← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§34.35-36.20

物体的部分划分与无限物体的不可能性证明

通过转述亚里士多德《论天》第一卷第七章开头的论证,泰米斯提乌斯利用将物体划分为异质与同质部分的区分法,从处所与运动的不可能性论证了无限物体无论在种的数目上还是在大小上都是不可能存在的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7#1

Necesse est igitur corpus omne etc. haec eius ratio partium divisione nititur numeratisque eius divisionis speciebus ac modis singulorum investigatis demonstrat fieri non posse, ut in aliquo eorum declaretur immensum infinitumque corpus inveniri: quare falsum est, esse in mundo quicquam infinitum. quamobrem ait: corpus omne, aut immensum est, aut determinatum; spreta itaque finiti mentione (nostra enim ratio eo non vergit) circa infinitum deoccupemur, quod certe vel ex partibus inter se dissimilibus, vel totum ex similibus constat. sumamus itaque [dissimilium] partium declarationem, — de similibus enim partibus paulo post inquirendum est — ac deinde illud dividamus dicamusque: si ex dissimilibus inter se partibus constet, vel ex finitis vel ex infinitis; proprietates vero, quibus eiusmodi res inter se differunt, species appellantur. cum autem ad hanc divisionis partem pervenerit, ab ultima divisione exorsus est probare infinitum in ea non inveniri, inquiens: fieri non potest ut infiniti essentia ex speciebus infinitis constet, si nostrae propositiones de omni simplici naturalique corpore, quod eius motus simplex existit quodque simplices motus sunt finiti ac iis motibus finitis corpora etiam, quae iis motibus moventur, sunt1 finita, propositiones verae erunt.2 cum autem ex hac divisione sustulisset, infinitum iuxta hunc modum inveniri posse, alteram subdidit, inquiens: si infinitum ex partibus specie finitis constaret, necessario oporteret, ut singulae infiniti species magnitudine infinitae extitissent; cum autem infiniti partes fuerint finitae, ipsum quoque finitum erit. sed fieri non potest, ut partes eius secundum speciem magnitudine infinitae existant. hae namque sunt vel ignis vel aqua aut aliquod ex ceteris elementis. docuimus autem horum neque gravitatem immensam esse neque levitatem, itaque consonum est ut finita existant. praeterea si infiniti partes magnitudine infinitas esse quis statuat, dabitur alterum infinitum infinito altero maius; duo igitur erunt infinita, quod omni prorsus ratione caret. Itaque fieri non potest, ut modo aliquo infinitae magnitudines constituantur. atque in universum si eiusmodi partes magnitudine essent infinitae, necesse etiam erit earum loca interminata esse, quibus infinitis existentibus, motus quoque eorum esse infinitos, quid prohibet?3 fieri enim non potest ut quicquam infinitum spatium secet ac deinde quiescat. quare consentaneum non esset, ut ullo unquam tempore in aquam terramque ignis mutaretur, cum aeris regionem peragrarit. Atqui deprehendimus unum elementum in alterius locum reverti intermediaque spatia peregrinare, hoc autem per modum transmutationis eorum tantum fit; itaque consonum est, ut eorum loca infinita non sint, nec ipsa igitur infinita erunt. est autem a nobis palam factum in Octavo de Physico Auditu fieri non posse, ut motus rectus infinitus inveniatur, conclusiones vero eo in loco declaratae principiorum loco hic sumuntur. quare si id, quod infinitum est, ad medium deferri non potest, [nunquam sane ad eum locum movebitur.] turpe enim esset existimare, eo quicquam ferri quo nunquam pervenire potest. at res exemplo apertius dilucebit: si fieri non potest ut aliquis in Aegyptum perveniat, an non vanum erit opinari ad eum locum illud moveri? itidem si fieri non posset, ut gryps fabulosa avis inveniretur, mirum (hercules) esset, si ad eam quicquam moveretur. eademque est qualitatis ratio; etenim si fieri non potest, ut linea calida vel dulcis inveniatur, fieri non poterit, ut incalescat vel dulcescat, sique fieri non potest, ut translatio unius gradus mensuram aequans sit, fieri non poterit, ut motus incipiat. eademque ratio est in omnibus praedicamentis. absurdum itaque est quidquam deorsum ferri, ad quem sane locum pervenire non potest. atqui non poterit quidquam deorsum pervenire, si positum medium infinitum censeatur. quae vero subdidit deinde εἰ 〈καὶ〉 διεσπασμένα ἐστίν, non admodum perspicua sunt. atqui hanc dubitationem dissolvere proposuit. monstratum quidem est, infinitum corpus inveniri nullum, quandoquidem nulla est gravitas nec levitas infinita. at infitiabitur quispiam inquiens id ea sane ratione evenire posse, quoniam corpora, quibus huiuscemodi motiones insunt, non sunt coniuncta neque continua, sed discreta infinita numero.

