- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:48.1-49.21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌驳斥了物体的一切运动皆出于强力的反驳,确立了自然运动的存在,并回应了元素与处所在物种上为一而在数目上为多的疑难,指出单凭数目的差异不足以成为走向数目不同的处所的根据,从而确立了多个世界的不可能性。
an non de illis affirmabimus, quamvis contrarii extitissent, nonnullos ordine naturae, nonnullos vero violenter illis inesse? ex hoc namque absurdum quid ac dissentaneum sequeretur. quod enim in universum naturali motu caret, tantum abest, ut suapte natura moveatur, verum ne ulla quidem ratione moveri poterit;1 etenim linea e. g. violenter non movebitur, cum natura sua omnino moveri non possit; quare consonum est, ut naturali quodam motu praedita sint. quodsi quis est eorum naturalis motus, omnino vanum erit, quod superius dicebatur; necesse enim est, eorum corporum, quae eiusdem speciei sunt, ad eadem, et singulorum ad unum numero locum motum esse. quare consentaneum erit, ut terra illius mundi ad huius mundi medium proficiscatur; quod si absurdum ac dissentaneum est, necessario fiet, ut plures mundi esse non possint. Ceterum aliam de medio dubitationem tollamus, quae talis est. Congruum est (inquiunt nonnulli) ut cum ignis, tum ceterorum elementorum species unius formae sint, numero vero plures existant; quare loca etiam (medium nempe atque extrema) unius speciei profecto sunt, numero vero plura dicuntur. et quoniam terra alterius mundi ad eius medium fertur, si ad medium huius mundi moveretur, non contingeret, ut quippiam a propria natura eam dimoveret, quandoquidem huius atque alterius mundi medium specie non differunt. eademque ceterorum elementorum ratio erit. haec autem dubitatio hunc in modum tollitur. Dum nos elementorum partes specie minime differre affirmamus, id non ita intellegi debet, ut uni scilicet mundo conveniat, alteri vero minime, sed aeque omnibus mundis, quorum partes inter se numero tantum differunt, conveniet, hoc est, ut partes terrae, quae hic apud nos est, sive ad invicem comparentur, sive alterius mundi terrae partibus conferantur, secundum unam atque eandem rationem deprehendantur et unaquaeque a quavis numero tantum differat. sique aliqua terrae, quae hic est, pars sumpta fuerit, nihil inter eam atque alteram eiusdem terrae abscissam partem interest; hae namque, tametsi numero differant, ad eundem locum proficiscuntur; partes autem, quae in alio mundo sunt, quamvis ab his partibus non differant, cum inter se numero tantum differant, ad eundem locum atque hae partes minime feruntur. sin autem, ut dictum est, illarum partium numeri diversitas in causa sit, ut ad diversa numero loca eiusmodi partes proficiscantur,2 〈quid est quod〉 hae, quamvis plures sint in hoc mundo, ad unum atque eundem numero locum ferantur. Si vero nos quispiam redargueret inquiens propriam proportionem, quam ad alterum locum habent, in causa esse, ut ad eum locum proficiscantur: ea igitur principia fundamentaque tollenda erunt, quibus hoc necessario deducebatur, quae istaec sunt: simplex motus est terminatus corporaque simplicia ad eum consequuntur, siquidem simplicia dicuntur, quoniam simplicem motum in se habent, ac rursus quae eiusdem speciei sunt, ad unum atque eundem locum necessario feruntur. etenim si haec fundamenta statuerimus, necessario fiet, ut terra, quae in alio mundo est, ad huius mundi medium proficiscatur, nec non etiam commemorata absurda necessario consequentur; quod si eiusmodi sermo admittendus non est, plures igitur mundi non sunt, quare consonum erit, ut unus tantum mundus existat. hoc autem Aristoteles declaravit, dum perspicuum fecit, consentaneum esse, ut ea, quae in alio mundo sunt, si inveniretur, ad unum atque eundem locum moverentur, nec minus terra, quae illic est, congruum esset, ut ad hoc medium proficisceretur. Esse autem horum corporum loca terminata, ex aliis etiam explicavit dicendo terminatum locum inveniri, quo suapte natura terra, alterumque, quo natura sua ignis feratur. hoc vero exponit, sicuti modo declarabimus. in universum, omne quod aliquo motu cietur, ex alio ad aliud movetur. atque haec, ex quo motus principium ducit et in quod desinit, specie differunt.
