← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§28.12-30.4

天球的有限性与四元素及全宇宙的有限性

忒弥斯修整理了关于圆周运动物体因具有形状而为有限的论证、通过几何作图证明旋转的无限直线不能完成对无限垂线的穿越、以及基于空间与时间关系的论证,并指出天球的有限性推导出四种元素及整个宇宙的有限性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.5#5

nunc autem cum figuram habeat, sane finitum est. igitur consonum est, ut eius quoque motus finitus existat. Atqui Aristotelis sermo hoc in loco quasi obiter dictus deprehenditur, siquidem mens eius non erat demonstrare rotundum corpus non esse infinitum, verum figuram infinitam non inveniri. perspicuum est autem, fieri etiam non posse, ut infinitus motus simpliciter inveniatur, quemadmodum non invenitur conversio infinita. Praeterea hypothetico quoque syllogismo probavit, corpus, quod vertitur in orbem, non esse infinitum et tamen in circulum moveri. statuamus dari conversionem infinitam, siquidem in Physicis demonstratum fuit motum infiniti corporis esse infinitum; quodsi conversio infinita invenitur, supponamus infinitum circulum inveniri, cui insit eiusmodi motus; etenim conversiones infinitae infinito quidem circulo insunt. si igitur inveniretur corpus infinitum, quod in circulum movetur, ponendum esset infinitum circulum inveniri; at fieri non potest, ut infinitus circulus inveniatur: igitur consentaneum est, non dari corpus infinitum, quod in circulum vertatur. cum autem quintum corpus in circulum moveatur, infinitum itaque corpus non est. sed Alexander hanc partem expositione primae explicationi simili declaravit. cum vero dixisset infinitum in circulum verti non posse, quae huius quaestionis est vera conclusio, eius veritatem sequenti probat ratione, quae est eiusmodi. Infinito centrum statuamus, sitque punctus C, ac transeat per centrum C linea recta ab utroque latere infinita, quae sit linea AB, ducatur autem linea et non per centrum, secans rectis angulis lineam AB in puncto, scilicet E, quam ponamus esse ex utraque parte simul infinitam, et sit linea egrediens a centro C infinita sitque linea CD et cum duxerimus lineam AB et lineam E1 hoc pacto, ac vertatur linea CD intersecetque lineam E in puncto Z: igitur perspicuum est, quod linea CD cum versabitur, intersecabit lineam E in puncto Z, sed eam non pertransibit neque continget, siquidem eam non intersecabit ex utroque latere puncti E, cum infinita existat; etenim congruum non est, ut id transeatur interseceturque, quod infinitum est. cumque eam non transierit, non convertetur ad latus oppositum puncto E, quo stante2 nullo tempore in circulum movebitur: igitur consentaneum est, ut infinitum nullo tempore in circulum vertatur. ceterum corpus quintum in circulum vertitur, igitur infinitum non est. Idem praeterea, corpus nempe, quod in circulum vertitur, non esse infinitum, hunc in modum ordine commutato comprobatur. imaginemur punctum veluti proprium sphaerae finem, ad quem sphaera convertatur, itidem infinitam sphaeram subiciamus, quae tempore finito in orbem feratur, perspicuum est eiusmodi spatium esse infinitum; aequale est enim infinito mobili. cum autem in Physicis declaratum sit, fieri non posse, ut quippiam finito tempore infinitum spatium pertranseat, consentaneum est, ut infinitum non sit. et e converso idem stabilire possumus recto ordine non commutato. cum finitum sit tempus, in quo convertitur et in finito tempore transeat conficiatque spatium finitum, spatium autem aequale sit mobili, quod in eo movetur, igitur tale mobile finitum est. Nec illud te lateat, oportet,3 hoc in loco non esse absolute declaratum, infinitum non inveniri, sed corpus, quod in orbem circumque movetur, infinitum non existere. etenim corpus, quod in orbem circumque latum est, totius mundi posterior pars atque apparentior existit. etenim quispiam dicere posset, nihil prohibere hoc totum esse infinitum, quamvis declaratum sit de corpore, quod in orbem incitatur, quia movetur, infinitum minime inveniri, siquidem fieri potest, ut rotundum corpus moveatur, et ab immenso claudatur. Cum autem perspicuum fecerimus, corpus, quod in orbem vertitur, interminatum minime inveniri, simul cum hoc etiam explicabitur, non inveniri aliquod ex quatuor elementis, quae recto ordine moventur, infinitum immensumque, cum unumquodque horum, cui competat velis interminatum esse, a corpore, quod in orbem circumque defertur, claudatur, oportet. quin de his etiam seorsum finita esse ostenditur, ac proinde ultimo deducitur, totum ipsum, cuius essentia ex illis constituitur, esse finitum. etenim haec fuit eius intentio, quam in orationis exordio innuebat.

