← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§21.29-23.16

宇宙无限性的探讨与圆周运动物体的有限性

忒密斯提乌阐明了亚里士多德转向探讨宇宙是有限还是无限的缘由以及原理的基础重要性,接着将物体分为简单与复合两类,并开始通过归谬法论证作圆周旋转的简单物体不可能是无限的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.5#1

Illud deinde exploratu dignissimum dicit, utrum videlicet infinitum aliquod corpus dari contingat, an potius hoc falsum sit invenirique non possit? hoc autem ideo factum puto, quoniam cum huius libri initio affirmasset, se de universo ipso velle pertractare, illud de eo inquirendum erat, finitumne an infinitum diceretur? distulit autem eiusmodi indagationem, cum opportunum fuerit nonnulla antea de mundi partibus praelibare; sermo etenim de mundi partibus non parum habet momenti ad indagationem de universo. Cum autem de partibus eius praecipuis, hoc est de quinto corpore, disseruisset, ad eum regreditur sermonem, quem antea intendebat, de eoque corpore nunc inquirit, utrum finitum an infinitum existat. at quoniam eadem est totius et partium congregatarum mensura, ideo de prima praecipuaque mundi parte disseruit, eamque finitam esse ostendit. necesse autem est, ut de eo inquiratur, videlicet utrum mundus sit finitus an infinitus, quia magni est momenti ad veritatis cognitionem, quam omnibus in rebus quaerimus. cognitio namque de infinito principii fundamentique vim habet ad veritatis cognitionem omnibus in rebus. etenim ea omnia, quae necessario in eo consistunt, in partium eius compositione inveniri debent, dato, quod infinitum inveniatur. idque in iis omnibus videre licet, quae principii fundamentique vim habent. idcirco longe enitendum erit, ne in eum labamur errorem, qui saepe contingere solet; etenim si initio vel in re minima a veritate deflexerimus, longe plurimum deinde ab eo scopo errabimus, quem ab initio intendebamus. idque etiam intellegendum erit de principiis aliarum rerum investigandarum. ut si quis minimam aliquam esse dicat magnitudinem indivisibilem, hic, minimum introducens, permagnas tamen quaestiones movebit. hoc namque (exempli gratia) subverteretur tota geometria;1 non enim darentur magnitudines numero carentes vel eum admittentes neque etiam unicuique magnitudini altera illi aequalis inveniretur falsaque scientia Euclidis, quam iis de rebus instituit, extitisset. hac autem scientia falsa existente, quis non videt ea quoque omnia falsa esse oportere, quorum gratia eadem scientia fundamenti vim obtinebat? Etenim ablatis principiis nonne ea omnia de medio tolluntur, quae eisdem principiis nitebantur? omnis autem huius rei causa est, quoniam principium fundamentumque maximam vim habent, omnia enim potestate quodammodo continent, ut lumen (?). atque hic error, ut Aristoteles inquit, causa fuit, ut veteres inter se dissentientes circa huius totius opinionem alter alterum oppugnarit. quamobrem non est ut pluribus eam utilitatem extollamus,2 quae ex scientia de infinito acquiritur, cum aliarum rerum principium sit et causa, veluti earum omnium quae quantitatis ratione inter se relationem habent, quo de genere sunt, locus, tempus, motus, corpus atque figura. Quamobrem rationi consonum est, ut de eo disseramus. cuius profecto indagatio hoc ordine procedet. cum omne corpus aut simplex sit aut compositum, infinitum igitur aut simplex erit aut compositum. cum autem declaratum fuerit non inveniri corpus simplex infinitum, atque simplicia omnia numero determinata fuerint, vel simplex vel compositus mundus sit, fieri non potest, ut modo aliquo infinitus existat. at primo ostendamus non inveniri inter simplicia corpora corpus aliquod ulla ratione infinitum. verum antequam hoc efficiamus, probandum nobis erit, non inveniri inter simplicia corpus aliquod infinitum, ex eo corpore, quod in orbem torquetur, idque per deductionem ad impossibile hunc in modum demonstratur. Si corpus, quod vertitur in orbem, infinitum extitisset, lineae etiam, quae ab eius centro exeunt, hoc est, quae ab ipsa terra producuntur, circa quam movetur, essent infinitae. cum autem eiusmodi lineae fuerint infinitae, ac duas esse statuamus, distantia etiam, quae est inter eas — i. e. corda anguli prope centrum, qui duabus lineis infinitis protractis formatur3 — in infinitum producetur. nam cum hanc distantiam limitaveris, et has duas lineas circumscribes, cumque duas eas lineas terminaveris et distantiae itidem terminum statues; quandocunque autem dictae lineae nec terminum nec finem admiserint, distantia itidem nec terminum nec finem possidebit.

