← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§46.17-48.1

由同种元素构成多重世界之不可能

忒弥斯提乌斯继续对《论天》第一卷第八章进行释义,表明即便存在多个世界,只要构成元素同种,物体就必然趋向相同的固有处所并由此导致荒谬,并驳斥了基于距中心相对距离的质疑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.8#2

atqui eius demonstrationis principium super hoc, dum ita Aristoteles inquit: praeterea necesse est,1 non est alterius demonstrationis principium, quemadmodum nonnulli existimarunt, verum dissidium commemoratum ad illorum sententiam consequi demonstrat, qui plures esse mundos affirmant. id vero brevi consequetur, nempe cum primum explicaverit plures mundos non aequivoce dici sed univoce. in hoc autem ex eo non procedit, quod alter mundus intellectus, hoc est notus, non sit, vel quacunque alia ratione volueris mundi notionem commutare, sed quod mundi huic consimiles non existant. quare dicit rationi consonum omnino esse, ut unumquodque corporum, ex quibus plures huiuscemodi mundi coaugmentantur, eandem vim habeat, ut ignis (exempli gratia), qui hoc in mundo reperitur, eandem vim necessario habeat oportet, quam ignis ille alter habet, qui in altero mundo consistit, eademque ceterorum corporum ratio est. etenim si corpora, ex quibus plures isti mundi constituuntur, solo nomine convenirent diversarumque rationum extitissent, mundi quoque, qui ex illis coaugmentantur, solo nomine convenirent. palam igitur est, ea, quae eiusdem speciei sunt, si eandem vim possident, ad eadem loca natura sua commeatura. quod autem motus eorum, qui eadem specie conveniunt, ad eadem loca necessario instituantur, ex iis quae de simplicibus motibus [superius] a nobis dicta sunt, perspicuum esse arbitror, dum eos terminatos esse dicebamus, eum nempe, qui recto ordine quique in circulum defertur. at quoniam simplicia corpora naturalia simplicibus motibus terminantur (naturalia enim dicuntur, quoniam initium motus in se habent) congruum igitur est, ut numerus corporum simplicium genere iuxta simplicium motionum numerum esse dicatur. quare si motus iidem sunt, eadem quoque in utroque mundo elementa erunt. quamobrem eorum motus ad eadem loca deferentur. quo enim unica terrae gleba, ibi universa terra invenitur. itaque ponderosa alterius mundi corpora ad huius mundi medium suapte natura movebuntur corporaque illius mundi levitate praedita contra medium huius mundi ferentur. si vero hoc accidat, necesse est, ut terra in proprio mundo sursum feratur — dum enim ex uno ad alterum mundum movetur, per utriusque mundi ultimos terminos proficiscetur — ignis vero ad infera moveatur. hoc autem nec ad sensum apparet nec ratio illi assentitur iuxtaque secundae (?) figurae ordinem (?) quoque demonstratur, aut non ponendum esse simplicia corpora in pluribus his caelis eandem naturam habere, aut negandum prorsus plures mundos inveniri;2 ad duo namque haec absurdum non leve sequeretur. Hoc autem sermone absoluto nonnullae dubitationes diluendae sunt, quae forte hac in re contingere possent, quas praestat antea in medium afferre. Si quis ideo putet necessarium non esse, ut terra illius mundi ad huius mundi medium feratur, sed ad medium illius, quoniam terra illius mundi medio eiusdem propinquior existit, ac ignis illius mundi proprii mundi terminis proximus magis est, nulla sane erit haec ratio. quae enim terrae diversitas inveniri poterit, ob quantamlibet ad medium vel distantiam vel propinquitatem, cuius gratia eius natura commutari possit? atqui in hoc tantum diversitas consistit, quatenus nempe distantia partium huius terrae, quae est3 apud nos, maior vel minor sit, distantia partium illius terrae, quae illic est. etenim si natura eius motusque dissimiles non erunt, nonne species quoque eadem extiterit? at si species eadem sit, nonne omnis terra ad eundem locum commeabit? Post haec ad aliam dubitationem progreditur, quae est eiusmodi. si quispiam nobis occurreret, inquiens necesse minime esse, ut terra, quae illic est, ad mundum hunc moveatur, sed in eo maneat quiescatque, huic ita responsum sit: necesse est corporum aliquem esse motum; etenim corpora haec moveri perspicuum manifestumque existit; ad sensum namque apparet ea corpora moveri, quae hoc in mundo sita sunt, quinimmo id oculis nostris apertissime videmus: num ergo ea omnibus motibus vi cieri dicemus?

