← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§41.11-43.4

否定无限物体的施动与受动及天外无物体

狄米斯提厄阐明了亚里士多德关于无限物体在有限或无限时间内既不能施动也不能受动的证明,推导出天之外不可能存在任何物体,并阐述了关于无限者的数学证明与逻辑证明、辩证证明之间的性质区别。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7#5

​Aristotelis vero explicatio, eodem primo ordine servato, ita procedit: sint A et B immensae duae magnitudines, quarum una ab altera, nempe B ab A, aliquid accepit, et CD tempus, quo ab ea afficitur, E vero, affectae rei pars, hoc est ipsius B, 〈item〉 ab A afficiatur: perspicuum est, id breviore tempore futurum, quam sit tempus CD. nec non principii loco ponatur, quod minus est, breviore tempore ab eodem pati. hoc vero tempus, quo E afficitur, D littera describatur: talem igitur proportionem habet D ad totum CD, quam habet E ad alteram finitam partem B infiniti, scilicet Z. iuxta igitur relationem proportionemque, quam antea meminimus, Z aliquid accipiet ab infinito, tempore CD; atqui secundum se totum B eodem tempore aliquid acceperat ab A. verum antequam id absurdum meminisset, quod ex hoc necessario deducitur, positum fundamentum recenset, quandoquidem dissentaneum videtur, ut de toto B deque eius parte dicatur, quod ab A tempore CD aliquid accipiant. itaque ait: ponatur ab eodem, maiore brevioreque tempore, quod maius est et quod minus est pati. insuper postquam distinxit inter ea, quae maiore brevioreque tempore ab eodem aeque patiuntur, et inter infinitum, quod ex numero eorum non est, quae proportione temporis dividi possunt, 〈ait:〉 infinitum igitur nec agere quicquam nec pati finito tempore potest. num igitur immenso aget movebiturque? nec id sane fieri potest; etenim immensum tempus partem finemque non habet; id autem quod quidquam patitur vel operatur, terminum ac finem habet. Intellego autem per id, quod quidquam patitur vel operatur, quod iam quicquam vel egit vel perpessum est; hac etenim de causa dixit Aristoteles id autem cui motus allatus est et reliqua quae sequuntur. Ceterum ut quodammodo colligeret, quod ex iis, quae inter ea sunt, necessario deducitur, inquit: omne sensile corpus vim efficiendi aut patiendi habet, cuius veritas ex inductione desumitur; at nullum infinitum vel agendi vel patiendi vim habet, igitur in secunda figura colligi potest, sensile corpus infinitum inveniri non posse. cum autem corpora, quae in loco sunt, sensu percipiantur omnia infinitumque sensu nullo percipiatur, infinitum igitur in loco non est; quod si in loco non erit, et qui extra caelum dicit, locum significat (extra enim locus quidam est) nullum ergo infinitum corpus extra caelum consistit. quinimmo non infinitum corpus tantum, verum nullum corpus omnino extra caelum est neque etiam finitum. hoc autem insinuavit dum dixit: neque ad aliquam dimensionem. etenim si nullum corpus immensa magnitudine praeditum neque etiam finitum extra caelum consistit, corpusque omne vel finitum sit vel immensa magnitudine praeditum, nullum ergo corpus omnino invenitur extra caelum. at vero si quispiam diceret Aristotelem minime probasse neque etiam deduxisse, corpus quod sub sensum cadit,1 extra caelum non esse, ideo inquit, siquidem individuae partes corpora sunt,2 at sensu minime percipiuntur, quinimmo materia ipsa (iuxta quorundam sententiam) corpus quoddam est, minime tamen sub sensum cadit, similiter et mathematica corpora. at nil prohibet (inquies) intellegibile aliquod corpus extra caelum esse posse. verum neque hac ratione inveniri potest. etenim si omnino extra inveniretur, in loco erit, et si in loco, sensile erit; quod enim locum obsidet, nihil sub sensum non cadit. Hac itaque ratione mathematicis demonstrationibus ostenditur, infinitum inveniri non posse. rationibus autem logicis idem sane comprobari potest. mos autem Aristotelis est veras demonstrationes eiusmodi nomine appellare, eas tamen, quae communiores ac ceteris minus perspicaces existunt. siquidem ex iis accidentibus, quae aliis quoque rebus convenire possunt, minime vero ex propriis primisque neque ex causis, ex quibus verae demonstrationes constituuntur, desumuntur. logicae vero dialecticaeque demonstrationes non sunt omnino eaedem inter se. dialecticae namque, etsi communes sint atque ab accidentibus ut illae proficiscantur, omnino tamen verae non sunt, sed ἔνδοξοι tantum (et) vulgares;3 logicae vero demonstrationes omnino verae sunt, quamvis ἔνδοξοι vulgares〈que〉 minime sint. Logico itaque more probare intendit consimilium partium corpus immensum esse nullum.

