- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:54.5-55.29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯论证了天之外既不可能存在单纯物体亦不可能存在复合物体,从而确立了世界的独一性;随后他遵照亚里士多德阐明了天之外既无处所、亦无虚空与时间,并述及亚历山大关于天球不处在处所中、亦不承受衰老的永恒性的解释。
etenim alterius corporis naturae is locus accomodatus sit, necesse esset,1 in quo eiusmodi corpus contra naturam consistit; locus enim qui huius naturae alienus est, is alterius naturae accomodatus sit, necesse est. praeter haec quinque igitur aliud corpus erit, cuius naturalis locus extra caelum consistit. at fieri non potest, ut praeter haec quinque aliud simplex corpus inveniatur. quare convenit, ut nullum omnino corpus simplex extra caelum esse possit. quod si nullum simplex, nullum etiam eorum, quae ex pluribus naturis conflata sunt; in concreto enim simplex corpus omnino invenitur. Ex his itaque quae dicta sunt, perspicuum fit, nullum extra caelum neque simplex nec concretum corpus esse, quin ne fieri quidem posse, ex eisdem intellegi potest. nam aut simplex est, aut concretum; et si simplex, vel quod in orbem fertur, vel quae per rectam lineam moventur, omnino erunt. sed quod in circulum torquetur, fieri non potest, ut alio in loco moveatur, eius namque naturalis locus is est, qui in circulo consistit. at quod praeter naturam moveatur, hoc profecto de consuetudine eius non est. sed quae per rectam lineam moventur, quamvis caelum egrederentur, fieri tamen non potest, ut natura extra caelum consistant; horum namque corporum loca naturalia terminata sunt; neque etiam contra naturam; esset enim locus extra caelum, alterius corporis naturae accomodatus, praeter haec quinque autem nullum aliud corpus invenitur: [extra caelum igitur, aliud corpus esse non potest]. si vero ex pluribus iunctum extitisset, quid consequatur, iam declaratum est. ex iis igitur, quae dicta sunt, manifestum est extra caelum nullum omnino corpus esse, nec fieri posse. perspicuum est ergo caelum suo complexu universam naturalem materiam continere atque ex omni ea constare. rationi igitur consentaneum non est, ut plures quoque mundi vel sint, vel fieri possint, sed unus hic solus perfectusque existit. Postquam ostendit, universum unum tantum esse, quoniam ex omni constat materia, cum nullum omnino corpus extra mundum nec sit nec fieri possit, ad alia deinde progreditur inquiens: Simul etiam perspicuum est, nec locum nec inane nec tempus extra caelum esse. Horum autem singulorum causa est eiusmodi. locus quidem fieri non potest ut extra caelum sit, locus enim est id, in quo corpus esse potest ac est, extra caelum autem corpus non est, ergo nec locus etiam. inane autem est id, in quo corpus non est, sed esse potest. cum autem sermoni eam partem quoque adiunxisset, inane inveniri posse, dicit,2 quoniam fieri non potest, ut extra caelum corpus sit, quemadmodum docuimus, omnino etiam fieri non poterit, ut ibi inane existat. qua etiam ratione nec tempus extra caelum erit; tempus enim naturalium corporum motionis numerus est, cum autem extra caelum naturale corpus non sit, nec extra illud quoque tempus extiterit. Alexander autem existimavit una cum harum rerum explicatione Aristotelem declarasse, mundum esse aeternum. etenim si ea omnia, quorum esse a tempore terminatur, omnino corrumpantur, et sphaerae tempore non circumscribantur nec ab eo defectum accipiant, sed aeque semper existant, omnino igitur aeternae dicuntur. ea etenim, quae a tempore defectum accipiunt, tempore corrumpuntur, siquidem ipsa circumscribere potest et antea posteaque invenitur. Huic autem sermoni proximum hunc in modum deinde connectit. itaque ea, quae ibi sunt, non sunt in loco, nec etiam fieri potest, ut tempus ipsa faciat senescere. Haec autem omnia, illi corpori necessario contingunt, quod in circulum fertur. In loco autem non est,3 quoniam locus (iuxta eius sententiam) continentis corporis terminus est, cuius ambitu corpus contentum continetur; corpus autem, quod in orbem torquetur, a nulla quidem re circumscribitur.
