- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:23.16-24.41
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯驳斥了作圆周运动的无限物体之设定,指出这将导致跨越无限距离的不可能结果;随后他依据有限时间、有限运动与有限距离的对应关系,展开了关于旋转天体(第五种物体)必定有限的第二种论证。
cum autem statuerimus pari modo haec duo se habere, poterunt eiusmodi lineae et earum distantiae semper augeri et terminari nunquam. si vero eiusmodi distantia fuerit infinita et hanc distantiam peragrare intendat, praesertim cum paratum sit, ut iam moveatur.. invenimus autem1 corpus circulare moveri, et per syllogismum quoque declaratum fuit consentaneum esse, ut detur corpus, quod in orbem feratur; at fieri non potest, ut corpus quod in circulum vertitur, moveatur et non moveatur, igitur rationi consentaneum erit, ut positum hoc fundamentum destruatur; dixit per syllogismum declaratum fuit, ne quispiam positum fundamentum subverti posse existimaret, quod quidem per ea tantum Aristoteles stabilivit, quae sensuum necessitate asciscuntur. Amplius dicit: distantiam autem linearum a centro productarum dicimus, extra quam nulla sumi(?) potest (magnitudo) etc., id est quae intervallum earum implet. Altera vero ratio ab eo deducta, hoc sequitur ordine. subiciamus quidpiam moveri: si tempus, in quo movetur, erit finitum, igitur motus etiam, qui eo tempore fit, finitus extiterit. sic itaque motus comitatur tempus, ac tempus motu metimur. deinceps si motus fuerit terminatus, distantia quoque, hoc est magnitudo, per quam motus perficitur, erit limitata; etenim magnitudo motus distantiae magnitudinem comitatur, sicuti temporis etiam magnitudo magnitudinem motus insequitur, ut iam in Physicis principiis haec a nobis declarata sunt. cum autem contingat, ut si quintum corpus moveatur, terminatum aliquod tempus imaginemur, circulare corpus, quod hoc tempore convertitur, finitum erit. Statuamus autem eiusmodi tempus esse praesens, a quo eam portionem auferamus, quae usque ad meridiem est, succedit tempus illud, quod inter meridiem et finem diei consistit (eius enim principium erat meridies). ideo quemadmodum eiusmodi temporis principium est, id est meridies, ita invenietur principium totius motus, qui in eo est, scilicet illud tempus meridiei, et quemadmodum etiam invenimus tempus finiri ac terminari media diei portione terminata, ita etiam inveniemus motum, qui in eo est, una cum motus diei perfectione et fine finiri terminarique. at quia eorum omnium extremitates finitas terminatasque esse statuimus, si motus hic fuerit finitus, eius quoque intervallum, per quod perficitur, erit finitum. quo quidem finito existente corpus quoque, quod tale spatium peragrat, finitum erit. cum ergo ita se nostra habeat sententia, uti diximus, scilicet cum quintum corpus moveatur, tempus finitum sumi debere: caelum igitur, quod hoc tempore movetur, finitum erit. at prima propositio vera est, igitur consentaneum est, ut altera etiam, quae ex ea deducitur, vera