- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:1.5-3.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯在《论天》开篇梳理了“天”的三种含义(恒星天球、第五元素与宇宙整体),确立本书探讨的是宇宙整体,进而阐述自然科学的对象(物体、广度、诸状态与本原)、连续体的定义,以及物体在三维中的完满性与数字三的完满性。
Tria veteres caeli nomine appellare consuevere; etenim inerrantium stellarum orbem tantum, insuper corpus quintum, ac demum mundum ipsum caeli nomine usurparunt. iuxta vero tertium hunc dicendi modum invenimus Aristotelem hic de eo disseruisse. cum itaque de mundo in praesenti libro tractare instituisset ac huiuscemodi speculatio in naturalium rerum scientiam ingrediatur, ab iis sermonis initium sumpsit, ut nobis illa referret, circa quae scientia de naturalibus versatur. haec autem (inquit) circa corpora et magnitudines et quae in illis inveniuntur affectiones versatur, item circa principia quae talis substantiae sunt, nempe sensibilis naturalis, quibus omnibus [fere] mundus perficitur et clauditur. dixit autem [scientiam naturalem] plerumque in illis esse, naturalis enim speculationis est, de inani, infinito ac similibus pertractare, talia vero in his, quae superius commemoravit, comprehensa non invenimus, quoniam antea in Naturali Auscultatione retulit, quae de his scire oportuerat. postquam autem de corporibus meminit, magnitudines addidit: quoniam magnitudo corpore universalior est, siquidem locus est etiam magnitudo, et similiter corporis termini. naturalis vero scientia his omnibus perficitur, nec non affectionibus, quae illis accidunt, corporibus nempe magnitudinibusque, quo de genere sunt durities mollities, caliditas frigiditas, gravitas levitas, densitas et raritas, quae magnitudinis propria sunt. verum haec omnia communi nomine affectiones nominantur, quandoquidem ex eorum numero sunt, quae enti ipsi supervenire solent, sed per accidens tantum; nam consuetudine tantum affectionum nomenclaturam illis imposuimus. spectat quoque ad eam scientiam, quae de natura dicitur, motus corporum, quae gignuntur, principiorumque cognitio,1 non simpliciter, verum principiorum huius substantiae tantum, quae natura et forma sunt, quamvis unum idemque existant, et si invicem dissideant, et materia et privatio.2 naturalis itaque scientia, quemadmodum ante diximus, his omnibus perficitur. cuius sane ratio perspicua est, deprehendimus enim scientiam hanc circa res naturales esse, res vero naturales corpora sunt et quae corpora, ut animal, sortiuntur, nec minus horum duorum principia, quae forma et natura sunt; quamobrem naturalis speculatio circa haec omnia versatur. et non invenimus Aristotelem posuisse motum in affectionum numerum, siquidem motus, qui in locum fiunt, haud quaquam cum eorum, quae moventur, transmutatione fiunt, affectiones vero fiunt cum transmutatione, immo sunt transmutationes quaedam. cum itaque naturalis scientia circa corpora et magnitudines versetur, corporis deinceps speculationem prosequitur. Continuum est quod dividuum est in ea, quae semper dividi possunt; idque sane de loco, motu, tempore, superficie et linea dicitur; etenim haec omnia secantur in id, quod semper partitionem recipit, siquidem nunquam ad insectabile terminantur. at corpus, inquit, omni ex parte secari potest. dixit omni ex parte loco trium mensurarum. qua vero de causa tres mensuras omnes vocaret, sic exposuit. magnitudines circa lineam, superficiem et corpus tantum modo inveniuntur, nec citra haec magnitudo aliqua inveniri potest, quare magnitudo omnis his tribus necessario clauditur. invenimus autem corpus similiter ad tres dimensiones extendi, quoniam perfectum est, idque eo potissimum nomine, quandoquidem ternarius numerus de omni eo dicitur, quod perfectum totumque existit. hoc autem Pythagoricorum secta attestatur; hi namque totum et omnia [ternario] hoc numero claudi ac finiri asserunt. et hac de causa haec duo huiuscemodi numero terminantur, quoniam toti initium, medium atque extremum inest et ternarius numerus est id, quod primo haec obtinuit. quamobrem naturae legibus ducimur, ternarium ut numerum in sacris administrandis constituamus, ubicunque, necessitatum causa, supplices ad deum accedimus. potest quoque probari ternarium numerum esse perfectum et totum illo vocabulo, quod de ternario numero adhibetur, dico nos omnes. hoc enim non nisi de tribus primo dicitur,3 de duobus autem minime nos omnes, sed ambo dicimus, de tribus vero extemplo omnes. Perspicuum autem est totum, omnia et perfectum unum et idem proprie esse. cum vero secundum subiectum haec inter se differre putes, [Aristoteles addit]: at non specie, sed materia distinguuntur. si enim quantitas seiuncta fuerit subiectum, omnia dicimus, si vero quae coniuncta est, totum, sin autem completum et perfectio in forma, qualitate, vel ceterorum praedicamentorum aliquo extiterit, perfectum nominabitur. cum autem, quemadmodum dicebamus, omnia et perfectum unum atque idem existant, et de ternario numero omnia dicamus, erit igitur ternarius numerus perfectum quoddam.
