← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§52.23-54.5

基于包揽全部质料论证世界的唯一性

特米斯提乌斯注疏亚里士多德《论天》第1卷第9章,探讨关于形式与质料的结合物在原理上可有多数个的异论,并通过论证世界包揽了全部感性实在的质料,其外不可能留存任何单纯或复合的物体,从而确立世界是唯一的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.9#1

Ac de corporeis quidem elementis deque eorum locis, quot numero absoluto sint, ex iis, quae diximus, perspicere possumus; quibus etiam declaravimus, mundum unum esse oportere ac fieri non posse, ut plures existant. nunc autem dicamus eum primo interire non posse, sed antea de eo quaesierimus atque obiectioni responsum afferemus, quae quidem ex se aliqua ex parte explicata ac manifesta existit. haec autem talis sit. omnibus in rebus, quae suapte natura proprii termini ambitu necessario non clauduntur,1 neque ex hoc defectus aliquis eis contingit, quo omnino unae tantum vel inveniri vel effici debeant, incongruum non est, ut plures res similes inveniantur vel efficiantur. quare satis constat, ea omnia istaec esse, quibus materia permiscetur, siquidem in his, quoniam aliud, quod est forma, invenitur, aliud vero, quod [simul cum] materia existit, nihil prohibet, quin intellectus facultas eorum plura similia concipere possit. hac vero de causa non comprehendet intellectus (exempli gratia) aeternorum pluralitatem, vel materiae primae, vel si praeter hanc quidpiam primi universi principii quandam similitudinem exprimat, siquidem in eius termino forma quaedam invenitur, ut omnino principii instar unum tantum sit oporteat. at vero nil prohibet, quin diversas regiones ut aedificia vel plures aves imaginemur, qualis Phoenix existit, aut in universum id omne, quod materiam possidet, tametsi hoc tempore unicum existat ac par illi non inveniatur. Haec proposita dubitatio est. quocirca ad aequilibrium rationis ducenda erit, ac videndum nobis deinde, quid horum recte, quidve perperam dictum sit, quorum utrumque perspicuum ac manifestum existit. huius etenim dubitationis solutio hoc ordine procedet. Quod ex omni materia constat, vel dissipatum vel concretum sit, omnino quidem multa esse non potest, quandoquidem nihil penitus materiae relinquitur. etenim materia non existente, fieri non poterit, ut vel ullo unquam tempore quippiam inveniatur, cui omnino materia debeat permisceri. mundus autem ex omni materia constat. etenim plures homines sunt, quoniam eorum materiae plures existunt; quodsi quis universam hominum materiam congregaret eamque unam statueret, unus tantum ex ea homo constitueretur. et sane recte facit, quod ad propositionem, quodsi aliquid fiat ex tota sua materia, adiecit verba: quae dissolvi non possent. ea etenim quorum materia est una, sed forma, quae eidem materiae annectitur, ab ea transferri ac separari potest, nihil prohibet, quin plura numero existant. Praeterea Aristoteles intendit declarare mundum de omni materia omnino dici, non secundum quod caelum sub aliqua significatione comprehenditur. quibus autem de rebus hoc caeli nomen dicatur, earum nonnullae manifestae ac conspicuae sunt. tertio vero modo caelum dictum constet necesse est2 ex omni materia omnique corpore, quod sub sensum cadit; alioquin si ex omni eiusmodi corpore non constaret, sed extra caelum corpus aliquod relinqueretur, necesse esset ipsum aut simplex esse, aut concretum; quocunque autem modo se haberet, adhuc vel natura vel contra naturam extra caelum teneretur. at simplex corpus esse non potest, corpora etenim genere simplicia duo sunt, nempe quod in orbem et quod per rectam lineam fertur. quod autem in orbem fertur, id docuimus proprium suum locum egredi non posse, siquidem natura motum contra naturam non admittit; nihil enim invenitur, quod illi contrarium existat nec contra naturam, comparatione ad id, quod natura existit. verum supremum ac medium corpus, veluti duo corpora sunt, quae ut principia atque extrema existunt, nempe quod in orbem fertur et quae substernuntur, terra videlicet et aqua. fieri etenim non potest ut haec extra mundum consistant, siquidem natura extra eum esse non possunt, cum alia eorum sint loca propria secundum naturam; neque etiam contra naturam;