随后他说,究竟是有可能给出某种无限的物体,还是说这毋宁是虚假的且不可能被发现,这一点乃是最值得探究的。但我认为这样做是出于这个原因:既然在本书的开端他曾断言自己想要全面探讨宇宙本身,那么关于宇宙就必须探究这一点,即它究竟应当被称为有限的还是无限的?但他推迟了这种探查,因为预先略述有关世界各部分的若干事项是合乎时宜的;因为关于世界各部分的论述对于关于宇宙的探查具有不小的分量。而当他就其主要部分,即关于第五种物体论述完毕之后,他便回到了他先前所意图的那个论述,现在便就那个物体探究它究竟是作为有限还是无限而存在。但既然全体与聚集的各部分的度量尺度是同一的,因此他就世界的首要且主要的部分作了论述,并表明它是有限的。然而,对这件事进行探究是必然的,即世界究竟是有限的还是无限的,因为这对于我们在一切事物中所寻求的对真理的认识具有重大的分量。因为关于无限的认识,对于一切事物中真理的认识具有原理和基础的力量。因为凡是必然依存于其中的一切事物,在假设无限被发现的前提下,都必定在其各部分的构成中被发现。而在凡具有原理和基础力量的一切事物中,都可以看到这一点。因此必须极大努力,以免我们陷入那常常容易发生的错误之中;因为如果我们在一开始即便在极小的事情上偏离了真理,那么此后我们将从最初所意图的那个目标上偏离得极其遥远。而就其他应予探究之事物的原理而言,这一点也必须被理解。正如如果有人说存在某种最小的不可分的量度,此人虽然引入了最小之物,却将引起极大的疑问。因为由此(举例而言)整个几何学都将被颠覆;因为既不会给出缺乏数量或容纳数量的量度,也不会对每一个量度都发现另一个与之相等的量度,而欧几里得就这些事物所创立的科学也将成为虚假的。但随着这一科学成为虚假,谁会看不出,凡是那同一科学为其充当基础力量的一切事物也同样必定是虚假的呢?因为当原理被抽去时,难道一切依赖于相同原理的事物不都从中间被消除了吗?而这件事情的全部原因在于,原理和基础具有最大的力量,因为它们在某种程度上潜在地包含着一切,犹如光[?]一样。正如亚里士多德所说,正是这个错误导致了古人在关于这一全体的看法上彼此产生分歧并互相攻击。因此,我们没有理由用更多的话语去颂扬从关于无限的科学中所获得的益处,既然它是其他事物的、例如按量的道理彼此具有关系的一切事物的原理和原因,属于这一类的有处所、时间、运动、物体以及图形。因此,我们对它进行论述是合乎理性的。而对其的探查确实将按如下顺序展开。既然一切物体要么是简单的,要么是复合的,因此无限的物体要么是简单的,要么是复合的。然而,一旦表明了不存在无限的简单物体,且所有简单物体在数量上都是确定的,那么无论世界是简单的还是复合的,它都绝不可能以任何方式作为无限而存在。但首先让我们表明,在简单物体中无论以何种道理都不存在任何无限的物体。然而在我们做到这一点之前,我们必须从那个作圆周旋转的物体出发,证明在简单事物中不存在任何无限的物体,而这是通过归谬法按如下方式论证的。如果作圆周旋转的物体曾作为无限而存在,那么从其中心出发的线,也就是从它围绕其运动的地球本身所延伸出来的线,也将是无限的。而当这样的线是无限的,且我们设定有两条线时,它们之间的距离——即由引出的两条无限线所形成的靠近中心的角之弦——也将被延伸至无限。因为当你限定了这一距离时,你也限制了这两条线;而当你终止了那两条线时,你同样也给距离设立了界限;但无论何时所述的线既不容纳界限也不容纳终点,距离也同样既不拥有界限也不拥有终点。

语法注3 条
  1. 1.5ut si quis minimam aliquam esse dicat magnitudinem indivisibilem, hic, minimum introducens, permagnas tamen quaestiones movebit. hoc namque (exempli gratia) subverteretur tota geometria

    在由 ut si quis... dicat 引出的假设从句之后,主句采用了混合的语气与时态:直陈式将来时 movebit 陈述提出该假设时将产生的直接事实结果,而未完成过去时虚拟式 subverteretur 则引出违背事实或潜在的推论(“整个几何学都将被颠覆”)。

  2. 1.5non est ut pluribus eam utilitatem extollamus

    非人称句式 non est ut + 虚拟式相当于 non est cur(“没有理由……”),统辖现在时虚拟式 extollamus,意为“我们没有理由用更多的话语去颂扬……”。

  3. 1.5i. e. corda anguli prope centrum, qui duabus lineis infinitis protractis formatur

    关系代词 qui 的先行词为紧邻的阳性属格 anguli。短语 duabus lineis infinitis protractis 为表示手段的独立夺格(“由两条引出的无限线”)。拼写 corda 相当于希腊借词 chorda(“弦”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:21.29-23.16