- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:39.28-41.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
基于亚里士多德《论天》第1卷第7章,特米斯提乌斯展开了关于有限者不可能被无限者所运动的比例论证,并考察了亚里士多德行文中的困难以及涉及无限与有限比例的疑难。随后,他论证了在任何有限或无限时间内运动、施动与受动均无法成立,从而得出无限者绝对既不能施动也不能受动的结论。
nec non etiam ponamus minus quippiam quam infinitum sit, quod D littera describatur, agere in F, quod est pars BF, eodem C tempore: quam igitur rationem totum BF ad F habet, eandem rationem alteram virtutem, quae sit E, ad D habere faciamus;1 quare consentaneum est, ut ordine converso eandem rationem FB habeat ad E, quam F ad D habet; at F movetur a D tempore C, igitur FB etiam movebitur ab E tempore C. atqui FB movetur ab infinito tempore C; ita quoque consonum erit, ut BF moveatur tempore C ab E finito atque ab A infinito, quod profecto dissentaneum est; nos etenim superius receptae positionis loco statuimus maius semper minore tempore per idem spatium movere. rationi igitur consonum est, ut finitum ab infinito moveri non possit. verum eiusmodi sermo difficultate non caret; Aristoteles enim aliquando ponit B tantum, nonunquam vero BF, cum F totius BF partem facit. praecedenti vero sermoni error contigit; etenim Aristoteles inquit, quando immensum ab eo, quod definitum est, actionem acceperit, actio partis eius, quod finitum est, erit in partem infiniti, vel si infinitum agat in finitum, actio quoque partis infiniti erit in partem finiti. ex hoc namque loco consonum videretur, ut infinitum esset finitum; etenim si egerit infinitum veluti A (exempli gratia) in B, quod est finita magnitudo ✩aut pars✩ ipsius A vel in partem ipsius B vel in rem aliquam in universum praeter infinitum ipsum actionem attulerit, talem duae motae seu affectae magnitudines proportionem habent inter se, qualem duo agentia adinvicem habent, hoc est infinitum et magnitudines, quas commemoravi; et quoniam infiniti pars terminata est, nil prohibet, quin totum infinibile terminum suscipiat.2 sed quamvis huic positioni quispiam assentiretur, ea tamen proportio, quam B habet ad F, non est eadem cum ea proportione, quam E habet ad F, sed illi proportioni respondet, quam infinitum, quod est A, habet ad F. eodemque iure se habet exemplum superius allatum. Porro cum dixisset, fieri id non posse, quod ex huiuscemodi sermone colligebatur, quandoquidem posuimus maius minore tempore moveri, hoc deinceps prosequitur inquiens: ✩sed semper✩ tempus, quod sumitur, idem faciet. at quid per... idem faciet intellegi voluit? id sane, siquidem inquiritur tempus minus, quo infinitum finito motum afferat, seu moveatur. cum autem consentaneum sit, ut omni tempore sumpto minus aliquid inquiratur, fieri non potest, ut aliquo in tempore consistamus nec tempus aliquid statuamus, in quo moveatur, sed omnino tempus nullum inveniri potest, quo illud moveatur. cum vero tempus sit nullum, quo moveatur, omnino quidem non movebitur; etenim omnis motus tempore perficitur, finito vero tempore finitum movere infinitum aut moveri ab eo non potest. nec etiam deprehendimus immenso tempore idem movere, quemadmodum superius declaravimus. atqui tempus omne vel finitum est, vel infinitum existit, quare consonum est, ut in nulla temporis particula idem movere aut moveri possit; at actio omnis affectioque tempore perficitur. in infinito autem tempore nec agere quicquam nec affici potest; motus enim qui infinito tempore instituitur, termino ac fine caret, actio vero omnis affectioque terminum ac finem habent, quorum uterque veluti forma ac perfectio existit. per actionem autem affectionemque hoc in loco minime eae intelleguntur, quae in motu, sed quae in eo, quod iam fuit, consistunt.3 quod enim in continua generatione consistit, esse non habet, atque eo minus in alia 〈affectione?〉 turpe est enim existimare eo quicquam moveri, quo nunquam pervenire potest. Ceterum cum deinde declarasset, infinitum non agere in infinitum nec ab eo perpeti posse, ex hoc necessario colligitur, re vera esse, quod antea in universum declaratum fuit, infinitum absolute non agere neque ab alio affici posse.
