← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§32.36-34.34

无限重性的悖谬与具倾向物体的有限性

特米斯提乌根据亚里士多德《论天》指出,若假定存在无限重性,将导致同一事物既被运动又未被运动的荒谬结论,从而论证了凡具有自然倾向(重性或轻性)的物体都不可能是无限的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6#3

quibus quidem fundamentis positis ac praemissis, si imaginemur, inquit, infinitam gravitatem inveniri, fiet utique necessario ut hoc absurdum dicamus, nempe consentaneum esse, ut unum idemque moveatur ac non moveatur. movebitur quidem, nam infinitum omni finito maius est, eumque statuerimus1 ex infinito finitum quippiam aliquo tempore per aliquod spatium moveri, necessario fiet, ut infinitum per idem spatium minore tempore moveatur. deinde ait, quare movebitur, quandoquidem si statuerimus eo modo moveri, hoc est minore tempore, necessario sequitur, quod per idem spatium moveatur. ut vero absolute moveatur, id omnino consentaneum non est; sed [movebitur hac de causa. non movebitur autem, quia] consentaneum est, ut ea sit temporum inter se proportio, quae est proportio illorum, sed e contrario, nos siquidem posuimus finitam gravitatem per spatium finitum tempore limitato motum iri: consentaneum igitur est, ut ea sit temporis limitati ad tempus, quo infinitum per idem spatium movetur, proportio, qualis est proportio gravis infiniti ad finitam gravitatem. itaque posita fuit analogia, cuius mentionem fecit, ad tempus, quod sit omnium temporum minimum. at si consentaneum est, ut illud tempus omnium temporum, quae ponuntur, minimum sit, certe id quod hoc modo se habet, tempus minime est. atqui si motus omnis erit in tempore et fieri non poterit, ut statuatur tempus, in quo infinitum moveatur, penitus igitur immobile erit. Verum si quispiam dixerit, inveniri tempus minimum, in quo infinitum movetur, nihil etiam vetat, quin ostendamus, ubi quispiam posuerit gravitatem infinitam, absurdum et inconveniens ex hac positione sequi. etenim cum exstiterit eiusmodi tempus minimum finitum, sicuti esset posita in comparatione ad tempus, in quo infinita quaedam gravitas movetur, erit ea gravitas, quae fuit ab initio (sic!). perspicuum est itaque motum iri in hoc tempore per idem spatium, per quod ✘finitum✙ movebatur, quod fuit ab initio. verum per idem ✘tempus✙ infinitum movetur, si possibile sit, ut moveatur per hoc spatium, qua re aequali tempore finitum infinitumque unum idemque spatium intersecarent, quod sane absurdum existit; fieri itaque non potest, infinitam esse gravitatem. Hoc autem fundamentum, quod praemisit, nempe finitum omne tempore finito finitum spatium intersecare, legitimum est, quia verum existit; et hoc inde fit, quia statuit tempus, quo infinita gravitas movetur, esse finitum. atqui ex hoc ordine non invenitur infinitum tempus habere analogiam ad gravitatem, ex quo sequitur, infinitum non moveri. Atqui verba: ex eadem comparatione, in qua infinitum esset, ostendunt, hunc ordinem eum velle eandemque explicationem, quae in infinito est. quod etiam ait: at necesse est, si in quantolibet tempore etc. non est alia propositio,2 sed ubi absurda, quae consequebantur, absolvit, sententiam amplificat et interpretando ait: at necesse est, si in quantolibet tempore et reliqua, quae sequuntur; quasi dixisset hoc consentaneum esse ac necessario contingere, dum quispiam in tempore minimo illud statuerit, aut in universum, dum statuerit quispiam gravitatem infinitam finito tempore quantolibet moveri: inveniet gravitatem aliam finitam eodem tempore per aliquod spatium finitum moveri; quod si absurdum et inconveniens est, ut finitum infinitumque uno eodemque tempore per unum atque idem spatium moveantur, reliquum est igitur, ut negemus infinitum minimo aut quantolibet terminato tempore moveri. hoc autem subverso, explicatior nobis tota sententia evadet; nam converso ordine ostenditur, non inveniri gravitatem infinitam, eodemque modo etiam declaratur non inveniri levitatem infinitam, cuius motus ad supera fertur. ad hunc modum nos intelleximus, quod intendebat, hoc est non inveniri corpus infinitum, si nec levitas nec gravitas infinita in eo deprehenduntur. non enim fieri potest, ut infiniti corporis motus finitus existat. Nec id te praetereat, decet, his verbis non esse declaratum non inveniri infinitum corpus in universum, sed nullum eorum corporum, quae inclinatione feruntur, infinitum esse; etenim, qui concesserit infinitum quippiam inveniri, concedit sine dubio ipsum non moveri, praeterea quod neque gravitatem habeat, neque levitatem, prout de caelo etiam affirmamus non esse leve neque grave, ut etiam ab Aristotele edoctum est. Quocirca in hunc finem declaratum fuit, nullum ex quinque simplicibus corporibus esse infinitum. quod autem in universum infinitum non inveniatur, Tertio Physicorum Libro declaratum fuit; etenim eius sententia eo in loco de principiis est. Aristoteles etiam arbitratur idem se in fine huius declaraturum, ubi praemissum ac dictum fuerit: consentaneum autem est, ut videamus, num plures mundi inveniantur, hinc insuper ad id regrediemur, donec perspicuum fecerimus id, quod finitum non est, omnino non inveniri.

