← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§66.16-68.8

生灭概念的对应与毁灭性的涵义

基于亚里士多德《论天》第1卷第11章,本文梳理了“生成者”与“未生成者”诸划分的对应关系,并在与亚历山大解释的比照中详细剖析了“可毁灭者”与“不可毁灭者”的诸种涵义(如无过程的生灭、偶发性毁灭、快捷性、不可能性等)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.11#2

etenim secundum modum tertium non generatum dicitur, quatenus nunc non est nec ullo tempore esse potest. primum autem ✨generatum✩ quatenus vel nunc est, vel postea esse potest, iuxta ordinem gradumque positionis primi modi eorum, quibus non generatum dicitur, et secundus modus secundo, nec non tertius tertio oppositus est. atqui existimatur hunc ✨tertium✩ modum descriptionem primi esse eorum, quo hic noster sermo dicitur,1 nempe si generationem sensu artiore dicimus, quo ait: sive genitum, sive absque generatione, quandoque prius! invenitur, quandoque vero non. sed secundus modus, quo generatum dicitur, ponitur ad differentiam secundi modi, quo non generatum pronuntiatur, nec non etiam tertius ad differentiam tertii. at alia generationis species invenitur, veluti domus navisque, quae nec secundae nec tertiae generationi convenit; etenim non est veluti circum mille stadia murum erigere, neque etiam ac si necessario inveniretur, verum generationi non proprie convenit, cuiusmodi tactus existit, qui vel iam generabilis est vel ingenerabilis, utrumque simul, et alter modus ab altero colligitur. sed non invenimus Alexandrum hunc sermonem explicasse, quemadmodum nos eum declaravimus. Atqui eadem quoque ratione quod corruptibile est dicitur, sed hoc secundum quod convenit corruptioni. Si enim aliquid prius erat, postea non est, 〈vel〉 non esse potest, id corruptibile dicitur, sive illius privatio fiat per aliquam corruptionem, veluti si trabs aliqua comburatur, sive privatio fiat absque aliqua corruptionis causa, veluti tactus. deinde quod non esse potest corruptionis causa, quae supervenit, ut si magnum flumen (exempli gratia) de loco ad locum commutetur; is etenim interitus, qui ex magni fluminis transmutatione contingere potest, non est quemadmodum si in proprio loco stetisset ac deinde ab eo recessisset, neque est hic aliquis modus eorum, quibus corruptibilis nomen collectum dicitur; quamobrem de eo non meminit absolute, sed postquam fieri posse illi connexit. tertio autem modo corruptibile dicitur, quod facile ac celeriter interit, quemadmodum flamma ignis ac flores plantarum et id genus alia. id etenim aequale est ei, cui non convenit, ut interitum non admittat, quemadmodum id, quod esse potest et quod non potest esse, quoniam contingens existit. Eadem est etiam ratio eius, quod incorruptibile est, atque idem sermo. aut enim de eo dicitur, quod sine corruptione modo est, modo non est, 〈veluti sensus tactus〉 — etenim est et postea non est absque corruptione — vel quod est et cum corruptione de esse ad non esse transire potest, si contigerit aliquando non esse, vel quod non modo convenit aliquando non esse, sed esse non potest, quemadmodum magnum flumen dicitur transmutari posse, quamvis minime transmutetur; id etenim in hoc incorruptibili simile existit. Tu autem [nunc] es et tactus exempli loco ab Aristotele dictum fuit,2 eoque inquirit, qua ratione de aliquo incorruptibile dici possit, quamvis cum corruptione desinat esse, sed fieri non potest, ut hoc praesenti tempore minime corrumpatur, quod sane dixit esse incorruptibile. maxime autem proprie incorruptibile est, quod e regione corruptibili positum est nec ita corrumpi potest, ut nunc sit et postea non sit, aut id etiam, quod nunc est, postea non erit, vel corruptione quae ei contingat, vel sine corruptione, quam recipiat. dictum est autem tactum non corrumpi, ipse enim nullo unquam tempore corrumpitur; cum eo autem fuit enumeratus, quod natura sua corrumpitur corruptione superveniente, veluti homo, qui cum secabitur, interibit, verum ipse adhuc est; quamobrem dixit: quod corruptionem admittit, cum nondum corrumpatur. Et dixit id quoque, quod non facile corrumpitur, incorruptibile dici, veluti petra dura, si solito ordine procedet.

