← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§68.8-69.26

四个概念的应用实例与以极限界定能力

特米斯提乌斯阐明了亚里士多德如何将未生成、已生成、可毁灭、不可毁灭这四个概念应用于触觉与筑墙等事例,随后探讨了可能性(潜能)与不可能性如何根据主动能力中的最大极限以及感觉知觉中的最小阈值来加以界定。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.11#3

atqui invenimus eum posuisse divisionem in quatuor illis in universum in eosdem modos, idque iure optimo, convenitque omnibus illis, ut de singulo eorum diverso modo dicantur.1 et hac de causa rem paulo obscuriorem reddidit, ut eam Alexander recte assequi non valuerit. quare haec 〈quatuor〉 de tactu deque ceteris omnibus dicuntur, dico, quod non generatum et quod generatum est, quod corruptibile quodque incorruptibile existit. Tactus autem est ingenerabilis, quoniam eius innovatio non fit ordine eius, quod generatur, et generabilis, ipse enim non fuit prius et postea innovatus est; est autem corruptibilis, quoniam desinit esse, postquam fuit, est etiam incorruptibilis, quandoquidem sine corruptione desinit esse. eodemque ordine eum modum intellege, nempe circum mille stadia murum erigere. His itaque modis, quibus haec nomina dicuntur, ita explicatis, ad propositum scopum regreditur, qui est eiusmodi: num fieri possit, ut quod innovatum est, non intereat? sed quoniam hac in disputatione explicare debebat, num fieri possit, ut intereat, definivit, quid fieri posse dicamus. ex eo enim maxime proprie incorruptibile aliquid dicimus, quod interire non possit, nec interdum esse, interdum non esse. dicitur etiam maxime proprie id non generatum, quod non potest nasci et quod impossibile est, ut prius non sit et sit postea, ut diameter qui costis aequari non potest. palam itaque est, cum fieri aliquid aut efficere aliquid potest, semper eius quod maximum plurimumque potest, rationem nos habere, ut si de hoc exempli gratia dicatur, qui per centum stadia moveri vel pondus centum talentorum attollere possit. perspicuum namque est, eum qui totum ipsum, quantum in ipso est, praestare potest, eas etiam partes, quae citra sunt, facilius quam totum ipsum secundum se et attollere et conficere posse; totum enim ex omnibus partibus coaugmentatur. siquidem is, qui centum talenta attollere potest, et duo etiam potest, quae centum ingrediuntur. verumtamen de eo non dicitur, quod, cum ipse quidem possit centum talenta attollere, possit attollere duo, quemadmodum dici illud recte poterat, propterea quod cuiusque potentia ex eo, quod maximum potest, terminatur; possibilitas etenim ac esse posse, impossibilitas ac esse non posse veluti potentiae sunt. is autem, qui centum conficere stadia aut centum talenta attollere non potest, neque maius spatium conficere aut maius pondus attollere poterit, ut puta trecentum stadia totidemque talenta. impossibilitas autem (videlicet duplum eius)2 per minimum quod potest terminatur. summa enim potentia (videlicet possibilitas) sicut eius duplum quoque (veluti impossibilitas) secundum finem [κατὰ τὸ τέλος] determinatur atque definitur. etenim quispiam dicere potest eum, qui per mille stadiorum spatium navem videt talis tantaeque molis, per idem spatium minorem navem non visurum; itidem qui talis tantaeque mensurae sonum percipiet, minorem certe per idem spatium percipere non posse, 〈sed〉 e contrario, qui per aliquod spatium 〈talis tantaeque mensurae sonum percipit,〉 maiorem certe per idem spatium percepturum. quare convenit etiam, si potentia per ultimum finem terminatur, fieri non posse ut ea, quae in eodem fine, qui eorum gratia diminutus existit, inveniuntur, vel tantillum e termino recedant. at nihil ad rem, quoniam in visibili constitutus fuit,3 non autem in eo, quod potentias [δυνάμεις], secundum quod possunt, considerat. visoriae quidem facultatis munus est, ut per stadium terminatam quandam magnitudinem videat, qua certe minorem per idem spatium videre non poterit. in universum autem id, quod dixi, est explanatum, ac ultimum finem constituimus et sic in aspectu, iis vero in rebus, quarum est actio, ex eo quod plurimum est, fieri potest.

