← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§38.5-39.28

有限物体与无限物体相互作用的不可能性

德米斯提厄斯讨论了亚里士多德否定无限者与有限者相互作用的论证(证明有限者作用于无限者以及无限者作用于有限者皆不可能),梳理了上下文关联与亚历山大的阐释,并剖析了基于比例论的几何学论证结构。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7#3

hoc autem impossibile est. animadversione autem dignum est, qua nam ratione dictum sit Aristotelem non impugnare infinitum in universum absoluteque, sed dato quod infinitum moveatur, hac ratione inveniri non posse.1 ceterum praesentem sermonem subsequenti hoc ordine connectit. Fieri autem prorsus non posse, ut quod immensa sit magnitudine, ab eo, quod definitum sit, aliquid patiatur aut faciat 〈in〉 id, quod finitum est etc. Alexander vero ait, eiusmodi sermones ita invicem coniungi: quoniam (inquit) omne sensile corpus vel efficiendi naturalem vim habet vel patiendi vel utrarumque particeps existit — efficiendi, quemadmodum caelestia corpora, efficiendi patiendique veluti cetera corpora ortus 〈ac interitus〉 participantia — infinitum autem neque agere quicquam neque affici poterit, quamobrem neque etiam inveniri. si vero contingat, ut non nisi existens inveniatur, sine dubio insensibile est. nobis autem id tantum asserendum videtur: nempe quoniam de infinito illi sermo erat fierique non poterat, ut sursum vel deorsum vel in circulum moveretur, reliquum erat ut ageret afficereturque vel motionibus vel iis quae motionibus necessario deducuntur, (sed) palam est, neque etiam his motibus moveri.2 hoc vero impossibile esse, ut vel in finitum agat vel ab eo patiatur, hac serie demonstratur. sit enim A linea, quod infinitum est, B autem, quod finitum. si ergo B, quod finitum est, agat in A infinitum, eius actio in C tempore erit; sumamus deinde D, quod sit minus quam B agatque similiter in E eodem tempore C actionem specie similem, ponamusque quod par est, eodem tempore parem actionem agere posse, ut puta calfacere, infrigidare ac ita de aliis actionibus dicendum, quae eodem iure se habent, et quod minus est, minorem actionem aequali tempore agere et quod maius est, maiorem actionem aequali tempore conficere, talisque sit 〈unius〉 agentis 〈ad alterum〉 in eodem tempore proportio, qualem unum patiens habet ad alterum. qualem igitur habet unum agens, quod est D, ad alterum, quod est B, proportionem, talem habet unum passum, quod est E, ad alterum, quod est F; ita etiam converso ordine dicere possumus, qualem proportionem F habet ad E, talem B ad D habet. at D agit in E in tempore C agitque in F ipsum B tempore C; nos autem posuimus B in tempore C agere in infinitum; quare fiet, ut idem B eodem tempore C in duas impares magnitudines operetur, nempe in infinitum et F ipsum, quod absurdum sane ac dissentaneum est, siquidem antea statuimus idem vel par parem actionem posse pari tempore conficere; quare nullo modo potest finitum in infinitum operari. Huius vero particulae sensus non admodum perspicuus existit. etenim per agens tum B tum D constitutum fuit, quod vero actionem recipit, per A, quod infinitum esse dicebat, ac etiam per F positum fuit, talemque proportionem dixit D habere ad B, qualem E habet ad id, quod finitum existit, F.3 deinde ea fundamenta iecit, quae in medio particulae posita sunt. antequam vero demonstrationem absolvisset, deduxit conclusionem, dum inquit non poterit igitur infinitum a finito ullo unquam tempore moveri, idque prosequitur per causam ab eo allatam, in qua obiter cursimque includitur demonstratio, aitque, quod minus est etc., hoc est, si sumamus aliquid, quod sit minus quam B, utputa D, quod moveat aliquod minus quam sit A, sicuti E, inde, quod paulo ante dicebamus, necessario sequetur. Postquam demonstratum est, quod finitum sit, in infinitum nullo modo operari, dicit: [nec vero id, quod immensa est magnitudine praeditum ei, quod finitum est, ullo tempore motum affert.] constituamus enim aliquod immensum, quod A littera designetur, et BF, id quod finitae sit magnitudinis, et infinitum, quod est A, agat in BF in tempore C.

