- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:44.32-46.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
在《论天》第一卷第八章开篇处,特米斯提乌斯推进至关于世界唯一性的论证,阐明了亚里士多德关于作直线运动物体的自然与强迫运动及静止的前提,并揭示了若设定多个世界则元素运动所必将导致的荒谬后果。
Quo namque contra naturam aliquid fertur, is locus alicuius alterius naturae accomodatus sit, necesse est. Ex hoc itaque consonum est, ut corpora ad propria loca moveantur; cumque sursum ac deorsum inveniantur, perspicuum est fieri non posse, ut huius totius corpus immensum existat. Declarato autem infinitum inveniri non posse, hinc modo regreditur, ut ostendat, cur plures mundi esse nequeant. hoc enim in praecedentibus dixit videndum esse, ut tandem in fine huius speculationis declararetur. Etenim ostenso extra mundum nullum esse corpus, perspicuum evadet, plures esse mundos non posse. hoc autem quamvis superius edoctum sit, se tamen particularem denuo hac de re dixit pertractationem aggredi velle, si quis non putet in universum fuisse demonstratum1 fieri non posse, ut extra caelum corpus sit, sed de iis tantum ostensum fuisse, quorum locus interminatus existit, non de iis, quae mundi ordinem ingrediuntur. verum antea positiones nonnullas nonnullaque fundamenta praemisit, quorum unum est: omne naturale corpus, quod per rectam lineam fertur, duplici ratione simul manet moveturque, nempe tum vi, tum natura sua. natura quidem in medio manet, vi autem in sublimi, ac similiter etiam motus se habet. terra namque natura sua in medio manet, vi autem in sublimi. in universum naturalis locus ille dicitur in quem corpus mittitur ferturque non violentia, in quem autem corpus vi fertur, in eo quoque vi manet. secundum vero fundamentum ac positio est, violentum hunc motum esse non posse quemcunque motum absolute, sed eum tantum, qui naturali est contrarius; etenim contrarius motus eius, qui hac ratione fuerit violentus, naturalis erit. Convenit autem, ut per sermonem Aristotelis 〈μένει〉 universalis dispositionis actio intellegatur,2 quae tum quieti, tum alteri a quiete communis existit, et non quieti tantum, ac si ita pronuntiasset, si in proprio loco circumferatur. etenim congruum est, ut ignis in proprio loco moveatur; quamobrem dixit: in quo manet et movetur, et in quem revertitur naturalisque locus secundum naturam est. Cum haec autem praemisisset, coepit declarare, ex elementis quatuor minime extra mundum posse quippiam inveniri, quo extra mundum non existente, nullum igitur corpus, quod in circulum vertatur, extra eum erit. corpus etenim quod in orbem fertur, circum quatuor elementa omnino movetur. si itaque universus mundus ex his corporibus omnino constituitur, extra haec vero nihil est, igitur consonum quoque est, ut extra hunc mundum nullus alius mundus inveniatur. Cum igitur eis, quae in superioribus accepta sunt, utamur, absurda et inconvenientia ad sententiam illorum, qui plures mundos esse affirmabant, consequentur. etenim si terra haec nostra ad huius mundi medium moveretur, et eius motus, quo illinc huc commigrat, praeter naturam sit, igitur motus, quo hinc illuc procedit, naturalis existit. ex quo sequitur terram violenter in medio manere, ac motum eius sursum mundum hunc versus, secundum naturam esse, quod plane absurdum ac dissentaneum est. at si motus eius, quo illinc huc procedit, violentus non sit, secundum naturam in huius mundi medio manebit, in hoc autem mundo violenter. sed motus illius sursum naturalis est, quoniam transitus eius de mundo in mundum erit secundum terminos, quos habent inter se. duos itaque naturales motus possidebit, quorum alter sursum, alter vero deorsum fertur, qui ambo sunt contrarii inter se, si eius motus, quo illinc huc procedit, secundum naturam extiterit. etenim in illo mundo ex medio loco ad supremum, in hoc autem ex supremo ad medium, hoc est ad imum locum commeabit, quamquam a nobis dictum erat, simplicium corporum motiones secundum naturam esse simplices. istaec autem num ad illorum sententiam necessario consequantur, qui plures mundos esse pronuntiabant, in calce huius sermonis explicabitur.
