← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§31.1-32.36

元素间空间的有限性与无限轻重的不可能性

忒弥斯提乌斯根据元素间空间的有限性推导出四种元素的有限性,并阐释了证明重性与轻性不可能为无限的几何归谬论证及其动力学前提。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6#2

quandocunque enim spatium, quod est inter ea, immensum foret, non inveniretur aliquid, quod ad supera inferaque moveretur, quae sunt loca, ad quae defertur, quandoquidem fieri non potest, ut finitus motus sit per spatium infinitum. at cum dentur corpora, quae ex superiore loco in infimum deprimantur atque ex infimo in superiorem ascendant, quando elementa inter se mutantur et cum mutatione unius ab altero in locum transferuntur, igitur consentaneum est, ut spatium quod inter eiusmodi corpora constituitur, infinitum non sit. Hoc autem infinito non existente corpus quoque, quod in eo consistit, non erit infinitum. eademque ratio est de eo, quod nunc non invenitur, sed fieri potest, ut in eo inveniatur. consonum est igitur, ut quatuor etiam elementa infinita non sint, siquidem eorum nonnulla inveniuntur in eo, nonnulla vero, cum transmutantur, in eo inveniri possunt. ex his itaque manifestum est, nullum ex quatuor elementis infinitum esse. Quod etiam manifesto apparet, si gravitas non est infinita neque levitas; etenim eiusmodi motus quatuor elementorum sunt proprii. et impossibile est, ut gravitas vel levitas infinita inveniatur. quia autem eiusmodi motus non sunt infiniti, corpora etiam, quae his motibus terminantur, non erunt infinita. atqui esset nobis dicendum gravitatem infinitam,1 si corpus, quod ceteris corporibus substratum est, infinitum inveniretur, dicendumque levitatem infinitam, si corpus, quod super cetera natat corpora, infinitum inveniretur. sed fieri non potest, ut inveniatur levitas vel gravitas infinita. id vero perspicuum erit, si praemiserimus assumpserimusque fieri non posse, ut in corpore infinito gravitas finita inveniatur. sit infinitum corpus linea AB, cuius gravitas, si finita esse poterit, ponamus esse C punctum et auferamus ab infinito corpore, quod per AB descriptum sit, partem finitam, quae est BD, sitque gravitas huius partis E: manifestum est igitur gravitatem E esse minorem gravitate C, statuamusque mensuram minoris gravitatis ad gravitatem maiorem, hoc est gravitatis E ad mensuram gravitatis C, esse sicut mensura BD ad BZ. Haec igitur fuerunt ad invicem relata, nempe quod maius quodque gravius est, fuitque prima gravitas, hoc est gravitas E, ad minorem relata magnitudinem, quae est BD: igitur consentaneum est, ut maior gravitas sit maioris magnitudinis, hoc est gravitas C magnitudinis BZ; sed gravitas C reperiebatur in toto corpore infinito, igitur aequalis erit finiti infinitique corporis gravitas, itaque falsum est, ut gravitas finita in corpore infinito inveniatur. verum〈Aristoteles〉 erravit assumendo mensuram gravitatis E ad gravitatem C esse sicut mensuram magnitudinis BD ad magnitudinem BZ, cum ad totum corpus infinitum referri deberet.2 Etenim gravitas E est pars gravitatis C, eademque proportio est, quae est magnitudinis BD cum magnitudine BA; sed finiti ad infinitum nulla est proportio, neque invenitur etiam gravitatis partis corporis infiniti proportio ad gravitatem corporis infiniti in se, sed assumptum fuit, habere proportionem ad eam. ut vero absurditatem exageraret, assumpsit gravitatem magnitudinis BH esse maiorem gravitate C, quandoquidem magnitudo BH maior est magnitudine BZ. quare cum ita res se habeat gravitas partis maior erit gravitate totius, quod fieri non potest. Quare fieri non poterit, ut infiniti corporis gravitas sit finita, quod et in levitate perabsurdum est. cum igitur non inveniatur infiniti corporis gravitas finita, sed consonum omnino sit, ut infiniti corporis gravitas infinita existat, declarato non inveniri gravitatem infinitam simul etiam explicabitur non inveniri corpus infinitum. non inveniri autem gravitatem infinitam hunc in modum declaratur. praemisit antea fundamenta quaedam, quorum unum est. Si alicuius mensurae gravitas super tanto spatio tanto tempore moveatur, gravitas maioris mensurae minore tempore eodem super spatio movebitur. verba καὶ ἔτι idem fere sibi volunt ac μεῖζον;3 sed ipse universaliorem dictionem fecit, quam si dixisset, maiorem, siquidem de infinito voce μεγέθη uti secundum veritatem non est, cum καὶ ἔτι de infinito quoque enuntiari possit. Primum igitur praemisit, ut dixi, atque posuit, quod si tanta gravitas per tantum spatium tanto tempore movetur, tanta et amplius per idem spatium minore tempore movebitur. manifestum namque est quod maius est, esse etiam gravius, quodque gravius est, quia celerius descendit, idem spatium breviore tempore intersecaturum. atque ex fundamentis hoc unum est, quod antea praemiserat. Secundum est, quod proportio duorum temporum ad duas gravitates est proportio permutata, vel (ut ipse ait) conversa. tertium vero fundamentum est, finitam magnitudinem spatium terminatum finito tempore decurrere.