并且我们还应当设定,由字母 Δ 所表示的小于无限者的某物,在相同的时间 Γ 内作用于作为 ΒϜ 的一部分的 Ϝ:因此,如同整个 ΒϜ 对 Ϝ 所具有的比例一样,让我们使作为另一能力的 Ε 对 Δ 也具有相同的比例;因此,按照相反的顺序,ϜΒ 对 Ε 所具有的比例,与 Ϝ 对 Δ 所具有的比例相同,这是合乎一致的;然而 Ϝ 在时间 Γ 内被 Δ 所运动,因此 ϜΒ 也将在时间 Γ 内被 Ε 所运动。然而 ϜΒ 在时间 Γ 内被无限者所运动;这样也同样将符合一致:即 ΒϜ 在时间 Γ 内既被有限的 Ε 所运动,又被无限的 Α 所运动,而这确实是不相符的;因为我们在前面作为被采纳的前提而确立了:较大者总是在较短的时间内穿过相同的空间而运动。因此,有限者不可能被无限者所运动,这是合乎理性的。但是,这种论述并非没有困难;因为亚里士多德有时仅设定 Β,有时却设定 ΒϜ,当他使 Ϝ 成为整个 ΒϜ 的一部分时。然而在先前的论述中发生了一个错误;因为亚里士多德说,当无边之物接受来自被限定之物的作用时,有限之物的一部分的作用将施加于无限者的一部分上,或者如果无限者作用于有限者,无限者一部分的作用也将施加于有限者的一部分上。因为从这一处看来,无限者将是有限的,这似乎是相符的;因为如果像 Α 这样的无限者(举例而言)作用于作为有限大小的 Β,或者 Α 本身的一部分将作用施加于 Β 本身的一部分,或施加于除无限者本身之外普遍的某物上,那么这两个被运动或被作用的大小彼此之间的比例,就等于两个施动者彼此之间的比例,即无限者与我所提及的那些大小的比例;并且既然无限者的一部分是被界定的,便没有任何东西阻止整个不可无限者接受界限。但是,即便有人赞同这一设定,Β 对 Ϝ 所具有的那个比例,也并不等同于 Ε 对 Ϝ 所具有的那个比例,而是对应于作为无限者的 Α 对 Ϝ 所具有的比例。并且上面所引用的例子也具有相同的法则。此外,在说过由这类论述中所推导出的事情不可能发生之后,既然我们假定了较大者在较短的时间内被运动,他接下去追述道:“但所取的时间总是将做同样的事。” 然而,他希望通过“……将做同样的事”来表达什么意思呢?当然是这个意思:如果确实在探求一个更短的时间,在其中无限者给有限者带来运动,或者[有限者]被运动。但是,既然在取定任何时间时去探求某个更小的时间是合乎一致的,我们就不可能停留在某个时间内,也不可能确立它在其中被运动的某种时间,而是完全无法找到它在其中被运动的任何时间。然而,既然不存在它在其中被运动的时间,它确实将完全不被运动;因为一切运动都在时间中完成,而在有限的时间内,有限者不能运动无限者,也不能被无限者所运动。并且正如我们先前所阐明的那样,我们也未曾发现同一个事物在无边的时间内运动。然而,一切时间要么是有限的,要么作为无限而存在;因此,在时间的任何微小部分中,同一个事物都既不能运动也不能被运动,这是合乎一致的;而一切施动与受动都是在时间中完成的。但在无限的时间内,它既不能有任何施动,也不能受动;因为在无限时间内建立的运动缺乏界限与终点,而一切施动与受动都具有界限与终点,这两者中的每一个都作为形式与完满而存在。然而在这一处,通过施动与受动所理解的绝非那些处于运动之中的事物,而是那些处于已经存在过的事物之中的事物。因为处于连续生成之中的事物并不具有存在,而在另一[受动]之中则更不具有;因为认为任何事物被运动到它决不可能到达的地方,是荒谬的。此外,在随后阐明了无限者不能作用于无限者、也不能受它作用之后,由此必然推导出,此前普遍阐明的事情在事实上是真实的,即无限者绝对既不能施动,也不能被另一物所作用。
- 1.7quam igitur rationem totum BF ad F habet, eandem rationem alteram virtutem, quae sit E, ad D habere faciamus
相关结构 quam ... rationem ... eandem rationem(正如……所具有的相同比例……)与致使动词 faciamus 支配的宾格带不定式(alteram virtutem ... habere)相结合的句式。该句设定了一个比例命题,引入新的项 E,使得 E : D 等于全量 BF 对其部分 F 的比例。
- 1.7nil prohibet, quin totum infinibile terminum suscipiat
由带有否定词 nil 的阻碍动词 prohibet 所引出的 quin 从句(接连接法 suscipiat)。整个结构意为“没有任何东西阻止整个非有限者接受界限”,指出了对手前提下可能导致的一个荒谬推论。
- 1.7per actionem autem affectionemque hoc in loco minime eae intelleguntur, quae in motu, sed quae in eo, quod iam fuit, consistunt
指示代词 eae(指代 actiones affectionesque)作 intelleguntur 的主语成分,其后由 minime ... sed ...(决非……而是……)引导两个相对比的关系分句:quae in motu [consistunt] 与 quae in eo, quod iam fuit, consistunt。第一个关系从句中承后省略了动词 consistunt。
