内,对于这两种活动中的每一者的某种力量存在于某人之内,这也是可能的,例如此时只有坐下的力量存在于他之内,而在另一时间站立的潜能则存在于他之内;
- 1.12eo maius semper, quod adversarius aliquis proponit, existat
夺格 eo 为比较夺格,与比较级 maius 搭配,并与关系从句 quod adversarius aliquis proponit 相应,表示“总是大于论敌所提出的那个[时间]”。动词 existat 为现在时虚拟式,从属于 ut 引导的从句,与前面的 sit 并列。
- 1.12accidit autem impossibile ex impossibili
此句对应亚里士多德原文(281b15–18:συμβαίνει τὸ ἀδύνατον ἐξ ἀδυνάτου)。动词 accidit 在此并非表示偶然发生的“偶然发生”,而是表示逻辑推论上的“必然产生/由……推导出”。
- 1.12falso autem, ut videantur hae duae potentiae simul in eo operari
与前面的 vere quidem aliquis has duas potentias habebit 形成对比,falso autem 处省略了谓语动词(如 dicitur 或 habet)。随后的 ut videantur... 从句充当实质性的结果/说明从句,解释何种情况被称为虚假(即两项潜能同时在事物中发挥作用)。