因为只要它们之间的空间是无比巨大的[无限的],就不会发现有任何事物向着上方和下方的场所(即它被运载朝向的那些场所)运动,因为有限的运动不可能穿过无限的空间。然而,既然存在着从上方场所下沉到最下方场所、且从最下方场所上升到上方场所的物体——当元素相互转化并随着一者向另一者的转化而被转移到场所中时——因此,在此类物体之间确立的空间不是无限的,是相合的。而在此空间并非无限的情况下,存在于其中的物体也将不是无限的。并且对于现在未被发现、但可能在其内部被发现的事物,同样的道理也成立。因此,四种元素也不是无限的,是相合的,因为它们中的某些被发现在其中,而某些在转化时能够被发现在其中。由此可见,四种元素中没有一个是无限的。如果重性与轻性都不是无限的,这一点也显然成立;因为此类运动是四种元素所本有的。并且不可能发现无限的重性或轻性。然而由于此类运动不是无限的,被这些运动所界定的物体也将不是无限的。可是,如果作为其他物体之下层基础的物体被发现是无限的,我们就必须说重性是无限的;而如果在其他物体之上漂浮的物体被发现是无限的,就必须说轻性是无限的。但是不可能发现无限的轻性或重性。而如果我们预先假定并设定在无限物体中不可能发现有限的重性,这一点将是清晰明了的。设无限物体为线段AB,其重性(如果能是有限的)我们设为点C,并从由AB所描述的无限物体中切取一个有限部分BD,且设此部分的重性为E:因此显然重性E小于重性C,并且我们设定较小重性对较大重性的度量(即重性E对重性C的度量),如同BD对BZ的度量一样。因此这些事物彼此相关联,即较大者与较重者相关联,且最初的重性(即重性E)与较小的大小(即BD)相关联:因此合宜的是,较大的重性属于较大的大小,即重性C属于大小BZ;但重性C原本是在整个无限物体中被发现的,因此有限物体与无限物体的重性将是相等的;所以,在无限物体中发现有限重性是虚妄的。然而[亚里士多德]通过假定重性E对重性C的度量如同大小BD对大小BZ的度量,犯下了错误[=作出了归谬假设],而它本应与整个无限物体相关联。因为重性E是重性C的部分,其比例与大小BD同大小BA的比例是相同的;但是有限对无限没有任何比例,无限物体一部分的重性对无限物体自身的重性也没有任何比例被发现,然而却假设了它对它具有比例。为了极尽其荒谬,他假定大小BH的重性大于重性C,既然大小BH大于大小BZ。因此,当事情如此时,部分的重性将大于整体的重性,而这是不可能发生的。由此,无限物体的重性是有限的,这是不可能的,而在轻性上这也是极度荒谬的。因此,既然无限物体的有限重性未被发现,反而无限物体的重性作为无限而存在是完全相合的,那么在阐明了未发现无限重性的同时,也将说明未发现无限物体。而未发现无限重性,是以如下方式阐明的。他预先给出了某些基础,其中之一是:如果某一尺度的重性在如此大的空间上以如此长的时间被运动,那么更大尺度的重性将在同一空间上以更短的时间被运动。 καὶ ἔτι 这几个词与 μεῖζον 含义几乎相同;但他自己使用了一种比他说“更大”更为普遍的措辞,因为关于无限使用 μεγέθη 这一词并不符合真实,而 καὶ ἔτι 也可以关于无限而言说。因此,如我所说,他首先预先设定并提出:如果如此大的重性穿过如此大的空间以如此长的时间被运动,那么如此大及以上的重性穿过同一空间将以更短的时间被运动。因为显然较大者也是较重者,而较重者因为下降得更快,将以更短的时间穿过同一空间。这就是他先前预先给出的基础之一。第二个基础是:两个时间对两种重性的比例是互换的,或者(如他自己所说)相反的比例。第三个基础则是:有限的大小在有限的时间内跑过受界限的空间。

语法注3 条
  1. 1.6esset nobis dicendum gravitatem infinitam

    非人称动形容词结构 dicendum esset nobis 后接省略了谓语不定词 esse 的宾格不定词结构(gravitatem infinitam [esse])。未完成过去时虚拟语气呼应非现实条件从句(si corpus... infinitum inveniretur),表示与事实相反的假设“我们就必须说重性是无限的”。

  2. 1.6verum 〈Aristoteles〉 erravit assumendo mensuram gravitatis E ad gravitatem C esse sicut mensuram magnitudinis BD ad magnitudinem BZ, cum ad totum corpus infinitum referri deberet.

    erravit assumendo 并非指责亚里士多德本人的真实错误,而是指在归谬法(reductio ad absurdum)中为了导出矛盾而特意设立的错误假定(assumptio)。随后的 cum 从句(cum... deberet)带有转折/对比意义的虚拟语气,意为“而它本应与……相关联”,指出了归谬的依据所在。

  3. 1.6verba καὶ ἔτι idem fere sibi volunt ac μεῖζον

    此处直接将引用的希腊语短语 καὶ ἔτι(“并且还”、“以及更多”)和 μεῖζον(“更大”)作为主语与比较对象的自名用法(autonymic use)。sibi velle 为意指“意味着”的惯用表达,idem fere sibi volunt 即“含义几乎相同”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:31.1-32.36