“因此,每一个物体必然,等等”。他的这一论证依凭于部分的区分,并在枚举了该区分的诸种并考察了各自的形式之后证明,在其中任何一种中被阐明发现了广大无边且无限的物体,这是不可能发生的;因此,世界上存在任何无限之物是虚妄的。 因此他说:“每一个物体,要么是广大无边的[=无限的],要么是受限定的[=有限的]”;于是抛开对有限者的提及(因为我们的论证并不指向那里),让我们专注于无限者,它确实要么由彼此相异的部分组成,要么整体由相似的部分组成。因此,让我们采用对相异部分的阐述——因为关于相似部分稍后必须加以探讨——然后我们将那一部分加以区分并说道:如果它由彼此相异的部分组成,它要么由有限的[种]组成,要么由无限的[种]组成;而此类事物借以彼此相异的固有属性则被称为种。 然而当他达到这一区分的部分时,他从最末尾的区分开始证明无限者在其中未被发现,他说:如果我们关于每一个单纯且自然的物体的命题是真实的命题——即它的运动是单纯的,单纯运动是有限的,并且由于这些有限的运动,由这些运动所运动的物体也是有限的——那么无限者的本质由无限的种组成是不可能的。然而当他从这一区分中排除了无限者能够依这种形式被发现之后,他又补充了另一种,说道:如果无限者由在种上有限的部分组成,那么无限者的每一个单独的种在大小上作为无限而存在,就必然是应当的;然而当无限者的诸部分是有限的时,它自身也同样将是有限的。 但是,它的诸部分在大小上依照种作为无限而存在,这是不可能的。因为这些部分要么是火,要么是水,要么是其余元素中的某一种。然而我们已经教导过,这些元素的重性与轻性都不是广大无边的;因此,它们作为有限而存在是相合的。此外,如果有人设定无限者的诸部分在大小上是无限的,就会出现一个无限者大于另一个无限者的情况;因此将存在两个无限者,这完全缺乏任何理据。因此,无限的大小以任何形式被构成,这是不可能的。 并且普遍而言,如果此类部分在大小上是无限的,它们的处所也是无边际的,这也将是必然的;而既然这些处所作为无限而存在,又有什么能阻止它们的运动也是无限的呢?因为任何事物穿过无限空间然后静止,这是不可能的。因此,当火穿行了空气的区域时,在任何时候转变为水和土,都是不相合的。然而我们观察到一个元素返回到另一个元素的处所并穿行中间的空间,但这只是通过它们相互转化的形式发生的;因此,它们的处所不是无限的是相合的,从而它们自身也将不是无限的。 然而,发现无限的直线运动是不可能的,这一点已被我们在《物理学讲义》第八卷中阐明,而在该处所阐明的结论在此处被当作本原加以采用。因此,如果无限的事物不能向着中心被运载,[它当然决不会向着该处所被运动]。因为认为任何事物向着它决不能到达的地方被运载,将是可耻的。 但这一事情通过例子将更加明白地显明:如果某人到达埃及是不可能的,那么设想他向着该处所被运动岂不是徒劳的吗?同样地,如果作为虚构之鸟的狮鹫被发现是不可能的,要是任何事物向着它被运动,那(凭赫拉克勒斯起誓!)将是不可思议的。性质的道理也是一样的;因为如果一条线被发现是热的或甜的是不可能的,那么它变热或变甜也将是不可能的;并且如果位移等于一步的度量是不可能的,那么运动开始也将是不可能的。在所有的范畴中道理都是相同的。因此,任何事物向下被运载,运向它断然不能到达的处所,是荒谬的。然而如果所设定的中心被认为是无限的,任何事物都不能到达下方。 至于他随后补充的“即使它们是分散的”,则不甚明了;但他提议解决这一疑难。确实已经表明未发现任何无限的物体,既然既不存在无限的重性也不存在无限的轻性。但有人将否认这一点,说这完全可能出于这一理由而发生,即具有此类运动的诸物体既不是联合的也不是连续的,而是在数目上无限的分散之物。

语法注3 条
  1. 1.7quae vero subdidit deinde εἰ 〈καὶ〉 διεσπασμένα ἐστίν, non admodum perspicua sunt.

    quae ... subdidit deinde 构成包含先行词的关系从句,作全句的主语,谓语为 non admodum perspicua sunt。希腊语句子 εἰ 〈καὶ〉 διεσπασμένα ἐστίν(“即使它们是分散的”)直接引自亚里士多德原文(274b23),作 subdidit 的直接宾语。

  2. 1.7si nostrae propositiones de omni simplici naturalique corpore, quod eius motus simplex existit quodque simplices motus sunt finiti ac iis motibus finitis corpora etiam, quae iis motibus moventur, sunt finita, propositiones verae erunt.

    在条件从句 si ... propositiones verae erunt 内部,嵌有两个对 propositiones 进行同位说明的 quod 从句(quod eius motus ... 与 quodque simplices motus ...)。在后一个 quod 从句中,又通过 ac iis motibus finitis 并列了由此导致的推论。全句的主动词是 fieri non potest,统辖 ut ... constet 结构,整体句式骨架为:“如果关于……的命题是真的,那么无限者的本质由无限的种组成就是不可能的”。

  3. 1.7quibus infinitis existentibus, motus quoque eorum esse infinitos, quid prohibet?

    quibus infinitis existentibus 为独立夺格,表条件或伴随状况(“在这些处所作为无限而存在的情况下”)。motus quoque eorum esse infinitos 是修辞性疑问句 quid prohibet?(“又有什么阻止……呢?”)的宾语成分(宾格加不定式结构)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:34.35-36.20