因为此种物体违反自然所停留的处所,必然适宜于另一物体的本性;因为对于这一[物体]的本性而言相异的处所,必然适宜于另一者的本性。因此在五种[元素]之外还将存在另一种物体,其自然处所存在于天之外。然而在五种之外不可能发现另一种单纯的物体。由此相宜的是,天之外完全不可能存在任何单纯物体。而若没有任何单纯物体,也就没有任何由多种本性熔合而成的事物;因为在复合事物中完全可以发现单纯物体。因此,根据已经说过的话,不仅显而易见天之外既无单纯物体也无复合物体,而且根据同样的话亦可理解,物体甚至不可能生成。因为[物体]要么是单纯的,要么是复合的;若是单纯的,则全然要么是循圆环运送者,要么是沿直线运动者。但对于沿圆圈旋转者而言,它不可能在另一处所运动,因为其自然处所就是位于圆圈之中的处所。至于它违反自然运动,这绝不符合其固有秉性。然而沿直线运动的物体,即便它们脱离了天,依照自然立于天之外依然是不可能的;因为这些物体的自然处所是受限的;违反自然[而停留]同样不可能;因为这样天之外就会存在适宜于另一物体本性的处所,然而在这五种之外并未发现任何别的物体:[因此天之外不可能存在另一物体]。但若是从多数结合而成,将会有何结论,先前已作阐明。因此根据所言之事,显明的是天之外完全没有任何物体,也不可能生成任何物体。故而明晰的是,天以其包罗涵盖了全部自然质料,且由所有这些质料构成。因此,存在或可能生成多个世界也是不合乎理性的,而是唯有这一个世界完满地存在。在他表明宇宙因由全部质料构成而仅为一个之后——既然世界之外全然既无任何物体也不可能生成任何物体——他接着进而论及其他事,说:“同时显明的是,天之外既无处所,亦无虚空,亦无时间。”而这些各项的缘由乃是如下。关于处所,处于天之外是不可能的;因为处所乃是物体能在其中且现处于其中的东西,但天之外并无物体,因此亦无处所。而虚空乃是物体虽不在其中、但能在其中的东西。然而当他在论述中也补入“可能发现虚空”这一部分时,他说,既然如我们所教导的那样天之外不可能有物体,那里完全也不可能存在虚空。亦依这一道理,天之外不会有时间;因为时间乃是自然物体的运动的数目,而既然天之外没有自然物体,天之外亦不会存立时间。然而亚历山大认为,在解释这些事的同时,亚里士多德阐明了世界是永恒的。因为若其存在受时间限定的一切事物全然归于朽坏,而诸天球既不受时间局限,亦不从时间遭受衰损,而是始终同等地存在,那么它们全然被称为永恒的。因为凡从时间遭受衰损之物,皆由时间而朽坏,既然时间能局限它们自身且在此之前与之后被发现。随后他便在这一论述之后按如下方式相联结:“因此,在那里的事物并不处于处所之中,时间亦不可能使其衰老。”而这一切,都必然依附于那沿圆圈运送的物体。它不处于处所之中,乃是因为处所(依照他的见解)是包容物体的界限,被包容的物体被其周界所包容;而沿轨道旋转的物体,全然不受任何事物所局限。
- 1.9etenim alterius corporis naturae is locus accomodatus sit, necesse esset
非人称表达 necesse esset(未完成过去时虚拟式)所支配的虚拟式从句(省略了连词 ut),具有虚拟条件句之后承句性质。接续前文“违反自然[而处于天外]也是不可能的”之论点,推导出其不合理的结论:“因为[若然如此],该处所就必然适宜于另一物体的本性”。
- 1.9cum autem sermoni eam partem quoque adiunxisset, inane inveniri posse, dicit
由 cum adiunxisset(过去完成时虚拟式)引导的时间/境况从句中,带有名词短语 eam partem 的同位/内容解释性“宾格加不定式”结构 inane inveniri posse。主句动词为紧随其后的 dicit,构成“在亚里士多德将‘可能发现虚空’这部分内容补充进论述之后,他说……”的主从句结构。
- 1.9In loco autem non est, quoniam locus (iuxta eius sententiam) continentis corporis terminus est
In loco autem non est 的省略主语是前一句提到的“沿圆圈运送的物体(最外层天球)”。在插入了解释性短语 iuxta eius sententiam(“依他[亚里士多德]的见解”)之后,以 continentis corporis terminus(“包容物体的界限”)作为 quoniam 引导的原因从句的表语名词,援引了基于亚里士多德学说的处所定义。