existat. quare si fieri posset, ut huius totius motionis conversionique definitum aliquod tempus inveniatur, in quo totum hoc moveatur, totum etiam finitum terminatumque erit. sed Aristoteles ait hoc necessarium esse in re; deinde subdidit: in reliquis etiam motibus eodem modo res se habet, quae quidem ratio generalis est ad universalemque sermonem refertur, qui est si finitum tempus datur. ipse vero simpliciter de eo non disseruit, sed si aliquam eius partem sustulerimus. id autem vel eo potissimum nomine ab eo factum puto, ut eius sermo disquisitionis speciem magis praeberet. Aristotelis enim mens fuit, ut potius in motu quam in quiete tempus consisteret, ne tempori, quod momento nunc conficitur, spatium aliquod statueretur. etenim si illud consideremus cum sequenti, erit hoc tempus, cuius finis mensurabitur. sed opportunum nobis fuit hac de re rationem adstruere, nam in se absoluta perfectaque est; Aristoteles vero de ea mentionem facit, non quia absoluta perfectave est, verum quia motui circulari deservit ✨adsumpta insuper✩ ratione quae necessaria ei videtur.2
然而当我们设定这两者以同样的方式相关联时,此类线及其间的距离就能够总是增加而绝不被终结。但如果此类的距离是无限的,且[物体]意图跨越这一距离——尤其是当它准备就绪以便现在就运动时——[……]。然而我们发现作圆周运动的物体在运动,并且通过推论也已经表明,给出作圆周运载的物体是合乎情理的;但作圆周旋转的物体不可能既运动又不运动,因此合乎理性的做法是将这一假定的基础[前提]摧毁。他说这是通过推论表明的,免得有人认为这假定的基础能够被颠覆,而亚里士多德确实仅仅通过那些由感觉的必然性所采纳的事物确立了它。他进一步说:“而我们称从中心引出的诸线的距离为:在此之外不能取(任何量度)等”,即充满它们之间间隔的量度。而由他所推导出的另一个论据则遵循如下顺序:让我们假定某物在运动;如果在其中运动的时间将是有限的,因此在那一时间内发生的运动也必将作为有限而存在。因此运动伴随着时间,而我们也以运动来度量时间。随后,如果运动已被终结,那么距离,即运动赖以完成的量度,也将是有限度的;因为运动的量度伴随着距离的量度,正如时间的量度也随着运动的量度一样,正如这些事情在《物理学》的原理中已由我们阐明的那样。然而,由于倘若第五种物体运动,我们设想出某个被终结的时间这一情况便成立,因而在这一时间内旋转的圆周物体将是有限的。但让我们设定此类的时间是现在的时间,我们从中去掉直到正午的那一部分,随后接续的是在正午与一日之末之间的时间(因为它的起点曾是正午)。因此,正如这类时间的起点是存在的,即正午,同样在其中的整个运动的起点也将被发现,即正午的那个时间;而且正如我们发现随着一日的正中部分被终结,时间也告结束和终结,同样我们也必将发现,其中的运动随着一日运动的完成和终点而告结束和终结。但因为我们设定所有那些事物的端点都是有限且被终结的,如果这一运动是有限的,那么它赖以完成的间隔也必将是有限的。而这一间隔既然是有限的,跨越如此空间的物体也必将是有限的。因此,既然我们的看法如我们所说的那样,即当第五种物体运动时,必须取有限的时间,因此在这一时间内运动的天也将是有限的。但第一命题是真实的,因此由它推导出的另一命题作为真实而存在也是合乎情理的。因此,如果可能为这整个运动和旋转发现某个被限定的时间,在此时间内这全体在运动,那么全体也将是有限且被终结的。但亚里士多德说这在实际上是必然的;接着他又补充道:“在其余的运动中情况也是同样如此”,这一论据确实是普遍的,并且指向那个全称的说法,即:如果给出了有限的时间。但他本人并不是简单地就此论述,而是说:如果我们抽去它的某个部分。但我认为他之所以主要基于这一理由这样做,是为了使他的论说更多地呈现出探究的形式。因为亚里士多德的意图是让时间存在于运动中而非静止中,免得为在“当下”这一瞬间完成的时间设定了某种空间距离。因为如果我们把那个与随后的事物一同加以考虑,那么就会存在这个其终点将被度量的时间。但就此事补充一个论据对我们而言是合乎时宜的,因为它本身是自足且完满的;然而亚里士多德提及它,并非因为它是自足或完满的,而是因为它服务于圆周运动,并在其上额外引入了在他看来是必然的论据。
- 1.5si vero eiusmodi distantia fuerit infinita et hanc distantiam peragrare intendat, praesertim cum paratum sit, ut iam moveatur .. invenimus autem
条件从句 si vero ... intendat 之后缺少对应的归结从句,构成了省略主句的倒断句(anacoluthon)。语境中隐含着“不可能跨越无限距离”的结论,随后直接以 invenimus autem corpus circulare moveri(“然而我们发现作圆周运动的物体在运动”)承接并展开反驳。
- 1.5adsumpta insuper ratione quae necessaria ei videtur
为独立夺格结构(ablativus absolutus),即 adsumpta ratione(“在附加了论据的情况下”),其中修饰以副词 insuper。关系从句 quae necessaria ei videtur 的主语是 ratio,ei 则是指代亚里士多德的与格。