因为按照第三种方式,未生成者乃是在它现在不存在且在任何时候都不能存在的限度上被言说的。而第一种生成者,则是在它或者现在存在、或者后来能够存在的限度上被言说的,这对应于言说未生成者的诸方式中第一种方式的次序和位阶,且第二种方式与第二种相对立,第三种方式也与第三种相对立。然而,这第三种方式被认为是言说我们这一论述的诸方式中第一种方式的描述,即如果我们是在更狭隘的意义上谈论生成,正如他所说:无论通过生成还是没有生成,有时先被发现,有时则不被发现。但言说生成者的第二种方式,是对应于表明未生成者的第二种方式的差别而设立的,第三种方式也对应于第三种方式的差别。然而还发现了生成的另一种形式,如房屋和船,它既不符合第二种生成,也不符合第三种生成;因为它并不像围绕一千斯塔德修建城墙那样,也不像是必然被发现的那样,而是并不严格地符合生成,正如触觉的存在那样,触觉或者已经是可生成的或者已经是不可生成的,二者同时成立,且一种方式由另一种方式推得。但我们并未发现亚历山大曾像我们阐明它那样解释过这段论述。然而依同样的理路,可毁灭者也被言说,但这乃是按照符合毁灭的情形。因为如果某种事物以前存在,后来不存在,或者能够不存在,它就被称为可毁灭的,无论它的丧失是通过某种毁灭而发生的(例如某根梁木被焚毁),还是其丧失是在没有任何毁灭原因的情况下发生的(例如触觉)。其次,是由于后起毁灭的原因而能够不存在者,例如(举例来说)一条大河从一处流转至另一处;因为从大河的流转中可能发生的那种消亡,并不像它原本停留于自己固有的处所而后又离开它那样,这也不是总括言说可毁灭者名称的诸方式之一;因此他并未绝对地提及它,而是在将可能发生与之相联结之后才提及它。但在第三种方式中,可毁灭者是指那轻易且迅速消亡者,如同火之火焰、植物之花朵及其他此类事物。因为这等同于那不接纳消亡并不属于它的事物,正如能够存在之物与不能存在之物那样,既然它作为偶态而存在。不可毁灭者的理路也是相同的,且论述完全一致。因为它要么是指那没有毁灭而时而存在、时而并不存在者(例如触觉的感觉)——因为它确实在没有毁灭的情况下存在而后又不存在——,要么是指那存在着并且伴随毁灭能够从存在过渡到非存在者(如果偶尔发生不存在),要么是指那不仅有时不存在属于它、而且不能存在者,正如大河即使绝不流转也被说成能够流转一样;因为在这一不可毁灭者中具有相似的情形。“你[现在]存在”以及触觉乃是由亚里士多德作为例子说出的,他由此探究,根据何种理路某种事物能够被称为不可毁灭的,即便它伴随毁灭而停止存在,但在当前这个时候绝不遭受毁灭却是不能发生的,他确实说过这乃是不可毁灭的。然而最严格意义上的不可毁灭者,乃是与可毁灭者直接相对立的、且不能以现在存在而后来不存在的方式被毁灭者,或者也是那现在存在而后来不可能不存在者,无论通过发生于它的毁灭,还是在没有它所接纳的毁灭的情况下。然而曾说过触觉并不被毁灭,因为它自身在任何时候都绝不被毁灭;但它与由于后起毁灭而依其本性被毁灭者一同被列出,如同一个人,当他被切断时将会消亡,但他自身尚且存在;因此他说:“在尚未被毁灭时接纳毁灭者。”并且他也说过,如果依循通常的次序,那不易被毁灭者也被称为不可毁灭的,如同坚硬的岩石一样。

语法注2 条
  1. 1.11atqui existimatur hunc tertium modum descriptionem primi esse eorum, quo hic noster sermo dicitur

    接在非人称被动动词 existimatur 之后的带宾格的不定式结构(hunc tertium modum ... esse descriptionem primi [modi])。关系代词 quo 虽为单数夺格,但其先行词指向 eorum 或暗含的 modo,表述“我们的这一论述得以言说的那种(第一种方式)”。

  2. 1.11Tu autem [nunc] es et tactus exempli loco ab Aristotele dictum fuit

    引自亚里士多德原文的句子(“你[现在]存在”)与名词“触觉”(tactus)构成并列主语,但谓语动词及分词 dictum fuit 却采用了中性单数形式。这是因为这两个举例要素被统合视为一个引证事项或中性论点。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:66.16-68.8