抑或对于它们,尽管这些运动曾是相反的,我们难道不会断言其中某些是循自然之秩序,某些则是因强力而存在于它们之中吗?因为由这一说法会得出某种荒谬且不整合的结论。凡是全然缺乏自然运动的事物,非但不会依其自身本性运动,甚至根本无法以任何方式被运动;例如几何学上的线绝不会受强力而运动,因为依其本性它全然无法运动;因此,它们具备某种自然运动是相符的。但如果它们存在某种自然运动,那么前文所言就全然徒劳了;因为在物种上相同的那些物体,必然运动向相同的诸处所,且个别物体必然运动向在数目上唯一的处所。因此,那个世界的土走向这一世界的中心将是合情合理的;而如果这是荒谬且不整合的,那么必然的结果就是不可能存在多个世界。 此外,让我们从论述中排除另一个疑难,它是这类的。 “火与其他元素的物种在形式上为一,但在数目上却存在多个,这是相宜的(某些人说);因此诸处所(即中心与极点)固然在物种上为一,但在数目上却被称为多。既然另一世界的土运向它的中心,那么即使它向这一世界的中心运动,也不会发生任何使其偏离固有本性的事,因为这一世界的中心与另一世界的中心在物种上并无差异。而其余元素的道理也是相同的。” 然而这一疑难依下述方式被消解。 当我们断言元素的各部分在物种上毫无差异时,这不应当被理解为仅适用于一个世界而绝不适用于另一个世界,而是平等地适用于各部分彼此之间仅在数目上不同的所有世界;这就是说,无论在我们这里的土的各部分是相互比较,还是与另一世界的土的各部分相比照,它们都是按照同一规定被领会,且每一部分与其他任何一部分仅在数目上有所差异。如果取这里存在的土的某一部分,它与同一块土所切下的另一部分之间毫无区别;因为这些部分尽管在数目上有别,却走向同一个处所;然而位于另一个世界中的各部分,尽管与这些部分没有差别,且它们之间仅在数目上有别,却绝不与这些部分运往同一个处所。 但如果如前所言,那些部分在数目上的差异是此类部分走向数目不同的处所的原因,那么为何这些部分在这一世界中尽管为多,却被运往数目上同一的处所? 如果有人反驳我们说,它们对另一处所所具有的固有比例是它们走向该处所的原因:那么据以必然推导出此点的那些原理和基石就必须被取消了,这些原理便是:单纯运动是有限定的,单纯物体伴随着单纯运动,因为它们由于自身中具有单纯运动而被称为单纯的;此外,同物种的事物必然运向同一的处所。因为如果我们确立了这些基石,另一世界中的土运向这一世界的中心就将必然发生,且上述的那些荒谬结论也必然会随之而来;而如果此类言论不得被接纳,那么就不存在多个世界,因此仅存在一个世界将是相符的。亚里士多德在阐明若发现另一个世界,处于其中的事物运动向同一的处所是合情合理的,而在那里的土走向这一个中心也同样是相宜的之时,表明了这一点。 至于这些物体的诸处所是有限定的,他还从其他论据作了解释,指出存在着土循其自身本性运往的一个有限定的处所,以及火循其本性运往的另一个有限定的处所。他对此作出阐释,正如我们即将说明的那样。总的来说,凡因某种运动而被激发的每一事物,都是从一物运动到另一物。而运动由以开始者与运动所止息者,在物种上是不同的。
- 1.8tantum abest, ut suapte natura moveatur, verum ne ulla quidem ratione moveri poterit
习惯表达 tantum abest ut...(远非……/绝非……)在此处其后承接的并非通常的第二个 ut 从句,而是由 verum ne... quidem... poterit 引导的带有直陈式的转折性独立断言。这构成了强烈的否定:完全缺乏自然运动的事物,非但不会依其自身本性运动,甚至根本无法以任何方式被运动。
- 1.8in causa sit, ut ad diversa numero loca eiusmodi partes proficiscantur
表达 in causa esse ut... 意为“是……的原因/理由”。承接条件从句 sin autem... in causa sit(但如果……是原因),句中伴随着校勘者补入的 〈quid est quod〉,引出反问性的结论主句:“为何这些[土的各部分]在这一世界中尽管在数目上为多,却被运往数目上同一的处所?”
