- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:5.5-6.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯解释了亚里士多德推迟探究宇宙整体的无限性而转向论述天体与自然物体运动的论述顺序,说明简单运动(直线运动与圆周运动)的划分如何对应于空间维度,并对相对于中心的运动用语进行了训诂。
Itaque cum declaratum sit, totum esse perfectum, quatenus nil aliud extra ipsum invenitur, a quo claudi possit, quinimmo ab eo omnia clauduntur: rationi consentaneum fuit, ut diceret, quonam modo nil aliud extra ipsum inveniatur, num quia infinitum sit, cum post infinitum aliud quidpiam inveniri minime possit. atqui disquisitionem hac de re distulit, cum nonnullis, quae illi praecedunt, apprime indigeat, et de caelesti corpore pertractare aggreditur. cum enim de eiusmodi corpore verba facere sibi proposuerit, hoc in libro a nobiliore eius parte, quae orbis dicitur, exorditur, ubi terminatum, rotunda figura praeditum, ingenitum incorruptibilemque esse monstrabit.1 primo igitur esse eiusmodi corpus contendit, quoniam huius sermonis perscrutationem relegavit in secundum librum de Caelo, de ceteris autem corporibus in Tertio et Quarto libro disseret. dixit: utrum totum terminatum sit magnitudine, quandoquidem tempore infinitum esse potest. verum de partibus eius secundum formam verba faciet nempe de orbe, igne, terra, nec non de reliquis corporibus. cum autem de iis corporibus ei dicendum sit, ab eorum motibus exorditur. at ne quispiam existimaret, ex iis quae secundum accidens, et non per se sunt, illorum esse tractationem, omnia corpora, inquit, naturalia, secundum se ipsa mobilia esse secundum locum dicimus; motus enim eorum causa non fortuito, sed per se in illis consistit, eorum enim unumquodque existit, quoniam natura praeditum est, natura vero motus initium est. Quare a motus perscrutatione exorditur: motus inquit, omnis localis aut recto ordine aut rotundo aut ex his compositus est. causa autem, propter quam motus simplex duos tantum habet motus, est quoniam simplices magnitudines, hoc est dimensiones, quae motui annectuntur, [non plures quam] duae inveniuntur, recta nempe et rotunda. quamobrem hic de linea ipsa mentionem faciens, minime quidem secundum geometricam rationem eam considerat, sed quatenus lineae dimensiones sortiuntur. si autem localis motus est, diameter, hoc est dimensio, omnino invenitur. dicendo autem diametros omnino inveniri effectricem principalemque motus causam non assignat, sed hoc sigui loco2 tantum dictum est; minime namque necessarium foret, si plures quam duae diametri extitissent, [plures quam duos motus inveniri]; at si diametri non nisi duae fuerint, consentaneum erit omnino, ut motus quoque duo tantum esse dicantur; non enim fieri potest, ut ullus sit absque dimensione motus. quid vero obstat, quominus dimensio absque ullo motu inveniatur? duo igitur sunt simplices motus, tertius vero ex his compositus existit. at quoniam in naturalium motuum numerum Aristoteles eos collocare intendit, quorum alter a medio, alter ad medium, alter vero circum medium fieri consuevit, idcirco, inquit, is quidem motus in orbem fertur, qui circa medium fit. — cum autem περὶ τὸ μέσον et non περὶ μέσον dixisset, id significare voluit, quid sit illud, quod φυσικὸν σῶμα appellamus — et quod motus ad supera inferaque duo motus sunt, qui recto quidem ordine instituuntur, motus nempe, qui a medio et ad medium feruntur. neque etiam hoc in loco ἐπὶ μέσον et ἀπὸ μέσου dixit, sed ἐπὶ τὸ et ἀπὸ τοῦ.3 cum autem dimensiones duae sint, hoc est recta et rotunda, ac recta dicatur, quae vel in imum locum, vel de imo sursum versus fertur, quae ambo simplicium naturalium corporum motui annectuntur, evenit ut corporis naturalis simplices omnes motus, cum a medio aut ad medium, tum circum medium fieri necesse sit.
