← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§49.21-51.6

相反终极间的运动与自然运动的证明

忒密斯提乌斯论证了一切有限运动(包括位移运动)都在有限定的相反始末端之间进行,指出旋转运动在其相对部分之间亦包含向对立处的过渡,并根据物体接近固有处所时的加速推导出处所的有限性。随后,他处理了斯特拉同与伊壁鸠鲁将元素运动视为强力挤压而非本性运动的异难,并阐述了亚里士多德的反驳:强力运动在远离冲力源时必然会减速。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.8#4

cum autem motus sit finitus, omnino fiet, ut ex quo motus initium ducit eo in quod desinit, progrediatur.1 quemadmodum id, quod curatur, motus eius ex morbo in valetudinem tendit; non enim ullo unquam tempore fieri potest, ut curetur atque ex morbo in valetudinem commutetur, si id, quod curatur, privatum sit, ut pervenire ad sanitatem possit,2 sed omnino necesse est, ut eam assequatur. quod enim suapte natura vel esse vel fieri tale non potest, id ab initio non movetur. itidem iis de rebus statuendum est, quae reliquis motibus feruntur. aequum itaque est eum motum, quo aliquid per locum movetur, ita se habere, ut in eo id, ex quo, et id, quo, ea ratione differant, quemadmodum morbus, ex quo quod curatur initium ducit, et valetudo, in quam desinit, differunt inter se. neque differant modo consonum est, verum etiam terminata sint, oportet, ut morbus valetudoque. non enim quo res tulerit, sed ad rem terminatam motus eius proficiscitur. congruum est ergo, ut ignis etiam terraque in terminata atque ex terminatis locis moveantur, quae etiam contraria esse debent inter se, hoc est id ex quo, et id quo, haec autem loca supra infraque sunt; quare convenit, ut supra et infra sint terminata. omnia igitur, quae eadem specie conveniunt, ad eundem numero locum moventur; quare terra, quae est in alio mundo, ad hoc medium movebitur, quod absurdum ac dissentaneum est. rationi itaque consentaneum erit, ut mundi pluralitatis speculationem relinquamus. At quia dixerit quis, cum motus omnis ex aliquo ad aliud sit, quae duo contraria sunt, conversionem tamen non habere contrarium neque e proprio loco dimoveri, ideo inquit: In hac etiam quodammodo ex aliquo in aliud transitus invenitur. etenim etsi toti conversioni non insit, esse tamen in ea inveniemus, si partes illius perscrutabimur. etenim nonnullae eius partes in oppositas transferuntur, quales sunt eae, quae per diametrum distant. quare convenit in universum, ut unicuique motui aliquid opponatur, in quod eiusmodi motus fertur; alioquin in infinitum interminatumque motus procederet et non in id, quod finitum existit. non esse autem loca interminata nec quicquam quod in infinitum feratur, (quod contingeret quidem, si loca interminata fuissent) hinc etiam sciri potest, quod universa terra, quo propius ad imum locum accedit, eo celerius velociusque movetur, et ignis totus quo propius ad superiora; quodsi in infinitum moverentur, infinita et velocitas et caliditas motuum illorum extitissent, sique illorum motus, propensiones quoque,3 hoc est gravitas levitasque. si enim aliquid velocius ad imum movetur, causa velocitatis est gravitatis accessio; quamvis enim gleba quaedam eiusdem magnitudinis semper remaneat, tamen quo propius ad imum accedit, gravitatis etiam maior erit accessio. atqui alibi docuimus, nullum finitum vim habere infinitam. quare convenit fieri non posse, ut corpora, quae moventur, infinitam propensionem possideant, nec motus celeritatem infinitam habebunt; quamobrem rationi consonum est, ut loca sint terminata. Aristoteles autem sermonem suum ad finem non deduxit, ut quod eius supererat, deinde declararet. Et quoniam ea omnia, quae dixerat, ut plurimum ex motione desumuntur, deinceps obiectionem quandam adiunxit, quae est eiusmodi: Non est incongruum, ut quispiam existimaret, elementorum motus minime illis secundum naturam inesse, ut ex hoc deduceret, elementa definita loca, quibus terminentur, non habere, sed violenter moveri, quo moventur, quatenus nempe vi aliqua ad ea protruduntur, siquidem ignis sursum pergit extrusione et coercitione, similiter [terra] deorsum, in quantum scilicet truditur et coercetur. cuius sententiae Stratonem Physicum fuisse existimatur,4 et Epicurum quoque idem dixisse. huic vero dubitationi Aristoteles occurrens ait, si elementorum motus minime naturales, sed violenti extitissent, conveniret utique, ut id in illis inveniretur, quod in aliis rebus inveniri solet, quae violenter moventur, ut scilicet quo propius impellenti impetumque ferenti extiterint, eo velocius, et quo longius ab eo recesserint, eo tardius moveantur.