然而,亚里士多德在说出“此外必然的是”这句话时在此处的论证开端,并不像某些人所认为的那样是另一场论证的开端,而是表明上述矛盾随那些肯定存在多个世界的人的见解而来。而这一点很快就会成为结论,即一旦他阐明多个世界并非同名异义地被言说,而是一义地被言说。然而在这一点上,他并非从“另一个世界不被知解,亦即不为人知”出发,也不是从你无论出于何种其他理由想要改变世界的概念出发,而是从“与此世界全然相似的诸世界并不存在”出发。因此他说,由以合成此种多个世界的每一个物体都拥有相同的功能,这是完全合乎理性的;例如(举例而言)在这一世界中被发现的火,必然必须拥有与处于另一世界中的那另一团火所拥有的相同功能,而其余物体的道理也是相同的。因为如果由以构成那些多个世界的诸物体仅在名称上一致,且曾具有不同的规定,那么由它们合成的诸世界也就仅在名称上一致了。因此显然,同种的事物如果拥有相同的功能,循其本性就会走向相同的诸处所。至于那些在同一种上一致的事物的运动必然导向相同的诸处所,我认为从我们[在前面]关于单纯运动所说的话中是显而易见的,当时我们曾说单纯运动是有限定的,即按直线秩序运移的运动和沿圆周运移的运动。然而,既然单纯的自然物体由单纯的诸运动所限定(因为它们由于在自身中具有运动的始原而被称作自然的),那么在属上单纯的物体的数量依循单纯运动的数量而被言说,就是相宜的了。因此,如果运动是相同的,那么在两个世界中元素也将是相同的。为此,它们的运动将被运向相同的诸处所。因为单一一块土[被运向]何处,全部的土也就被发现于何处。因此,另一世界的沉重物体出于自身本性将被运动到这一世界的中心,而那个世界中具有轻盈性的物体则将被运向与这一世界的中心相反的方向。然而若是这发生,那么土在其特有的世界中必然向上运移——因为当它从一个世界运动到另一个世界时,它将经过两个世界的终极界限——,而火则必然向低处运动。但这既在感觉上不显现,理性也不赞同它,而且依循第二格的秩序同样可以论证出:要么不得假定单纯物体在这些多个天中具有相同的本性,要么必须完全否认能发现多个世界;因为对于这两者而言,会随之而来不小的荒谬。 然而在这一论述完成之后,必须消解在这个问题上或许可能出现的若干疑难,把它们预先提出来是更好的。如果有人因此认为,那个世界的土没有必要运移到这一世界的中心,而是运向那个世界的中心,因为那个世界的土更接近它自身的中心,并且那个世界的火更接近特有世界的界限,那么这种推理必然毫无依据。因为无论距离中心的距离或接近程度有多大,能够发现土的何种差异,能够使它的本性因此而改变呢?然而差异仅在于此,即在我们这里的这块土的各部分的距离,大于或小于在那里的那块土的各部分的距离。因为如果它的本性与运动并非不相似,种难道不会同样是相同的吗?而如果种是相同的,难道不是所有的土都会走向同一个处所吗?在此之后,他进至另一个疑难,它是这类的:如果有人与我们抗辩说,在那里的土绝无必要向这个世界运动,而是在那个世界中停留并静止,那么对于此人应作如下答复:物体具有某种运动是必然的;因为这些物体在运动是显而易见且昭然若揭的;因为位于这一世界中的那些物体在运动,这在感觉上显现出来,更有甚者,我们用自己的眼睛极其明晰地看到了这一点:难道我们要说它们在一切运动中都是受强力被激发的吗?

语法注3 条
  1. 1.8praeterea necesse est

    引自亚里士多德《论天》第一卷第八章(276a22)的“ἔτι δ᾽ ἀνάγκη”。忒弥斯提乌斯在此阐明,紧随其后的论证并非如某些注释家所认为的是另一场独立的全新论证的开始,而是此前针对多世界论者的归谬法论证的延续。

  2. 1.8iuxtaque secundae (?) figurae ordinem (?) quoque demonstratur, aut non ponendum esse simplicia corpora in pluribus his caelis eandem naturam habere, aut negandum prorsus plures mundos inveniri

    句法骨干为非人称被动动词 demonstratur 统辖由 aut... aut... 引导的两个宾格不定式从句(non ponendum esse... / negandum [esse]...),充当被证明内容的主语从句。这反映了阿拉伯语转译拉丁语中表述亚里士多德第二格三段论归谬式推论的结构。

  3. 1.8quatenus nempe distantia partium huius terrae, quae est apud nos, maior vel minor sit, distantia partium illius terrae, quae illic est

    第二个 distantia 作为比较级 maior vel minor 的比较基准,省略了比较连词 quam。这种句法上的生硬源自对阿拉伯语中介文本的字面直译,其含义明确表示“大于或小于那里的那块土的各部分的距离”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:46.17-48.1