- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:51.6-52.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌斯论证了由于元素的运动是自然的而非强力的,因而世界是唯一的;并进而通过第一推动者的非质料性这一形而上学论据,以及与三种元素物体相对应的处所的充实性,证明了世界仅有一个。
haec autem duo contrario modo in elementis deprehenduntur; quare convenit, ut eorum motus non sint violenti. si vero fuerint naturales, naturalia quoque loca eorum extiterint; rationi igitur consentaneum est, ut quae eadem specie conveniunt, ad unum medium moveantur; non itaque plures, sed unus tantum mundus existit. atqui videmus elementa absque ullo labore vel defatigatione, suapte natura, ad ea loca proficisci, in quorum gratiam moventur. ex omnibus igitur, quae diximus, fidem accipere contingit mundum unum esse. Quin etiam rationibus et iis quidem, quae ex prima philosophia (metaphysica dicta) petuntur, doceri potest mundum unum esse. haec autem explicatio iuxta hunc ordinem procedit. etenim invenimus corpus, quod in orbem fertur, motu sempiterno moveri; quod autem sempiterno motu movetur, eius motus ab infinita vi proficiscitur, rotundi igitur corporis motus ab immensa quoque vi proficiscetur. si enim motus rotundi corporis a prima causa emanat, et prima quidem causa movet, quoniam immensam vim habet, finitum igitur quippiam non habet; quare convenit, ut primus motor infinitus sit. cum autem corpus omne sit finitum, igitur primus motor corpus non est, quo stante,1 a materia penitus segregatus ac intellectus quidam erit et [purus] actus. at si plures mundi essent, omnino plura esse corpora oporteret, quae in orbem vertuntur. si vero istaec corpora plura essent, plures quoque motores necessario extitissent. cum autem corpora, quae in orbem torquentur, specie non differant, motores etiam specie non different, sique in specie nulla erit diversitas multitudoque in numero tantum invenietur, materiae 〈id〉 ratione proveniet;2 ex hoc igitur colligi poterit, motores primos materiae participes esse. atqui ex his, quae dicta sunt, palam est, primum motorem materiae non misceri. consonum igitur est, ut corpora, quae in circulum feruntur, plura esse non possint; quare plures mundi minime inveniuntur. haec autem ex prima philosophia deprompta fuere. Verum aliis etiam modis considerantibus perspicuum erit, mundum unum esse. cum enim tria genere sint elementa corporata (siquidem eorum inclinatione discrepant) tria etiam eorum loca omnino erunt. sique tria loca hoc in mundo erunt, quinimmo mundus his tribus locis constituitur eorumque locus est, necessario fit, ut nullus alius locus relinquatur: unus namque corporis eius, quod mergitur et grave existit, locus est, alter vero eius corporis locus existit, quod nec grave est nec mergitur, nec leve est vel natat, quique eius corporis locus dicitur, quod in orbem fertur, tertius in medio locatus, levis corporis locus existit, siquidem omnino convenit, ut corpus, quod superfertur, medium inter haec duo locum teneat; si enim inter haec non sit, extra erit. verum si aquam speculemur, nunquam sane eam inveniemus gravi corpori substerni, non enim natura sua mergitur, sed in corpus grave ascendit. neque etiam fieri posse deprehendimus, ut eius corporis loco existat, quod nec grave est nec leve, hoc est, quod in orbem fertur, siquidem superfertur dicimus comparatione ad grave, minime vero ad id, quod grave non est. quare convenit etiam, si eiusmodi corpus inveniatur, nec extra duo haec profecto consistat, ut inter illa medium teneat. si itaque loca haec tantum sint, mundus igitur unus erit; ipse namque loca haec implet, ac motus qui specie conveniunt, ad eadem loca feruntur. nec non etiam corpus, quod superfertur et inter haec duo collocatur, praeter naturam hoc in loco non est; alioquin oporteret, si ita se res haberet, ut aliud corpus inveniretur, cuius naturalis locus inter ea constitueretur, quia omne, quod alicui rei praeter naturam est,3 alii secundum naturam est. huius autem corporis, quot differentiae sint, in Quarto Libro deinde explicabit.