然而亚里士多德的阐明在保持相同的最初顺序的同时,按如下方式进行:设 Α 与 Β 为两个无边的大小,其中一个从另一个接受了某种作用,即 Β 从 Α 接受了作用,而 ΓΔ 为它被其作用的时间,设被作用之物的一部分、即 Β 本身的一部分 Ε 同样被 Α 所作用:显然,这将在比时间 ΓΔ 更短的时间内发生。并且,较小者在较短时间内被同一事物所作用,也应当被立为原理。而这个 Ε 被作用的时间,让我们用字母 Δ 来表示:因此,Δ 对整个 ΓΔ 所具有的比例,与 Ε 对无限者 Β 的另一有限部分即 Ζ 所具有的比例相同。因此,按照我们先前所提及的关系与比例,Ζ 将在时间 ΓΔ 内从无限者接受某种作用;然而就其自身全体而言的 Β,在相同时间内已经从 Α 接受了某种作用。但在提及由此必然推导出的荒谬之前,他重新审视了所确立的基础,因为关于整个 Β 及其部分,说它们在时间 ΓΔ 内从 Α 接受某种作用,似乎是不相符的。于是他说:“设较大者与较小者被同一事物在较长和较短的时间内所作用。”此外,在区分了在较长和较短时间内被同一事物同等地作用的事物、与不属于能按时间比例被分割之物之列的无限者之后,[他说:]“因此无限者在有限时间内既不能施加任何作用,也不能受动。”那么,它将在无边的时间内施动并被运动吗?这确实也是不可能发生的;因为无边的时间没有部分与终点;然而任何受动或作为之物,都具有界限与终点。然而我通过“任何受动或作为之物”所理解的,乃是已经施加了某种作用或承受了某种作用之物;因为亚里士多德正是由于这一原因而说了“然而运动被施加于其上的事物”以及接下来的其余文句。此外,为了以某种方式推论出从它们之间所存在的事物中必然推导出的结论,他说:“一切可感觉的物体都具有施动或受动的力量——其真理性取自归纳;然而任何无限者都不具有施动或受动的力量;因此在第二格中可以推论出:不可能发现可感觉的无限物体。”然而,既然处于处所之中的物体全部被感觉所感知,而无限者不被任何感觉所感知,因此无限者不处于处所之中;而如果它不处于处所之中,并且说“在天之外”的人意味着一个处所(因为“外”是某种处所),那么便没有任何无限物体存在于天之外。不仅如此,不仅没有无限物体,而且根本没有任何物体在天之外,甚至连有限的物体也没有。而当他说“也不朝向任何维度”时,便暗示了这一点。因为如果既没有任何具有无边大小的物体、也没有任何有限的物体存在于天之外,并且一切物体要么是有限的、要么具有无边的大小,那么便根本没有任何物体在天之外被发现。但如果有人说亚里士多德决未证明、也决未推导出落入感觉之下的物体不在天之外,他为此便说道,因为不可分的部分[原子]是物体,却决不被感觉所感知,不仅如此,质料本身(按照某些人的看法)也是某种物体,却绝不落入感觉之下,数学物体同样如此。“然而没有任何东西阻止”(你会说)“某种理智所达的物体能够存在于天之外”。但即便以这种方式,它也不能被发现。因为如果它无论如何被发现在外,它就将在处所之中;而如果在处所之中,它就将是可感觉的;因为在占据处所的事物中,没有任何事物不落入感觉之下。于是,以这种方式通过数学证明表明了不可能发现无限者。然而通过逻辑论证,同样的事情确实也能够被证实。然而,用这种名称来称呼真实的证明——不过是那些比其他证明更为普遍且较少洞察力的证明——乃是亚里士多德的习惯。因为它们取自那些同样适用于其他事物的偶性,而绝非取自固有且在先的原理,也非取自构成真实证明的原因。然而逻辑证明与辩证证明彼此并不完全相同。因为辩证证明即使是普遍的并如那些证明一样源于偶性,却绝非完全真实,而仅是通行的且世俗的;相反,逻辑证明则是完全真实的,尽管它们决非通行的与世俗的。因此,他意图以逻辑的方式证明:没有任何由同类部分构成的无边物体存在。

语法注3 条
  1. 1.7quod enim locum obsidet, nihil sub sensum non cadit

    带有双重否定(nihil... non cadit,“没有任何事物不落入……”=“一切事物都落入……”)的强意表达。开头的关系从句 quod enim locum obsidet 起到主题前置的作用(“凡占据处所者”),与后文的否定主语 nihil 结合,表达了全称肯定命题:“凡是占据处所的事物,无不落入感觉之下”。

  2. 1.7ideo inquit, siquidem individuae partes corpora sunt

    si quispiam diceret... ideo inquit, siquidem... 的句法结构。ideo... siquidem(“为此[亚里士多德]说道,因为……”)在此用于预先回应可能的异议:既然可能有人提出原子、质料或数学物体等不可感觉的物体的存在,亚里士多德为何必须证明天之外绝无“任何物体”而不仅是“无可感觉的物体”,从而阐明其论证动机。

  3. 1.7sed ἔνδοξοι tantum (et) vulgares

    拉丁译文中未加同化地保留了希腊语主格复数 ἔνδοξοι,并与拉丁语形容词 vulgares 并列。它指代亚里士多德逻辑学中辩证论证的前提(endoxa,通行的/公认的见解),表明这类论证基于普遍认可的共识而非必然的真理。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:41.11-43.4