然而现在,既然它具有形状,它确实就是有限的。因此,它的运动也是作为有限而存在的,这是相合的。然而亚里士多德在此处的言说被理解为仿佛是附带提及的,因为他的意图并不是要证明圆形的物体不是无限的,而是要证明无限的形状并不存在。然而显然,正如无限的旋转并不存在一样,纯粹无限的运动同样不可能存在。此外,他还通过假言三段论证明了在轨道中旋转的物体不是无限的,却仍在圆周中运动。让我们假定给出了无限的旋转,因为在《物理学》中已经证明了无限物体的运动是无限的;但如果发现了无限的旋转,让我们假定发现了存在此类运动的无限的圆;因为无限的旋转确实属于无限的圆。因此,如果发现了在圆中运动的无限物体,就必须假定发现了无限的圆;但是无限的圆的存在是不可能的:因此合乎情理的是,并不存在在圆中旋转的无限物体。然而既然第五种物体在圆中运动,因此它并不是无限的物体。但亚历山大用类似于第一种解释的阐说阐明了这一部分。然而当他说无限者不可能在圆中旋转时——这是这一问题的真正结论——他用如下的论据证明了其真理性,该论据是这样的。 让我们为无限者设立一个中心,设其为点C,并让一条在两边皆为无限的直线穿过中心C,设其为直线AB;但作一条不穿过中心的线,在某个点即点E与直线AB成直角相交,让我们假定这条线在两边同时是无限的;并设从中心C出发的线是无限的,设其为线CD;当我们按此方式作了直线AB和线E,且线CD旋转并在点Z与线E相交:因此显然,线CD在旋转时,将在点Z与线E相交,但绝不会穿过它,也不会接触全线,因为既然线E作为无限而存在,线CD绝不会在点E的两侧都与它相交;因为无限之物被穿过和相交是不恰当的。而既然它没有穿过它,它就不会转向与点E相对的一侧,在此情况保持不变时,它在任何时候都不会在圆中运动:因此合乎情理的是,无限者在任何时候都不会在圆中旋转。然而第五种物体在圆中旋转,因此它不是无限的。 此外,同样的事情——即在圆中旋转的物体不是无限的——通过调换次序按如下方式得到证实。让我们设想一个点作为球体固有的界限,球体朝向该点旋转;同样让我们设定一个在有限时间内在轨道中运载的无限球体,显然此类空间是无限的;因为它等于无限的运动物体。然而既然在《物理学》中已经阐明任何事物都不可能在有限时间内穿过无限的空间,它不是无限的乃是合乎情理的。反过来,在不颠倒的直接次序中我们也能确立同样的事情:既然它在其内旋转的时间是有限的,并且它在有限时间内穿过并走完有限的空间,而空间等于在其内运动的运动物体,因此这样的运动物体是有限的。 而且你应当注意到,在此处并不是绝对地阐明无限者不存在,而是阐明在轨道中及周围运动的物体不是作为无限而存在的。因为在轨道中及周围被运载的物体,乃是整个世界较后起且更显明的组成部分。实际上,有人可能会说,尽管关于在轨道中受驱策的物体已经阐明由于它运动因而是绝不可能作为无限被发现的,但没有什么能阻止这个整体是无限的,因为完全可能存在一个圆形的物体运动着并被无边之物所闭合包围。然而,当我们阐明在轨道中旋转的物体绝不可能被发现是无界限的时,与此相伴也将解释:按直线次序运动的四种元素中没有一种被发现是无限和不可测的,因为你可能希望其具有无界限性的这些元素中的每一种,都必须被在轨道中及周围运载的物体所包围。甚至关于这些元素单独而言也是有限的这一点亦被表明,并由此最终推导出其本质由它们所构成的整体本身是有限的。因为这正是他在言说的开端所暗示的意图。

语法注3 条
  1. 1.5lineam E

    承接前文“secans rectis angulis lineam AB in puncto, scilicet E, quam ponamus esse...”,此处并非指点E本身,而是指“在点E与直线AB垂直相交、向两边同时无限延伸的直线”这一借代用法。因此后文的“intersecabit lineam E”亦理解为“与线E(穿过E的垂线)相交”。

  2. 1.5quo stante

    包含关系代词夺格的独立夺格结构(等同于 hoc stante / hac re manente),意为“在此情况保持不变时”或“只要这一条件成立”,对后文的“nullo tempore in circulum movebitur”起到条件修饰作用。

  3. 1.5cum unumquodque horum, cui competat velis interminatum esse, a corpore, quod in orbem circumque defertur, claudatur, oportet

    在句首表原因的 cum 所引导的从句中,非人称动词 oportet 支配不带连词的虚拟式 claudatur(claudatur, oportet)。在插入从句“cui competat velis interminatum esse”中,潜在虚拟语气 velis 支配带有不定式结构(interminatum esse)的虚拟式 competat,构成让步或假设性质的限定关系从句,意为“你可能希望其具有无界限性的这些元素中的每一种”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:28.12-30.4