关于具躯体的元素及其处所,它们在绝对数目上究竟有几个,我们可以从已经说过的话中看清;通过这些,我们也阐明了世界必然是唯一的,且不可能存在多个世界。但现在让我们首先说明世界是不可能消亡的;然而在此之前,让我们就此进行探讨,并对那条就其自身而言在某种程度上已被解释且显而易见的异论提出解答。而这条异论乃是如此。在一切依照其自身本性并不必然被封闭在固有定义的范围之内,且并未由此遭遇任何缺陷、以致完全必须仅作为单个事物被发现或被造成的诸事物中,发现或造成多个相似的事物并不是不相宜的。因此十分确定的是,所有这些事物都是质料混入其中的事物,因为在这些事物中,既然一方面发现了作为形式之物,另一方面发现了[与]质料[一同]存在之物,便没有任何东西阻止理智机能能够设想出它们的多个类似物。然而出于这个缘故,理智将不会领会(例如)永恒事物的多数性,或第一质料的多数性,或者若在此之外有何物表达了对宇宙第一原理的某种相似性,[也不会领会其多数性],因为在其定义中发现了某种形式,以致它完全必须如同原理一般仅为一个。但绝没有任何东西阻止我们去想象如建筑物一般的不同地域,或诸如不死鸟那样的多只鸟,或者普遍而言一切拥有质料之物,即便在现时代它是作为独一无二而存在且找不到与它匹敌者。这就是被提出的疑难。因此,它必须被引向理性的天平,继而我们必须看出其中何者被正确言及,何者被错误言及,二者都是清晰而显明的。因为这一疑难的解决将按如下次序进行。凡由全部质料构成之物,无论它是分散的还是复合的,全然都不可能是多数的,因为根本没有留下任何质料。因为若质料不存在,便绝不可能在任何时刻发现完全必须与质料相混的任何事物。然而世界是由全部质料构成的。诚然,人是多数的,因为他们的质料是多数的;但若有人将人类的全部质料聚拢在一起并将其确立为一个,从中便只能构成独一的人。而且他在“若某物由其全部质料造成”这一命题中加上了“不能被消解”这些字句,确实做得合宜。因为对于那些质料虽为一、但依附于该质料的形式却能从中被转移且分离的事物,没有任何东西阻止它们在数目上作为多数而存在。此外,亚里士多德意图表明,世界乃是就全部质料而言全然被言说的,并非依“天”在某种含义下被理解的那样。至于这个“天”之名称就哪些事物而被言说,其中有些是显见且瞩目的。但依第三种方式所说的天,必须必然由全部质料和落入感官之下的全部物体构成;否则,若它不由所有此类物体构成,而是在天之外留下某个物体,那么该物体就必须要么是单纯的,要么是复合的;但无论它是何种状态,它仍将或者依照自然、或者违反自然地被保留在天之外。然而它不可能是单纯的物体;因为在属上单纯的物体只有两种,即循圆环运送者和沿直线运送者。至于循圆环运送者,我们已经说明它不能离开其固有的处所,因为自然不接纳违反自然的运动;因为相对于依照自然存在之物而言,并未发现任何与之相反或违反自然而存在之物。然而最高处与中间的物体,宛如作为原理与极端的两个物体,即循圆环运送者和垫在下面的物体,即土与水。因为这些物体立于世界之外是不可能的,因为依照自然它们不能处于世界之外,因为依照自然它们固有的处所乃是另别的;而且违反自然也是不可能的;

语法注2 条
  1. 1.9omnibus in rebus, quae suapte natura proprii termini ambitu necessario non clauduntur

    整个长句的骨干是以句首的介词短语 omnibus in rebus 为先决条件,主句为 incongruum non est,后接说明语 ut plures res similes inveniantur vel efficiantur(名词性 ut 从句)。关系从句中的 neque ex hoc defectus aliquis eis contingit 后接 quo... debeant,后者是修饰 defectus 的结果/特征关系从句(quo 相当于 ut eo),意为“以致它们全然必须仅作为单个事物被发现或造成的那种缺陷”。

  2. 1.9tertio vero modo caelum dictum constet necesse est

    tertio vero modo dictum 为修饰 caelum 的分词短语(“依第三种方式所说的天”)。主干动词为无人称短语 necesse est,它省去了连接词 ut 而直接统辖虚拟式 constet(无连接词虚拟式),在语法上等同于带不定式的结构(necesse est caelum constare)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:52.23-54.5