- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:36.20-38.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌批判性地考察了亚里士多德对相异部分(包括分散的不可分割者)构成的无限物体的反驳,并进一步阐明由于单纯运动、处所及圆周运动的不可能性,由同质部分构成的无限物体同样不可能存在。
sin autem omnes partes discretae in unum coniungantur, earum quoque motus infiniti exstiterint. partes namque (exempli gratia) quae nulla ratione dividi possunt, gravitatem non habent. sed ea ratione, qua dispersae sunt, earumque motus, qui uniuscuiusque illarum proprii sunt, invicem separati existunt, hac potissimum ratione fit, ut infinitae minime inveniantur. at si individuae hae partes in unum compellantur atque ex omnibus unica tantum emanet potentia, quemadmodum dictae partes si invicem copulentur, totius ratione, infinita magnitudo innovatur, ita quoque earum omnium gravitates si in unum conspirent, dubio procul infinitae exstiterint. cum itaque hanc dubitationem dissolvere statuisset, inquit, hac etiam ratione fieri non potest, ut eiusmodi infinitum corpus inveniatur, quamvis ipsum eiusque gravitas dissipata diffusaque supponantur, et absoluto sermone ostensum a nobis sit, nullam infinitam gravitatem inveniri nisi diffusam dissipatamque, hac etiam ratione fieri non potest. omne enim corpus ad omnes dimensiones distenditur, quasi diceret neque unum est neque continuum sed divisum dissipatumque. at dissolutum hoc argumentum, si lubet, illi condonemus:1 qui autem fieri poterit, ut infiniti plures dissimiles partes magnitudine infinitae existant? illud praeterea animadvertendum nobis est, quod quamvis Aristoteles declarasset infiniti partes non esse nec specie nec magnitudine infinitas, nihilo secius adhuc declarandum erat, eas neque etiam numero infinitas esse, qua de re ne verbum quidem fecit, quamvis maior eorum pars qui infinitum mundum posuere, eius partes numero infinitas esse statuerunt, sicuti ii qui ex insecabilibus atque etiam ii, qui ex consimilibus partibus mundum constare affirmabant. divisionis autem infiniti altero modo investigato, hoc est infinitum ex partibus inter se dissimilibus nulla ratione inveniri posse, in alterum divisionis modum regreditur atque hunc in modum ostendit fieri non posse, ut universum ex similibus inter se partibus constet. si infinitum ex consimilibus inter se partibus constaret, motu simplici praeditum esset. at duo sunt simplices motus recti, qui sursum nempe quique deorsum fertur, quamobrem horum alter sit eius motus consonum erit. atqui si ad supera feratur, leve, si vero ad infera detrudatur, omnino ponderosum erit. cum vero ita res se habeat, cum gravitas tum levitas infinita inveniretur, quarum utraque fieri non potest; quare neque etiam infinitum corpus consimilium partium inveniri unquam poterit. transtulit autem consulto sermonem ex corpore consimilium partium in corpus simplex, tametsi corpora quaedam consimilium partium inveniantur, quae simplicia non sunt, ut caro et os, quandoquidem (ut inquit Alexander) a ratione alienum (?) non est. etenim quod ex consimilibus partibus constat, tametsi aliqua ratione ex pluribus rebus constituatur, de eo tamen idem pronuntiare possumus ac de illo, quod finitarum ✨non✩ consimilium partium existit nec non ex illo declarabitur, fieri non posse, ut infinitum inveniatur, quandoquidem eius quoque partes nec specie infinitae nec magnitudine existunt. atqui consentaneum est, ut de ✨eiusmodi✩ magnitudine hoc tantum dicamus, tametsi ex pluribus rebus constitueretur, a vincente tamen motum eius unum proficisci.2 Is tandem motus relinquitur, qui in orbem incitatur. impossibile autem est infinitum ferri circulo. verumtamen ex his, quae dicta sunt, non fuit omnino declaratum, infinitum corpus absolute fieri non posse, ut in circulum feratur, sed corpus quintum tantum. ad sensum namque apparet eius conversionem finito tempore absolvi. itaque speculationem de infinito quinto corpori adiungit dicendo: nihil enim interest, utrum hoc dicatur an caelum esse interminatum dicatur. sed ne omnino quidem quod infinitum est, moveri potest. nam aut suapte natura aut vi contra naturam movebitur. si contra naturam et vi, consentaneum est, ut ipsi etiam sit motus aliquis naturalis. etenim fieri non potest, ut externo motu praeditum sit, naturali vero careat. ac utraque f. 11ȓ ratione simul quando recto motu cietur,3 quaerendus est ei locus alius infinitus, in quem feratur; verum hic primus locus est infinitus; quare consentaneum erit, ut in illo infinito minime infinitum sed finitum consistat.
