← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§3.9-5.4

物体的三维完满性与宇宙的完全性

德米斯提厄斯论证了物体因在三个维度(一切直径)上可分且不再向更高维度的属过渡而是完满的,并通过将作为部分的各个个别物体的相对不完全性与作为整体的宇宙的绝对完满性相对照来加以说明。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1#2

corpus autem tribus terminatur (in trino enim suum esse invenitur) quare convenit, ut perfecti definitio ei competat, ac in eo suum esse constituatur. cum autem corpus perfectum esse statuerimus, consentaneum est, ut id ea ratione intellegatur, ac si dixerimus, corpus in tres dimensiones dividitur, nec non dicentes ad tres mensuras extendi, per omnes mensuras dividi volumus. divisio enim veluti dissolutio ac dissipatio quaedam existit, quodque dissolvitur ac dissipatur secundum omnes mensuras et in tres mensuras, tametsi opus non sit, hoc ut illi contingat, nisi ex eius affinitate cum eo quod non existit, maius est1 eo, quod perfectum non est. palam itaque est, eo quod dicimus per omnes dimensiones ac tres mensuras, corpus perfectum esse censeri, secundum partitionem dico ad tres mensuras, ac omnes diametros. reliqua autem continua dividuntur ad duas dimensiones, et hoc quia eorum extensio ad duo latera fit; etenim iuxta numerum dimensionum: si una erit dimensio vel duae extiterint, eorum numero respondebit divisio. sectabile igitur corpus (uti modo dicebamus) perfectum esse censetur, quia iuxta diametros omnes dividitur. sententia autem nostra omne continuum dividi posse, omnibus rebus, quibus hoc nomen contingit, non convenit. etenim dixerunt quidam, tempus non nisi secundum rationem dividi posse; insuper alii nonnulli affirmarunt, esse in mundo corpora quaedam insectabilia; quidam in eam sententiam devoluti sunt, ut asseverarent, lineam hoc modo sese habere. ceterum si corpus esse contingat, quod tribus dimensionibus plane et absolute minime discernatur, perfectum nequaquam existimabitur. quare dixit: Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant.2 dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua continuitas illis convenit, siquidem dum dividuas eas esse praedicamus, id prima ratione eo sane iure intellegi debet, ut dividua videlicet magnitudo illa dicatur, quae utique dividi potest; quod autem esse potest, profecto nondum est, et ea quae iam [actu] divisa sunt, dividua minime dicuntur, non enim habent potentiam, ut partitionem admittant, siquidem actu divisa sunt. et quoniam corpus (ut modo dicebamus) perfectum dicitur, quoniam tres dimensiones admittit, tametsi ex hac indagine perspicuum non sit, num continuum omne partibile sit (hoc enim iam in Physicis demonstratum est) idcirco alia quoque ratione, corpus perfectum esse ostendere libuit: Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem. dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet in superficiem. superficies itidem, cum duas tantum possideat dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum erit et perfectum quoddam. Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit, hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere et aer ab igne, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est, quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum; quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta non esse. Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus terminatur, verum secundum hunc modum quoque in omnes diametros porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat.3