因此,既然已经阐明整体是完满的,只要在它自身之外没有发现任何可以包含它的他物,反而一切皆被它所包含,那么合乎理路的是,他应当陈述以何种方式在其自身之外没有发现任何他物——究竟是否因为它是无限的,盖在无限之后决不能发现任何他物。然而他推迟了关于此事的探究,因为这尤其需要某些先于它的事项,并且他着手论述天体。因为既然他决意论说此种物体,他在本书中便从其更为尊贵的部分、即被称为天球的部分开始,并在那里表明它是有限的、具有球形形相的、不生且不灭的。因此他首先断言存在此种物体,因为他将对这一论说的详尽探究留待《天体论》第二卷,而关于其余物体则将在第三卷和第四卷中论述。他说道:整体在量度上是否有限,鉴于它在时间上可以是无限的。相反,他将论述依照形式的各个部分,即关于天球、火、土以及其余物体。然而,既然他必须谈论这些物体,他便从它们的运动开始。但为了不让人认为对它们的论述是出自偶性的而非出于自身的属性,他说道:“我们说,一切自然物体就其自身而言在空间上皆是可动的;因为它们运动的原因并非偶然地、而是出于自身存在于它们之中,盖它们之中的每一个的存在都由于具有自然,而自然乃是运动的本原。” 因此,他从运动的探究开始:他说道,“一切空间运动或是直线的、或是圆周的、或是由这些所复合而成的。”而简单运动唯有两个运动的原因在于,依附于运动的简单量度(亦即维度)被发现[不超过]两个,即直线的与圆周的。为此,在这里提到线本身时,他决非按照几何学的理路来考察它,而是就线分得维度而言来考察。然而若有空间运动,直径(亦即维度)便全然被发现。但借着说直径全然被发现,他并未指定运动的动力和主要原因,而这仅仅是作为兆候而言的;因为纵使存在两个以上的直径,[发现两个以上的运动]也决非必然;但若直径唯有两个,则运动亦被称为唯有两个便完全合乎情理;盖不可能存在任何没有维度的运动。然而有什么能阻止维度在没有任何运动的情况下被发现呢?因此,简单的运动有两个,而第三个运动则作为由这些复合而成者而存在。但既然亚里士多德打算在自然运动的数目中列入那些惯常自中心发生、向中心发生以及绕中心发生的运动,因此他说道,绕中心发生的运动乃是作圆周运动。——然而当他说了 περὶ τὸ μέσον 而非 περὶ μέσον 时,他意在指明我们称之为 φυσικὸν σῶμα 的究竟为何物——以及向着上方和下方的运动是两个依直线确立的运动,即自中心以及向中心运移的运动。在此处他同样没有说 ἐπὶ μέσον 和 ἀπὸ μέσου,而是说了 ἐπὶ τὸ 和 ἀπὸ τοῦ。既然维度有两个,即直线的与圆周的,并且直线的被称为运移至最低处、或自底部向上运移者,两者皆依附于简单自然物体的运动,因而自然物体的一切简单运动既必然自中心发生或向中心发生,亦必然绕中心发生。
- 1.2terminatum, rotunda figura praeditum, ingenitum incorruptibilemque esse monstrabit
由动词 monstrabit 所支配的带宾格的不定式结构。不定式 esse 的逻辑主语(宾格)被省略,从前文的 a nobiliore eius parte, quae orbis dicitur 中补充(即天球/天体)。terminatum 及其后的一系列形容词和分词作宾格补足语,与该被省主语保持一致。
- 1.2sigui loco
此处系传抄或排印讹误,当读作 signi loco。名词 signum 的单数属格 signi 修饰夺格 loco(构成表示“作为……、充当……”的副词性短语),意为“仅仅作为兆候/表征(而言)”。
- 1.2ἐπὶ τὸ καὶ ἀπὸ τοῦ
指希腊文原文中带有定冠词的介词短语 ἐπὶ τὸ [μέσον] 与 ἀπὸ τοῦ [μέσου],其中定冠词后的名词 μέσον(中心)承前省略。注疏者以此对比无冠词的 ἐπὶ μέσον / ἀπὸ μέσου,指出亚里士多德在句法上特指宇宙中确定的那个中心。