然而,这是不可能的。不过值得注意的是,基于何种理据,曾说亚里士多德并非普遍且绝对地反驳无限者,而是在假定无限者被运动的情况下,依此理据它是无法被发现的。此外,他将当前的论述按如下顺序与随后的论述连接起来:“然而,具有无边巨量的事物,绝不可能受到被限定之物的任何作用,或对有限的事物施加[作用]”,等等。而亚历山大则说,此类的论述是这样彼此结合的:“因为”,他[亚历山大]说,“每一个可感的物体要么具有施动或受动的自然能力,要么作为兼具二者而存在——施动,正如天体;施动与受动,正如分有生成[与消亡]的其余物体——而无限者既不能有任何施动,也不能受动,因此它甚至根本无法被发现。但如果发生它只能作为存在者而被发现的情况,毫无疑问它是不可感的。”但在我们看来,似乎只需断言这一点即可:也就是说,既然他的论述是关于无限者的,而它既不可能向上、也不可能向下或沿圆周运动,那么所剩下的就是它要么通过运动、要么通过必然由运动推导出的事物来施动与受动,但显然,它甚至也不受这些运动所运动。然而,无论是对有限者施动还是受有限者作用都是不可能的,这一点通过如下推导得以证明。因为设线 Α 为无限者,而 Β 为有限者。因此,如果有限的 Β 对无限的 Α 施加作用,它的作用将在时间 Γ 内完成;随后我们取小于 Β 的 Δ,让它同样在相同的时间 Γ 内以种上相似的作用施加于 Ε,并假定相等者能够在相同的时间内施加相等的作用,例如加热、冷却,关于具有相同法则的其他作用也当如此说,且较小者在相等时间内完成较小的作用,较大者在相等时间内完成较大的作用,并且在相同时间内一个施动者对另一个施动者的比例,等于一个受动者对另一个受动者的比例。因此,一个施动者即 Δ 对另一个施动者即 Β 所具有的比例,就等于一个受动者即 Ε 对另一个受动者即 Ϝ 所具有的比例;同样,我们也可以按相反的顺序说,Ϝ 对 Ε 所具有的比例,等于 Β 对 Δ 所具有的比例。然而 Δ 在时间 Γ 内对 Ε 施加作用,而 Β 本身在时间 Γ 内对 Ϝ 施加作用;但我们先前假定了 Β 在时间 Γ 内对无限者施加作用;因此将会发生这样的情况:同一个 Β 在相同的时间 Γ 内作用于两个不等的大小,即作用于无限者和 Ϝ 本身,而这确实是荒谬且不相符的,既然我们此前已确定相同或相等者能够在相等时间内完成相等的作用;因此,有限者绝不可能作用于无限者。不过,这一小段的含义并不是十分明晰。因为施动者是通过 Β 和 Δ 被确立的,而接受作用者则是通过他说过是无限的 Α 以及 Ϝ 被设定的,并且他说 Δ 对 Β 所具有的比例,等于 Ε 对作为有限而存在的 Ϝ 所具有的比例。随后,他奠定了置于该小段中间的那些基础。然而,在完成论证之前,他便得出了结论,当他说道“因此,无限者决不可能在任何时间内被有限者所运动”,并且他通过由他所引出的原因对此加以追踪,其中顺带且简略地包含了论证,并且他说“较小者”等等,也就是说,如果我们取小于 Β 的某物,例如 Δ,它运动小于 Α 的某物,如 Ε,那么由此,我们不久前所说的将必然随之而来。在证明了有限者绝不可能作用于无限者之后,他说:“[而且具有无边巨量的事物,也决不会在任何时间内给有限的事物带来运动]”。因为让我们设定某个由字母 Α 表示的无边之物,以及属于有限大小的 ΒϜ,并让作为无限者的 Α 在时间 Γ 内对 ΒϜ 施加作用。

语法注3 条
  1. 1.7qua nam ratione dictum sit Aristotelem non impugnare infinitum in universum absoluteque, sed dato quod infinitum moveatur, hac ratione inveniri non posse

    qua nam ratione 引导间接疑问句,修饰 dictum sit,后者的主语为主格化的“宾格加不定式”结构(Aristotelem non impugnare ... sed ... inveniri non posse)。dato quod 起独立夺格作用,充当条件分句(“假定……”)。

  2. 1.7reliquum erat ut ageret afficereturque vel motionibus vel iis quae motionibus necessario deducuntur, (sed) palam est, neque etiam his motibus moveri

    reliquum erat ut ... 为非人称句式,意为“剩下的是……”。vel motionibus vel iis ... 为方式或工具夺格短语。后半句的 neque etiam his motibus moveri 为省略了宾格主语(infinitum)的不定式短语,充当 palam est 的真正主语。

  3. 1.7talemque proportionem dixit D habere ad B, qualem E habet ad id, quod finitum existit, F

    由关联代词 talem ... qualem ...(“正如……那样的……”)构成的比例结构。依赖于 dixit 的“宾格加不定式”结构(D habere ad B)与关系从句(qualem E habet ad ... F)相呼应。F 与 id, quod finitum existit 作同位语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:38.5-39.28