然而,如果所有分散的部分结合为一体,它们的运动也将作为无限而出现。因为(例如)绝不可能被分割的部分[=原子]是没有重性的。但是由于它们是分散的,并且属于它们各自固有的运动彼此分离地存在,正是出于这一理由,它们决不会被发现是无限的。但如果这些不可分割的部分被聚集为一体,并且从所有部分中仅产生单一的潜能——正如前述部分如果彼此结合,依照整体的道理就会产生出无限的大小一样——同样地,如果它们全部的重性合而为一,毫无疑问它们也将作为无限而出现。因此,当他决意解决这一疑难时,他说:即使假定该物体及其重性是分散且散布的,并且我们在绝对的论述中已经表明,除了分散且散布的之外未发现任何无限的重性,然而依照这一论据,此类无限的物体被发现也是不可能的;即使依照这一论据这也是不可能的。因为每一个物体都向所有维度伸展,这仿佛是他在说:它既不是一也不是连续的,而是被分割且散布的。但如果愿意的话,让我们宽恕他这松散的论证吧;然而,无限者的多个相异部分在大小上作为无限而存在,这又如何可能呢?此外我们必须注意到这一点:尽管亚里士多德已经阐明无限者的诸部分无论在种上还是在大小上都不是无限的,然而仍然应当阐明它们在数目上也并非无限——关于此事他甚至未置一词,尽管那些设定无限世界的人的大多数都主张其部分在数目上是无限的,正如那些断言世界由不可分割者组成的人,以及那些断言世界由同质部分组成的人一样。既然无限者划分的另一种形式已经被考察,即由彼此相异的部分构成的无限者绝不可能被发现,他就返回到划分的另一种形式,并以此种形式表明,宇宙由彼此相似的部分组成是不可能的。如果无限者由彼此同质的部分组成,它就将具有单纯的运动。但单纯的直线运动有两种,即向上运载的运动和向下运载的运动;因此,这两者之一是它的运动将是相合的。然而,如果它向高处运载,它就是轻的;如果它被推向低处,它就完全是沉重的。然而既然事情是这样,就将同时发现无限的重性与无限的轻性,而这两者都是不可能的;因此,由同质部分组成的无限物体也决不可能被发现。然而,他有意将论述从同质部分的物体转移到单纯物体,尽管发现了某些并非单纯的由同质部分组成的物体(如肉和骨),因为(正如亚历山大所说)这并非不合道理。因为关于由同质部分组成的物体,即使它以某种方式由多种事物构成,我们关于它依然可以说出与关于由有限的非同质部分组成的物体相同的话,并且由此也将阐明它被发现是无限的是不可能的,因为它的部分无论在种上还是在大小上同样不作为无限而存在。然而,关于此类大小我们只说这一点是相合的:即使它由多种事物构成,其单一运动仍然出于居支配地位者。最终留下了那被激发起作圆周运动的运动。然而无限者作圆周运载是不可能的。尽管如此,根据已说的话,无限的物体绝对不可能作圆周运载,这一点完全没有被阐明,而阐明的仅关于第五种物体。因为在感觉上显而易见的是,它的运转是在有限的时间内完成的。因此,他将关于无限者的考察附加于第五种物体,说道:“因为说这一点,还是说天是无边际的,并无分别”。但是,无限的事物甚至完全不可能被运动。因为它要么由于自身的本性而被运动,要么受强力违反本性而被运动。如果违反本性且受强力,它自身也具有某种自然运动就是相合的。因为它具有外来运动却缺乏自然运动,这是不可能发生的。并且当它由直线运动被推动时,同时出于这两种理由,必须为它寻求它运载于其中的另一个无限处所;然而这第一处所是无限的;因此,在那个无限处所中存立的绝非无限的物体而是有限的物体,将是相合的。
- 1.7dissolutum hoc argumentum, si lubet, illi condonemus
分词 dissolutum(“松散的”、“不严密的”)修饰 argumentum。主要动词 condonemus 为现在时虚拟式,表示劝诱(“让我们宽恕/放过”)。与格代词 illi 指亚里士多德,表明特米斯蒂乌指出前述论证逻辑上的薄弱后所作的修辞性让步。
- 1.7a vincente tamen motum eius unum proficisci
短语 a vincente 使用了夺格分词的名词化形式(“出于支配地位者”,相当于希腊语 ἀπὸ τοῦ ἐπικρατοῦντος)。在跟在让步从句 tametsi 之后的宾格加不定式结构(充当 dicamus 的宾语从句)中,motum eius unum 是主语宾格,proficisci 是不定式动词。
- 1.7ac utraque ratione simul quando recto motu cietur
短语 utraque ratione 是原因/方式夺格,回指前文所论及的“本性运动”与“强力运动”两种情况。由 quando 引导的时间/条件从句修饰主句 quaerendus est ei locus alius infinitus;底本中插入的手抄本页码标记(f. 11ȓ)虽介于 utraque 与 ratione 之间,但在句法上两者直接相连。
