- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:30.5-30.44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯论证道:既然朝向中心的运动与背离中心的运动是对立的,且中心(下方)是有限的,那么与之对立的上方以及二者之间的空间也必定是有限的,因而占据这些场所的四种元素也必定是有限的。
Elementa vero quatuor non esse infinita hunc in modum declaratur. motus, qui est a medio, contrariatur motui, qui est ad medium, et motus contrarius est contrarii: igitur moveri a medio est in eum locum ferri, qui loco, ad quem motus ad medium instituitur, contrariatur, ab eoque loco exorditur, qui ei loco, a quo hic motus initium sumit, contrarius existit; contrarii enim motus sunt, superior et inferior, et contrariorum si alterum definitum sit, definitum etiam alterum, idque pluribus nominibus, quae tamen ex eorum genere non sunt, quae per se inesse dicuntur. quodsi eiusmodi propositio vera foret, dicendum esset contrarium quidem dici comparatione ad aliud extra se ac extra propriam naturam, quamvis non contrarientur inter se, veluti ea, quae praedicamenti sunt relationis. ea enim quae relatione sunt contraria, eorum esse consistit in unius ad alterum relatione, quae vero contraria sunt, quia talia, eorum esse erit ad alterum, at eorum esse per se ad relationem minime est.1 praeterea, si accipiantur ut contraria sint, erit alterum eorum comparatione ad aliud; amarum namque (exempli gratia) homo cognoscit esse amarum, quamvis dulce non cognoscat; quod autem illi contrarium sit, fieri non potest, ut in illius cognitionem veniat citra naturae dulcis cognitionem. Quamobrem ubi intellegit quispiam alterum contrariorum, ut tale est, et reliquum etiam ipse cognoscet. et omne id, de quo scientia est, terminatum est; quare convenit, ut si alterum contrariorum sit finitum, reliquum etiam finitum existat. atqui definivit medium, prout ipsi sursum contrariatur, medium namque ac deorsum in sphaera idem sunt, igitur sursum est terminatum. cum itaque loca fuerint terminata, corpora etiam, quae sunt in illis, finita erunt. verum corpora, quae iis in locis consistunt, duo ex quatuor elementis sunt, igitur consonum est, ut haec finita sint. medium autem terminatum declarat, quia id, quod substat, undecunque feratur deorsum, medium non transibit. cui autem non competit, ut ab aliqua re pertranseatur, eique finis inest, finitum existit.2 et spatium etiam, quod inter sursum deorsumque medium tenet, in quo reliqua elementa consistunt, hoc est aqua et aer, omnino congruum erit, ut terminatum finitumque existat. Cum igitur eiusmodi locus fuerit finitus, consentaneum quoque erit, ut corpora, quae eo in loco consistunt, sint finita. Haec sit prima demonstratio; quae vero ex ea colliguntur, haec sint. si ea nempe quae veluti extrema ac principia sunt, fuerint terminata, qui fieri potest, ut quae inter ea sunt, indefinita existant?
而四种元素不是无限的,是以如下方式阐明的。自中心出发的运动与朝向中心的运动相反,而相反的运动属于相反者:因此,自中心被运动,就是被运载到与朝向中心的运动所指向的场所相反的场所,并且从与此运动所由之出发的场所相反的场所开始;因为上下的运动是相反的,而在相反者中,如果其中一个是确定的,另一个也是确定的,并且这是在多种称谓下而言的,然而这些称谓并不属于那些被称为依自身而内在者的属。然而如果此类命题为真,就必须说,相反者确实是相较于自身之外且在其本有本性之外的他物而言说的,正如属于关系范畴的那些事物一样,尽管它们之间并不构成对立。因为就依关系而相反的事物而言,它们的存在在于一者对另一者的关系,而那些由于自身如此而相反的事物,它们的存在虽关涉另一者,但它们依自身的存在绝不是关涉关系的。此外,如果它们作为相反者被理解,它们中的一者将在相较于另一者中存在;因为人固然(例如)知晓苦的是苦的,即使他并不知晓甜的;但它是与之相反的这一事实,若不具备对甜之本性的认知,是不可能进入其认知之中的。因此,当有人理解相反者中的一者作为如此的事物时,他自己也将认知剩余的另一者。并且一切作为知识对象的事物都是受界限的;因此合宜的是,如果相反者中的一者是有限的,剩余的另一者也作为有限而存在。然而他界定了中心,就中心与上方自身相反而言,因为在球体中中心与下方是同一的;因此上方是受界限的。因此,既然场所是受界限的,在其中的物体也将是有限的。但是在这些场所中存在的物体是四种元素中的两种;因此相合的是,这些元素是有限的。而他表明中心是受界限的,是因为那位于下方的物体,无论自何处向下运载,绝不会穿过中心。然而对于不能被任何事物穿过且在其内部具有界限的事物而言,它是作为有限而存在的。而在上下之间占据中间、且其余元素(即水与气)存在于其中的空间,它作为受界限和有限而存在也是完全相合的。因此,既然此类场所是有限的,存在于该场所中的物体是有限的,也是合乎情理的。设此为第一种论证;而由此推导出的事柄,设其如下。即:如果犹如极端和本原的那些事物是受界限的,位于它们之间的事物怎么可能作为无界限者而存在呢?
- 1.6ea enim quae relatione sunt contraria, eorum esse consistit in unius ad alterum relatione, quae vero contraria sunt, quia talia, eorum esse erit ad alterum, at eorum esse per se ad relationem minime est.
这是一个主题化主格结构(ea quae... / quae vero...),随后在分句中由属格代词 eorum 复指并修饰名词化动词 esse。此处对比了因关系而对立的事物(其本质即在于关系)与因自身性质而对立的事物(其依自身的本质绝非关系,但作为对立者被把握时关涉另一者)。
- 1.6cui autem non competit, ut ab aliqua re pertranseatur, eique finis inest, finitum existit.
关系词的先行词(如 id)被省略;与格关系代词 cui 作非人称句 non competit 的补足语,并通过连词 -que 与 eique finis inest(界限内在其中)并列。整句的核心框架为:“对于不能被任何事物穿过、且界限内在其中的事物而言,它是作为有限而存在的”。