然而物体是由三所界定的(盖其所是存在于三之中);因此,完满之定义适用于它,且其所是确立于其中,乃是适宜的。但当我们断定物体是完满的时,应当按照如下理路来理解:即犹如我们说物体被分割为三个维度那样,并且当我们说它延展至三个度量时,我们的意思是它穿过一切度量而被分割。因为分割作为某种解体与离散而存在,而凡依一切度量并在三个度量中被解体与离散者——纵使若非出于与非存在之亲缘性,这本不必发生于它之上——亦大于那不完满者。因此昭然可见,借着我们说穿过一切维度与三个度量,物体被认为是完满的,我指的是按照向着三个度量和一切直径的分划而言。然而其余的连续体则被分割为两个维度,这是因为它们的延展是向着两侧发生的;盖依照维度的数目:若为一个维度,或存在两个维度,分割将与它们的数目相应。因此,可分割的物体(正如我们刚才所言)被认为是完满的,因为它依照一切直径而被分割。然而我们关于一切连续体皆能被分割的主张,并不适合于凡分得此名称的一切事物。因为有人曾说,时间唯有依照理性才能被分割;此外,另有一些人断言,在宇宙中存在某些不可分的物体;某些人则陷入了声称线亦处于此种状况的主张之中。不过,纵使存在某种绝非明白且绝对地由三个维度所区分的物体,它也决不会被认为是完满的。因此他说道:在广度中,可分者完全也是连续的,然而这一说法是否可逆,以致连续的广度亦同样是可分的,尚未确定。因为他将可分的广度规定为连续的,是依连续性适合于它们的那种理路;盖当我们述谓它们是可分的时候,这在第一理路上确应如此正当地被理解,即唯有那确实能够被分割的广度才被称为可分的;然而能够存在者,确实尚未[现实地]存在,而那些已经[现实地]被分割者,决不被称为可分的,因为既然它们现实地被分割,便不再具有接受分划的潜能。又因为物体(正如我们刚才所言)由于接受三个维度而被称为完满的,纵使从这一探究中尚不清楚是否一切连续体皆可分(因为这已经在《物理学》中被证明了),故而乐于通过另一理路来表明物体是完满的:他说道,但那是显然的,即物体决不能以任何方式向着另一属进展,犹如从线进展至面那样。因为我们说,自身之中仅接受一个维度的线,向着比它自身更为完满的另一属移行,即向着面移行。同样地,面既然仅具有两个维度,便进展至更为完满的物体,因为物体获得了三个维度。然而我们决未发现物体向着任何其他事物移行,犹如(例如)向着接受四个维度之物那样。至于其余两种广度,既然它们从一个属向着另一属移行,显然这并非出于任何其他原因,而仅仅是因欠缺之故发生于它们之上。然而物体由于不接受此种过渡,其完全没有任何欠缺并且是完满的,乃是相合的;因此它将是完满的。否则,若它曾作为不完满者存在,便会过渡至被称为比它自身更为完满的另一物。既然从所言各点显而易见,物体作为物体乃是整体且完满的,并且宇宙本身作为物体而存在,则宇宙既是整体,亦是某种完满之物。 而且整体或宇宙并不仅仅依照此种理路作为完满者存在,也就是说,并非仅仅就其余各个物体皆为其某个部分而言,而是就这些物体中的每一个依照其自身的形式亦延展至三个维度而言。但这些物体就其彼此接触而言,正如水被气所包含、气被火所包含那样,一者被另一者所包含,盖它们中的每一个在触及与自身相邻的另一者时便停滞下来,依照这种理路它们将不是完满的,也就是说,就它们各自向着与自身相邻的界限挺进、并被更高的元素所包含而言。并且它们中的任何一个,依照所包含的物体之数目,在某种程度上作为多数而存在;因此它们决不是完满的,因为完满性在其自身内部是完结的,而非与另一物相比而言。以此种方式显而易见,那些宛如宇宙之部分的物体并不是完满的。然而宇宙并非按照延展至三个直径和一切直径而言是完满的、而就其被界定而言是不完满的;相反,正如名称本身所指示的那样,依照这一方式它亦伸展至一切直径。

语法注3 条
  1. 1.1quodque dissolvitur ac dissipatur secundum omnes mensuras et in tres mensuras, tametsi opus non sit, hoc ut illi contingat, nisi ex eius affinitate cum eo quod non existit, maius est eo, quod perfectum non est.

    主语是由关系代词 quodque dissolvitur ac dissipatur... 引导的名词性分句,主句谓语框架为 maius est eo, quod perfectum non est。其中 tametsi opus non sit, hoc ut illi contingat... 为插入的让步从句,表达了一种限定保留:即唯有出于与非存在(质料性与可灭性)的亲缘性,此种可分性才会发生于物体之上。

  2. 1.1nondum tamen constat, num hic sermo retro commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant.

    由 num 引导的间接疑问从句充当非人称动词 constat 的真正主语。其内部的 ut 从句(ut magnitudines continuae dividuae quoque existant)充当同位/结果从句,详细说明 hic sermo retro commeet(此言论可逆推)的具体内容。

  3. 1.1Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus terminatur, verum secundum hunc modum quoque in omnes diametros porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat.

    句式骨架为 non est perfectus... et imperfectus... verum... porrigitur。通过 non... verum... 结构否定了关于宇宙“就延展至三维而言完满、就受界定而言不完满”的两分观点,并在后面的 verum 分句中肯定指出:即便就这一方式而言(secundum hunc modum quoque),宇宙也是向一切直径包容性地伸展的。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:3.9-5.4