← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§64.35-66.16

生成与未生成的涵义及不可能之模态

承接亚里士多德《论天》第一卷第十一章开头,特米斯蒂乌斯探讨了未生成与生成等术语的多重涵义区分,梳理了不可能与困难的诸种模态,并评述了先行注解家亚历山大的见解。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.11#1

Hanc disquisitionem cum sibi proposuerit, primum significata nominis γενητόν ceterorumque nominum divisit. non generatum namque (exempli gratia) tribus modis dicitur, ac tertius modus in duos secatur, ita ut significata huius nominis, nempe non1 generatum, sint quatuor.2 uno quidem modo dicitur, quod in universum sive [nunc] est, sive non est, non generatum est; quo omnia excluduntur, quae per generationem subsistentiam habent, quemadmodum videmus sensum cum generatione minime innovari, veluti caliditas, quae cum calefactione ac domus, quae cum aedificatione fit. secundum significatum huius nominis, scilicet non generati, est, quod esse quidem potest, sed nondum generatum est; etenim id non generatum appellant, quoniam adhuc generatum non est, siquidem eius ortus secundum generationem fieri posset, veluti tactus, quoniam omnino paratus est, ut generari possit, id tamen nondum contingit. Nec non etiam non generatum dicitur veluti circum mille stadia murum erigere ac ex torrentis fundo percipere sonum vel aliquid simile, de quibus dicitur non esse, quia non sunt, sed esse possunt; etenim per id, quod dixerat omnino, non intellexit ea, quae non sunt, sed quae esse possunt ut navis, domus, filius. et apud Alexandrum secundum hoc significatum omnia generabilia, antequam genererentur, non generata sunt. Tertio vero modo non generatum dicitur, veluti quod bis duo tria constituant, nec non diametron lateri commensurabilem esse. haec etenim non generata dicuntur, cum nullo tempore sint nec esse possint, in tantum ut de illis dicatur, quod quandoque sint et quandoque non. sed quoniam id, quod fieri non potest, duobus dicitur modis, uno quidem modo veluti bis duo fieri non potest, ut tria existant, altero vero modo dicitur, quod facile quidem esse non potest, veluti circum mille stadia murum erigere: primus modus sub tertio continetur eorum, quibus iuxta nostram assertionem non generatum dicitur, secundus autem modus secundi ambitu circumscribitur, eorum nempe, quae fieri non possunt, vel eo quod bonum non est, quod fiunt, vel quod non cito fieri possunt. atque iam dictum a nobis est, qua ratione is modus contingat, quo aliquid non facile fit. is autem modus, quo non bene aliquid fit, est, quemadmodum si unius provinciae homines ebrii extitissent; hoc enim fieri non potest, quia bonum non est, tametsi nihil prohiberet, quin vel sponte vel vi omnes ebrii esse possent; id namque ex eorum numero non est, quae omnino fieri non possunt. verum is modus, quo cito aliquid non fit, est veluti circum mille stadia viginti dierum spatio murum erigere; haec etenim actio quoque fieri non potest, sed non omnino fieri non potest. hi tres modi, quibus aliquid fieri non posse dicitur, sub secundo modo continentur, quo non generatum dicitur. his itaque tribus modis aliquid non generatum esse potest, nec invenitur quartus modus, de quo hoc nomen dicatur, quemadmodum ait Alexander. Eadem ratione quod generatum est tribus modis dicitur, ad differentiam eius, quod est non generatum.3 uno quidem modo de eo dicitur, quod non fuit et postea generatur, veluti tactus qui quandoque non existit, quandoque existit. secundo vero modo de eo dicitur, quod non facile innovationem recipit, veluti circum mille stadia murum erigere, ac de eo, cuius generatio nec cito nec celeriter fit; haec etenim quoque quamvis interdum sint, interdum non sunt; quare convenit, ut in secundum modum, quo non generatum dicitur, collocetur. tertio autem modo de eo dicitur, quod e regione illi existit, de quo non generatum tertio modo dicitur.