然而,既然运动是有限的,那么运动从其由以开始者进至其所止息者,就全然是必然的。正如在受医治者身上,其运动是从疾病趋向健康;因为如果受医治者被剥夺了能够达到健康的能力,那么它在任何时候都绝不可能被医治并从疾病转变为健康,相反,它获得健康乃是全然必然的。因为凡依其自身本性不能是或变为如此之物者,从一开始就不会被运动。关于循其余诸运动而运送的事物,也必须作同样的判定。因此,某物循处所而被运动的那种运动具有如此的状况乃是合理的,即在其中,“由以出发者”与“运向何处者”以那种方式相区别,恰如受医治者由以开始的疾病与它所止息的健康彼此相区别那样。而且,它们不仅相区别是相符的,而且必须如同疾病与健康那样也是有限定的。因为其运动并非走向事情碰巧运往之处,而是走向有限定的事物。因此,火与土也向着有限定的处所并从有限定的处所运动,乃是相宜的,这些处所彼此之间也必须是相反的,即“由以出发者”与“运向何处者”,而这些处所就是上与下;因此,上与下是有限定的,这是适宜的。所以,凡在同一物种中相符的一切事物,都向着在数目上同一的处所运动;因此,存在于另一世界中的土将向着这一个中心运动,而这是荒谬且不整合的。所以,我们放弃对世界的多数性的思辨,将是符合理性的。 但是,既然可能有人会说,尽管一切运动都是从某物到另一物,且这两者是相反的,旋转运动却并没有相反者,也没有脱离其固有的处所,因此他说:在这一运动中,以某种方式也能发现从某物到另一物的过渡。因为即使在整个旋转运动中并不存在,但若我们探究其各部分,仍将在它之中发现这一过渡的存在。因为它的某些部分会转移到正相反的处所,比如那些在直径上相距的部分。因此总的来说,对于每一种运动,都存在某种它所运向的相对立者,这是相符的;否则,运动就会走向无限且无限定,而非走向作为有限而存在的事物。 至于诸处所并非无限定,且没有任何事物运向无限(如果处所曾是无限定的,这种事固然会发生),从以下这一点也能获知:即整个土越是接近最下方的处所,就运动得越迅速、越快捷,而整个火越是接近上方,也是如此;而如果它们向无限运动,那么这些运动的速度与热度就会是无限的,且如果它们的运动是无限的,其倾向(即重性与轻性)也将是无限的。因为如果某物向着最下方运动得更迅速,速度的原因乃是重性的增加;因为尽管某块土块始终保持同样的大小,然而它越接近最下方,重性的增加也将越大。然而我们在别处已经证明,任何有限之物都不具有无限的力。因此,被运动的诸物体不可能拥有无限的倾向,这是适宜的,它们也不会具有无限的运动速度;为此,诸处所是有限定的,这是符合理性的。 然而亚里士多德并未将他的论述引向终点,以便随后阐明其剩余部分。既然他所说的一切大体上都取自运动,他接下来便补充了一个异难,它是这样的:有人认为元素的运动绝非循自然而存在于它们之中,从而由此推论出元素并没有用以界定它们的确定处所,而是因强力运动到它们所运动之处,即在于它们因某种强力而被推挤向那些处所,火通过挤出与压迫而向上行,土同样在其被推挤和压迫的限度内向下行,这样认为并不是不适宜的。自然哲学家斯特拉同被认为持此见解,伊壁鸠鲁也被认为说过同样的话。然而亚里士多德针对这一疑难指出:如果元素的运动绝非自然而是强力的,那么在其他因强力而运动的事物中通常能发现的现象,也必定适宜于在它们之中被发现,即:它们离推动并赋予冲力者越近,运动得越迅速,而离它越远,运动得就越缓慢。

语法注4 条
  1. 1.8ut ex quo motus initium ducit eo in quod desinit, progrediatur

    从属节的核心句法骨架为“[ex eo] ex quo ... eo, in quod ..., progrediatur”,方向副词“eo”(“向那里”)在相关结构中充当关系从句“in quod desinit”的先行词。表示始起点的夺格短语(ex quo)与表示终达点的方向副词及宾格短语(eo + in quod)构成相互呼应的对仗关系。

  2. 1.8privatum sit, ut pervenire ad sanitatem possit

    “privatum sit”之后接带有虚拟式的“ut”从句作为说明其内容的补足成分。古典拉丁语中通常搭配夺格,而此处采用结果/说明性的“ut”从句,表示“被剥夺了能够到达健康的可能性”。

  3. 1.8sique illorum motus, propensiones quoque

    承前省略结构,承接前文的过去完成时虚拟式“extitissent”,应补全为“sique illorum motus [infiniti extitissent], propensiones quoque [infinitae extitissent]”。在假设条件从句中,系词与谓语形容词均作为公同项被紧缩省略。

  4. 1.8cuius sententiae Stratonem Physicum fuisse existimatur

    属格“cuius sententiae”为性质/所有属性质的述谓属格,与宾格加不定式结构(ACI)“Stratonem Physicum fuisse”相结合,意为“自然哲学家斯特拉同持此见解”。该 ACI 结构受无人称被动动词“existimatur”支配。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:49.21-51.6