确实,在确立并预先提出这些基础之后,他说,如果我们设想发现了无限的重性,就必然会发生我们说出这一荒谬之事,即同一事物既被运动又未被运动是相合的。它确实将被运动,因为无限大于任何有限者,并且既然我们已经设定从无限者中取出的某一有限者在某一时间穿过某一空间被运动,就必然会发生无限者在同一空间中以更短的时间被运动。随后他说明了它为何将被运动,因为如果我们设定它以那种方式被运动,即在更短的时间内,就必然随之得出它穿过同一空间被运动。但若说它无条件地[=实际地]被运动,这完全是不相合的;反而[它将因这一原因被运动;但它将不被运动,因为]时间彼此之间的比例与那些事物的比例相同,但反过来,这是相合的;因为我们确实假设了有限的重性将在受限制的时间内穿过有限的空间被运动:因此,受限制的时间对于无限者穿过同一空间被运动的时间的比例,如同无限的重物对于有限重性的比例,这是相合的。因此,他所提及的比例关系被设定为针对所有时间中最小的时间。但是,如果该时间在所设定的所有时间中是最小的时间是相合的,那么具有这种性质的事物断然根本不是时间。然而,如果一切运动都在时间中,且不可能设定一个无限者在其中被运动的时间,那么它将完全是不动的。但是,如果有人说发现了无限者在其中被运动的最小时间,也没有任何东西阻止我们去表明:当有人设定了无限重性时,荒谬与不妥便从这一设定中随之而来。因为当存在这样一个最小的有限时间时,如同它是与某种无限重性在其中被运动的时间相对照而被设定的那样,最初存在的那种重性就将存在(原文如此!)。因此显然,在这段时间内,穿过最初存在的那个有限者所穿过的同一空间,[某种重性]将被运动。然而在同一时间内无限者被运动,如果它穿过这空间被运动是可能的话,由此在相等的时间内有限者与无限者将穿过同一个唯一的空间,这固然是荒谬的;因此,重性是无限的,这是不可能发生的。然而他所预先给出的这一基础,即一切有限者在有限时间内穿过有限空间,是正当的,因为它是真实的;而这之所以发生,是因为他设定了无限重性在其中被运动的时间是有限的。然而从这一顺序来看,并未发现无限时间对重性具有比例关系,由此得出无限者不被运动。但是,“出于无限者所处的同一种比较”这句话表明,他意欲这种顺序以及在无限者情形下的同一种解释。至于他又说:“但必然的是,如果在任何时间内,等等”,这并不是另一个命题,而是在解决了随之而来的荒谬之处后,他扩展了文意并通过解释说:“但必然的是,如果在任何时间内以及接下来的后续内容”;仿佛他是说,只要有人在最小时间内设定它,或者普遍地,只要有人设定无限重性在任何有限时间内被运动,这件事就是相合的且必然发生的:他将发现另一种有限的重性在同一时间内穿过某一有限空间被运动;而如果有限者与无限者在同一时间内穿过同一空间被运动是荒谬且不妥的,那么剩下的就是我们否认无限者在最小的时间或任何受界限的时间内被运动。而随着这一点被推翻,整个文意对我们而言将变得更加清楚;因为按照相反的顺序表明了未发现无限的重性,并且以同样的方式也阐明了未发现其运动朝向上方的无限的轻性。我们以此种方式理解了他所意指的内容,即如果在其中既未察觉到无限的轻性也未察觉到无限的重性,那么就未发现无限的物体。因为无限物体的运动作为有限而存在,这是不可能的。并且你不应忽略的是,通过这些话并没有阐明普遍而言未发现无限的物体,而是阐明了依倾向运载的那些物体中没有一个是无限的;因为凡承认发现了某种无限事物的人,无疑承认了它自身是不被运动的,此外它既没有重性也没有轻性,正如关于天我们也断言它既非轻的也非重的,正如亚里士多德所教导的那样。因此为了这一目的,阐明了五种单纯物体中没有一个是无限的。至于普遍而言未发现无限者,已在《物理学》第三卷中被阐明;因为他在该处的论述是关于本原的。亚里士多德也认为自己将在本书末尾阐明同样的事情,在彼处预先给出并说明了:“然而考察是否存在多个世界是相合的;从此我们将进一步退回到那一点,直到我们阐明非有限之物根本未被发现为止。”

语法注2 条
  1. 1.6eumque statuerimus

    抄本及刊本中的 eumque 在句法上被理解为连词 cum 带有 -que 的 cumque(意为“并且当我们/既然我们已经设定……”)的讹误或异文。动词 statuerimus 为虚拟式完成时,与前文的 nam infinitum omni finito maius est 相并列,构成引导后文主句(necessario fiet, ut...)的原因/时间状语从句。

  2. 1.6quod etiam ait: at necesse est, si in quantolibet tempore etc. non est alia propositio

    句首的 quod ait(“至于他所说的……”)是引入讨论话题的名词性关系从句,在句法上充当整个句子的主语。主要谓语是 non est alia propositio(“并不是另一个命题”),被直接引用的短语插在主语与系动词述语之间。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:32.36-34.34