当他为自己提出这一探究时,首先区分了名词 γενητόν 及其他名词的诸涵义。因为未生成者(例如)是以三种方式言说的,而第三种方式又被分为两种,以致这一名词(即未生成者)的涵义共有四种。在一种方式中,凡普遍而言无论[现在]存在还是不存在、却未曾被生成者,都被说成是未生成的;由此排除了通过生成而具有自立的一切事物,正如我们所见,感觉绝非伴随着生成而重新产生,不像随着加热而产生的热,以及随着建造而产生的房屋。这一名词(即未生成者)的第二种涵义,是那确实能够存在、但尚未被生成者;因为人们之所以称其为未生成的,乃由于它尚未被生成,即便其发生本可以按照生成而成立,正如触觉那样,既然它完全准备就绪以便能够被生成,然而这[生成]却尚未发生于它。此外,未生成者还被说成如同围绕一千斯塔德修建城墙,以及从急流底部听取声音,或诸如此类的事物,关于它们,人们说其不存在是因为它们确实不存在,但它们能够存在;因为通过他所说的“完全”,他所理解的并非那些不存在但能够存在的事物,如船、房屋、儿子。而按照亚历山大的看法,根据这一涵义,一切可生成之物在被生成之前,都是未生成的。但在第三种方式中,未生成者被说成如同二乘二构成三,以及对角线与边可通约。因为这些事物被称为未生成的,乃是由于它们在任何时候都不存在,也不可能存在,以至于绝不能谈论它们有时存在而有时不存在。但是,既然不能生成之物是以两种方式言说的(在一种方式中如同二乘二不可能作为三而存在,而在另一种方式中则言说那确实不能轻易存在者,例如围绕一千斯塔德修建城墙),那么第一种方式便包含在按照我们的主张言说未生成者的诸方式中的第三种之下,而第二种方式则被第二种的范围所界定,即那些或者因其生成并不好、或者因其不能迅速生成而不能生成之物的范围。并且,某种事物不轻易生成的那种方式凭何种理路成立,已由我们说明。而某种事物不能良好生成的那种方式,则如同一个行省的人全都变成了醉汉;因为这之所以不能生成,乃因其并不好,即便没有任何东西阻止所有人或出于自愿或被迫全都成为醉汉;因为那并不属于完全不能生成的事物之列。但是,某种事物不能迅速生成的那种方式,则如同在二十天的时间内围绕一千斯塔德修建城墙;因为这一行动也不能生成,但并非完全不能生成。说明某种事物不能生成的这三种方式,都包含在言说未生成者的第二种方式之下。因此通过这三种方式,某种事物能够是未生成的,正如亚历山大所言,并未发现言说这一名词的第四种方式。依同样的理路,生成者与未生成者相对立,也是以三种方式言说的。在一种方式中,它确实被用来言说那曾不存在而后来生成者,例如触觉,它有时不存在,有时存在。但在第二种方式中,它被用来言说那不轻易接纳革新者(如围绕一千斯塔德修建城墙),以及生成既不迅速也不快捷者;因为这些事物也一样,即使有时存在,有时也不存在;因此将其置于言说未生成者的第二种方式中,乃是适宜的。但在第三种方式中,它被用来言说那与在第三种方式中言说未生成者直接相对立者。

语法注3 条
  1. 1.11in tantum ut de illis dicatur, quod quandoque sint et quandoque non

    跟随在否定原因从句 cum nullo tempore sint nec esse possint 之后的程度/结果结构(in tantum ut)。它表明绝对不可能的事物(如二乘二为三或对角线可通约)被排除的极端程度,甚至都谈不上适用“有时存在而有时不存在”这种偶然性的表述。

  2. 1.11ita ut significata huius nominis, nempe non generatum, sint quatuor

    带虚拟式 sint 的结果从句(ita ut...),导引前面“以三种方式言说且第三种方式又被分为两种”所产生的结论。nempe non generatum 作为插入短语,与 nominis 同位以明确该名词的具体内容。

  3. 1.11ad differentiam eius, quod est non generatum

    介词短语 ad differentiam 表示对比或区分的基准(“与未生成之物相区别/相对照”)。它规定了生成之物的三种方式如何与前面未生成之物的三种方式相对应和区分。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:64.35-66.16