然而,这两点在元素中是以相反的方式被发现的;因此,它们的运动不是强力的,乃是相宜的。而如果它们是自然的,它们的处所也就作为自然的而存在;所以,凡在同一物种中相符者向着单一的中心运动,是符合理性的;因此并不存在多个世界,而仅仅存在一个世界。然而我们看到,元素毫无辛劳或疲惫,依其自身的本性走向它们为其缘故而被运动的那些处所。因此,从我们所说的一切中,便得以确信世界是唯一的。 不仅如此,通过诸般论证,而且确实是通过那些取自第一哲学(即所谓形而上学)的论证,也能阐明世界是唯一的。而这一解释依照如下的次序展开。因为我们发现,循圆环而运送的物体是以永恒的运动被运动的;而凡以永恒的运动被运动者,其运动都出自无限的力,因此圆环物体的运动也将出自无量的力。因为如果圆环物体的运动发源于第一原因,且第一原因确实由于具有无量的力而推动,那么它就不具有任何有限之物;因此,第一推动者是无限的,这是适宜的。然而,既然一切物体都是有限的,那么第一推动者便不是物体;这一点确立之后,它将完全与质料分离,且将是某种理智与[纯粹的]现实。但如果有多个世界,就全然必须有多个循圆环而旋转的物体。而如果这些物体是多个,也必然会存在多个推动者。然而,既然循圆环而旋转的物体在物种上并无差异,推动者在物种上也同样不会有差异;且如果在物种上没有任何多样性,多数性仅仅在数目中被发现,[这]就将出于质料的缘故而发生;因此由此即可推论出,第一推动者们分有了质料。然而从已经说过的话中显然可见,第一推动者是不与质料相混的。所以,循圆周而运送的物体不可能为多数,这是相符的;因此绝不会发现多个世界。而这些乃是取自第一哲学的论点。 然而对于以其他方式考察的人来说,世界是唯一的也将是显而易见的。因为既然具躯体的元素在属上有三种(因为它们依其倾向而彼此不同),它们的处所全然也将有三个。而如果在这个世界中将有三个处所——毋宁说世界就是由这三个处所构成,且是它们的处所——那么必然的结果就是不再留下任何其他处所:因为一个是那个下沉且作为重而存在的物体的处所;另一个则是那个既不重也不下沉、既不轻也不浮的物体的处所,且它被称为那个循圆环而运送的物体的处所;第三个位于中间的处所,则是轻的物体的处所,因为向上运送的物体占据这二者之间的中间处所,乃是全然适宜的;因为如果它不在这二者之间,它就将在外侧。但如果我们观察水,我们绝不会发现它垫在沉重的物体之下,因为依照其本性它并不下沉,而是升到沉重的物体之上。我们也没有发现它有可能存在于那个既不重也不轻的物体(即循圆环运送的物体)的处所中,因为我们说它“向上运送”是相对于重物而言,绝非相对于不重之物而言。因此,如果发现这样的物体,且它断乎不立于这二者之外,那么它占据它们之间的中间位置,也是适宜的。因此,如果只有这些处所,那么世界就将是唯一的;因为世界自身充满了这些处所,而在物种上相符的运动也运向相同的处所。而且,向上运送并置于这二者之间的物体,在这个处所中也并非违反自然;否则,若事实如此,就必须发现另一个物体,其自然的处所被确立在它们之间,因为凡对某一事物违反自然者,对另一事物则是循着自然的。然而关于这一物体有多少差异,他随后将在第四卷中予以阐明。
- 1.8quo stante
独立夺格结构,意为“这一点得以确立/这一前提成立时”。关系代词 quo 承前指代前述结论 primus motor corpus non est,为后文的主句(a materia penitus segregatus ... erit)提供了前提条件。
- 1.8materiae 〈id〉 ratione proveniet
夺格 ratione 与属格 materiae 连用,表示原因(“出于质料的缘故”或“归因于质料”)。校勘者所补入的代词 〈id〉 作语法主语,承接前文条件从句(sique in specie nulla erit diversitas multitudoque in numero tantum invenietur)所陈述的整个事态。
- 1.8quia omne, quod alicui rei praeter naturam est, alii secundum naturam est
与格 alicui rei 和 alii 与系词 est 及介词短语连用,作关涉与格,构成普遍命题:“凡对某一事物违反自然者,对另一事物则是循着自然的”。