古人习惯于用“天”之名称呼三物:盖他们将单单恒星之天球,进而将第五物体,最后将宇宙本身以天之名称呼。然而我们发现,亚里士多德在此正是依照这第三种说法来论述它的。既然他在本书中意图探讨宇宙,且此种探究归入自然事物之科学,他便从那些事物开始其论述,以便向我们传达自然事物之科学所关涉的事项。他指出,这一科学关涉物体与广度,以及在其中所发现的诸状态,同样也关涉此类实体(即感性的、自然的实体)之本原,而宇宙[几乎]正是由这一切所完满并包含的。然而他说自然科学多半在于这些事物之中,是因为探究虚空、无限及类似者本属于自然探究,但我们发现此类事物并未包含在他在上文所提及的事物之中,因为他先前在《自然学讲义》中已经叙述了关于这些事物所应当知道的内容。但在提及物体之后,他又补充了广度:因为广度比物体更为普遍,盖场所亦为广度,且物体的界限亦同样如此。而自然科学正是由这一切所完满的,并且亦由发生在它们(即物体与广度)之上的诸状态所完满;属于此类的有硬与软、热与冷、重与轻、密与疏,这些乃是广度所特有的。但这一切皆以诸状态之通名来称呼,因为它们属于通常附加于存在本身、但仅出于偶性之物的行列;盖我们仅仅是出于习俗才将诸状态之名称赋予它们。此外,生成之物体的运动以及诸本原之认识,亦属于那被称为关于自然的科学;但并非无条件地属于,而仅仅属于此种实体之本原的认识,这些本原即自然与形式——尽管它们存在为同一之物,又若它们彼此相异,亦有质料与匮乏。因此,正如我们先前所言,自然科学是由这一切所完满的。其道理确属昭然,因为我们明知此科学是关于自然事物的,而自然事物乃是物体以及分得物体之物(如动物),且同样是这两者之本原(即形式与自然);因此,自然探究关涉这一切事物。并且我们发现,亚里士多德并未将运动置于诸状态之列,因为依位置而发生的运动决非伴随着被运动之物的变质而发生,而诸状态则是伴随着变质而发生,甚或本身就是某种变质。因此,既然自然科学关涉物体与广度,他接下来便继续进行关于物体的探究。 连续体乃是可分割为总能被分割之物者;而这确实是就场所、运动、时间、面与线而言的;因为这一切皆被切分为总能接受分划之物,盖它们决不会终止于不可分之物。但他说道,物体能在各个方向上被切分。他是以“在各个方向上”代替了“三个度量”。至于他何以将三个度量称为“一切”,他如此解释道:广度仅存在于线、面与物体之中,除此以外不能发现任何广度,因此一切广度必然被这三者所包含。然而我们发现,物体同样延展至三个维度,因为它是完满的,且尤以此名为然,既然三这个数是就一切作为完满与整体而存在者而言的。对此,毕达哥拉斯学派亦作了见证;盖他们声称整体与一切皆被这三之数所包含与界定。而这两者以此种数被界定,原因在于整体中存在起始、中段与终结,而三之数乃是首先获得这些特征者。因此我们受自然之法所引导,无论在何处因匮乏之故作为祈求者接近神明,皆在举行祭仪中设定三这个数。三这个数是完满且为整体,亦可通过用于三之数的那个词句来证明,我所指的乃是“我们大家”。因为这首先仅仅用于三者,而对于两者我们绝不说“我们大家”,而是说“两者”,但对于三者我们随即说“大家”。然而显而易见,整体、一切与完满在严格意义上乃是同一之物。但由于有人可能会认为这些根据底层主体彼此相异,亚里士多德补充道:但它们并非在形式上、而是在质料上被区分。因为若分离的量作为底层主体,我们便称之为“一切”,若为结合的量,则称为“整体”,但若完结与完满存在于形式、性质或其余范畴之一中,则将被命名为“完满”。然而,正如我们所说,一切与完满存在为同一之物,且我们关于三之数称之为“一切”,因此三之数将是某种完满之物。
- 1.1spectat quoque ad eam scientiam, quae de natura dicitur, motus corporum, quae gignuntur, principiorumque cognitio
谓语动词 spectat(与 ad 连用表示“属于/涉及”)的复合主语 motus corporum 与 principiorum cognitio 被置于其后并列。动词采取单数形式系受邻近的单数主语 motus 牵引所致。
- 1.1non simpliciter, verum principiorum huius substantiae tantum, quae natura et forma sunt, quamvis unum idemque existant, et si invicem dissideant, et materia et privatio
短语 non simpliciter 用作副词性修饰,限定前文的 principiorum cognitio(“并非无条件地认识诸本原”)。后半部分的 et materia et privatio 与前文的 quae natura et forma sunt 形成并列,承接条件从句 et si invicem dissideant(“且若它们彼此相异”),指明质料与匮乏同为依附于 principiorum 的本原。
- 1.1dico nos omnes. hoc enim non nisi de tribus primo dicitur
短语 dico nos omnes 为插入句(“我所指的乃是‘我们大家’这一说法”)。随后的中性单数指示代词 hoc 指代该特定表达,意为“这一用语/这一表达”。