然而我们发现,他在那四个名称中普遍按照相同的诸方式设立了区分,且这是完全合理的,并且对所有这些而言,关于它们中的每一个以不同的方式被言说乃是适宜的。由于这个原因,他使得这件事情稍微有些晦涩,以致亚历山大未能正确地理解它。因此,这[四者]被用来言说触觉以及所有其他事物,我指的是未生成者、已生成者、作为可毁灭者存在者以及作为不可毁灭者存在者。触觉乃是不可生成的,因为它的新生并不按照已生成者的秩序发生;它又是可生成的,因为它先前并不存在,而后被新生;但它又是可毁灭的,因为它在存在之后便停止存在;它又是不可毁灭的,既然它在没有毁灭的情况下停止存在。请依相同的次序理解那种方式,即围绕一千斯塔德修建城墙。因此,在这些名称所依以言说的诸方式被如此解释之后,他便回到了所设定的目标,该目标乃是这样的:新生之物不消亡是否是可能的?但是,既然在这场讨论中他必须解释它消亡是否是可能的,他便定义了我们所谓的“可能发生”是什么意思。因为我们最严格地称某物为不可毁灭的,乃是由于它不能消亡,也不能时而存在、时而并不存在。那不能产生且不可能先前不存在而后来存在者,也被最严格地称为未生成者,正如不能与诸边等同的对角线一样。因此很显然,每当某物能够产生或能够实现某物时,我们总是考虑到它所能做到的极大与极多,正如举例来说,关于那能够在一百斯塔德上运动或举起一百塔兰同重量的人所言说的那样。因为显而易见的是,那能够完成其自身所能及的整体本身的人,也比依其自身的整体本身更容易举起并完成那些较少的部分;因为整体是由所有部分聚合而成的。既然那能举起一百塔兰同的人,也能举起包含在一百之内的两塔兰同。然而关于他,并不会因为他自己能够举起一百塔兰同,就说他能够举起两塔兰同,正如那本可以被正确言说的那样,因为每个事物的潜能都是由它所能达到的最大值来限定的;因为可能性与能够存在,不可能性与不能存在,就像是诸潜能一样。但是,那不能跑完一百斯塔德或不能举起一百塔兰同的人,也不能跑完更大的距离或举起更大的重量,例如三百斯塔德和同样数目的塔兰同。然而不可能性(即其对偶)是由它所能达到的最小值来界定的。因为最高的潜能(即可能性),正如它的对偶(例如不可能性)一样,乃是按照终点[界限]被确定和定义的。因为有人可能会说,那在一千斯塔德的距离上看见如此这般巨大体积的船只的人,在相同的距离上将看不见更小的船只;同样,感知到如此这般大小的声音的人,在相同的距离上绝不能感知到更小的声音,反而,在某个距离上[感知到如此这般大小声音的人],在相同的距离上必定会感知到更大的声音。因此,如果潜能是由最终的界限所限定的,那么在为了它们而缩减存在的同一界限中所发现的事物,哪怕稍微偏离界限一点也是不可能的,这也同样是相符的。但这与论题无关,因为论述被置于可见物之中,而不是置于那根据诸潜能所能及来考察它们的领域之中。视觉能力的作用乃是在一斯塔德的距离上看某种有限定的大小,在相同距离上比它更小的大小它必定无法看见。然而总的来说,我所说的话已经得到了阐明,我们这样在视觉中确立了最终的界限,而在那些涉及行动的事物中,它能够从那最大的事物出发产生。

语法注3 条
  1. 1.11convenitque omnibus illis, ut de singulo eorum diverso modo dicantur

    无人称动词 convenit 支配与格 omnibus illis(“对所有这些而言”),并引出带有虚拟式复数动词 dicantur 的 ut 结果从句。复数动词 dicantur 的主语在文脉上补充为前述的“四种名称/谓词”(haec quatuor),意为“关于它们中的每一个,以不同的方式言说它们乃是适宜的”。

  2. 1.11impossibilitas autem (videlicet duplum eius)

    括号中的短语 videlicet duplum eius 是同位语性质的插入语,对应于希腊语原著中的 τὸ ἀντικείμενον(“其相反者”或“其对应物”),系通过闪米特语中介本翻译为拉丁语的 duplum。在句法上,它作为主语 impossibilitas 的解释性同位语起作用。

  3. 1.11nihil ad rem, quoniam in visibili constitutus fuit

    省略短语 nihil ad rem 省去了系动词 est(“这与主题无关”)。在随后的 quoniam 原因从句中,被动语态 constitutus fuit 的主语是前述提出异议者(quispiam)或反论的角度,表明讨论的立足点被置于可见物(被动感知)之中,而非主动潜能的考察之中。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:68.8-69.26