因为某物若反乎本性被运向何处,那个处所就必然适于其他某物的本性。因此,由此得出物体向着各自特有的处所运动是合理论断;并且既然“上”与“下”被发现,那么这整个整体的物体作为无边者而存在显然是不可能的。而在阐明了无限者不可能被发现之后,他如今从此处折回,以阐明为何不可能存在多个世界;因为在先前的内容中他曾说过,必须对这一点加以考察,以便最终在这一思索的结尾处予以阐明。因为一旦表明世界之外没有任何物体,多个世界不可能存在这一点就将变得显明。然而,尽管这一点在前面已被讲授,但他仍然表示自己希望就此事重新进行一番专门的探讨,倘若有人认为:天之外不可能存在物体这一点并未得到普遍的证明,而只是针对那些其处所为无界限的事物作出了证明,却并未针对进入世界秩序的事物作出证明。但在那之前,他预先提出了若干前提与若干基础,其中之一是:每一个沿直线运移的自然物体都同样以双重方式静止并运动,即既通过强力,又通过自身本性。出于本性确实静止于中心,受强力则静止于高处,运动也同样如此。因为土出于自身本性静止于中心,受强力则静止于高处。总的来说,物体非受强暴地被送入并被运向的那个处所被称为自然处所,而物体受强力被运向的处所,它也受强力静止于其中。而第二项基础与前提则是:这种强迫运动不可能是绝对而言的任何运动,而唯独是那与自然运动相反对的运动;因为与依循这一理路为强迫的运动相反对的运动,将是自然的运动。然而,把亚里士多德“停留”这一用语理解为普遍状态的作用是相宜的,这种作用既共同属于静止,又共同属于不同于静止者,而不仅属于静止,正如他若是这样表述的一样:若是它在特有的处所中作圆周运移。因为火在特有处所中运动是相称的;为此他说:“在其中停留并运动,以及它所复归的处所,自然处所是循着本性的。”当他预先提出了这些之后,便开始阐明,四元素中的任何一种都绝不可能在世界之外被发现;既然这在世界之外不存在,因此也就没有任何作圆周转动的物体处于它之外。因为作圆周运移的物体完全是在四元素周围运动的。因此,如果整个世界完全由这些物体构成,而在这些之外空无一物,那么在此世界之外无法发现任何其他世界,也就同样是合理论断了。因此,当我们使用先前所认定的那些原理时,对于那些主张存在多个世界的人的见解而言,荒谬且不相称的后果便将随之而来。因为如果我们的这块土被运移到这一世界的中心,而它从那里迁移到这里的运动是违反本性的,那么它从这里前往那里的运动就作为自然的运动而存在。由此得出的结论是:土受强力静止于中心,且它朝着这一世界上升的运动是循着本性的,而这显然是荒谬且矛盾的。然而,如果它从那里前往这里的运动并非强迫的,那么它将循着本性停留于这一世界的中心,然而在这一世界中则是受强力地[停留]。但是它向上的运动是自然的,因为从一个世界到另一个世界的过渡乃是依据它们彼此之间所具有的界限而发生的。因此,如果它从那里前往这里的运动作为循本性的运动而存在,它就将拥有两种自然的运动,其中一种向上运移,另一种则向下运移,而这两者是互相对立的。因为在那个世界中它将从中心处所走向最高处,而在这一[世界]中则从最高处走向中心,即走向最低处所,尽管我们曾说过,单纯物体循本性的运动是单纯的。然而这些事情是否必然作为结论随那些宣称存在多个世界的人的见解而来,将在此篇论述的末尾予以阐明。
- 1.8si quis non putet in universum fuisse demonstratum
在连词 si 引导的从属从句中,动词 putet 采用现在时虚拟式,表达一种潜在条件(“倘若有人不认为”)。在 putet 支配的宾格加不定式结构中,fuisse demonstratum 为完成时被动不定式,表示此前已完成的论证。充当该不定式真正主语的并非普通名词短语,而是带有 ut 虚拟式从句的无人称结构 fieri non posse, ut...,而 in universum fuisse demonstratum 在结构上与后文的 sed de iis tantum ostensum fuisse 构成转折并列。
- 1.8Convenit autem, ut per sermonem Aristotelis 〈μένει〉 universalis dispositionis actio intellegatur
无人称动词 convenit 以带有虚拟式被动态 intellegatur 的 ut 从句作为其逻辑主语。编者补充的希腊语词 〈μένει〉 作为引语同位语修饰 sermonem Aristotelis。关系代词 quae 的先行词是 actio,后文的 ac si ita pronuntiasset 引入一个假设性的比拟说明,其具体言说内容由条件从句 si in proprio loco circumferatur 予以充实。
