← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§25.1-26.27

无限线的相交时间与无限物体圆周运动的不可能性

通过论述从中心引出的无限线与无限直线的相交及旋转所需时间,并分析有限与无限量度的两物体在相对运动中分离所需的时间,论证了无限物体作圆周运动是不可能的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.5#3

Quocirca, inquit, cum eiusmodi rationem praemiserimus statuerimusque, ponamus A lineam altera extremitate eius infinitam esse, hoc est latere quo E affixum est, alteramque lineam utroque simul latere infinitam, quae sit linea BB, necnon dicamus lineam ACE a centro productam esse infinitam, insuper statuamus centrum infiniti esse A punctum. verum lineam BB infinitam subiciamus, non tamen ab eius centri latere. quibus ita suppositis ponamus id, quod finem non habet, moveri circa centrum A, ac una etiam linea ACE, quae a centro producitur, cum eo feratur. etenim cum hoc suppositum a nobis fuerit, inveniemus lineam ACE lineae, cui BB affixa sunt, aliquando esse adhaesam. cuius adhaesio in aliqua eius medietatis parte non erit, hoc est lineae BB; namque si hoc pacto coniungerentur, non esset linea ACE infinita ex parte E; et si ei omnino annectatur (idque non fit in media parte) palam est nihil extra eam relinqui. quare sequitur ut tempus, in quo eiusmodi linea alteri coniungitur sic, ut illam permeet ac intersecet, — donec vero permeat illam (lineae) partem, contrarium huic tempori erit — sit pars temporis totius circulationis.1 et si finitum tempus fuerit, scilicet circuitus, qui ex orbis revolutione fit, hoc etiam tempus, quia eius pars est, erit finitum. quare fiet, ut hoc tempore finito linea ACE lineam BB, quae infinita est, totam pertranseat, eiusque extremitati quoque annectatur, quod sane falsum est. igitur fieri non potest, ut quod infinitum est, in circulum vertatur. quare ne caelum quidem si extitisset infinitum, fieri potest, ut in orbem vertatur; at quoniam convertitur, minime infinitum existit. Aristoteles autem antea dixit, si a finito tempore finitum tempus auferatur, et reliqua, quae sequuntur. atque hoc etiam sermone statuit tempus absolutae circuitionis esse finitum ex eoque demit tempus, quod est ante duarum linearum coniunctionem. consentaneum igitur est, ut tempus, quod inter connexiones medium tenet, finitum existat, pariterque magnitudines, per quas motus perficitur, cum motus sit finitus. etenim tempus est principium motus, ac eius, per quod motus perficitur. nec te praetereat velim2 Aristotelem per ACE distantiam tantum intellegere, non autem lineam in universum. Praeterea hac etiam ratione perspicuum evadit, fieri non posse, ut orbis infinitus sit. si duo corpora moveantur, quorum alterum obvium et iuxta positum sit alteri ut AB, sive aequalia sint sive diversa, celeritate aequalia aut diversa, quorum alterum quiescat, alterum vero moveatur, alterum ab altero separabitur terminato tempore, ita ut corpus motum quiescenti corpori e regione sit positum,3 ut duae lineae e regione positae, simulque per terminum positum supra basim lineae e regione positae proficiscantur — quantum enim unum horum duorum corporum ab alio acceperit, tantum alterum accipere aestimamus, et id prout motus motum celeritate superet. si vero duo corpora simul moveantur, velocius certe disiungentur. sin alterum eorum moveatur, alterum vero quiescat, tardius ab invicem separabuntur, quamvis fieri possit, ut motus alterius ad unicum latus velocior sit motu composito ex amborum motibus ad duo latera simul, si quando magnitudines ab invicem segregantur. quarum segregatio, cum fuerint finitae, simul etiam finitoque tempore perficietur; finita namque magnitudo finito terminatoque tempore omnino secat atque pertransit. at infinitae magnitudines, si ambae infinitae sint vel si altera earum tantum infinita existat, sique ad duo opposita latera moveantur, sive altera moveatur, altera quiescat, necessario fiet ut tempus, quo una ab altera separatur atque segregatur, infinitum sit, hoc est, ut nullo possit tempore separata inveniri, sed si simul semper moveantur, vel altera earum, non separatae segregataeve erunt. quandocunque enim finitum segregetur ab infinito aut ab eo separetur, sequetur infinitum mensurari posse. similiter etiam si infinitum segregetur a finito ab eoque separetur, idem profecto sequeretur, hoc est, infinitum a finito mensurari posse.

因此,他说,既然我们已经预先提出并确立了此类的论据,让我们假定线A在其一端是无限的,即在附有E的那一侧,而另一条线则在两端同时是无限的,即线BB;并且让我们说从中心引出的线ACE是无限的,此外让我们设定无限的中心为点A。然而让我们假定线BB是无限的,但不是从其中心那一侧算起。在这些被如此假定之后,让我们假定那没有端点的事物围绕中心A运动,并且从中心引出的线ACE也随之运载。因为当我们假定了这一点时,我们就会发现线ACE在某个时候与附有BB的那条线相接合。它的接合不会发生在其半截的任何部分,即线BB的部分;因为如果它们依这种方式结合,线ACE在E的那一部分就不是无限的了;而如果它完全与它相连(且这并非发生在中间部分),显然在其外就没有任何东西遗留下来。因此所遵循的结论是:这样的一条线依穿过并相交的方式与另一条线结合的时间——但在它穿过(线之)那一部分之前,则与这一时间相反——乃是整个循环周期时间的一部分。而如果时间是有限的,即由天球旋转所产生的环行时间是有限的,由于此时间是其一部分,它也必将是有限的。因此将会发生的是:在这一有限的时间内,线ACE完全穿过了无限的线BB,并且也与其端点相连,这显然是荒谬的。因此,无限的事物不可能作圆周旋转。所以,即使天体曾作为无限而存在,它也不可能作圆周旋转;但既然它在旋转,它就绝非作为无限而存在。然而亚里士多德在前面曾说过:“如果从有限的时间中减去有限的时间”,以及随后的其余部分。并且在此论说中他也设定完全循环的时间是有限的,并从中减去两条线结合之前的时间。因此合乎情理的是,处于连接之间的中间时间作为有限而存在,并且由于运动是有限的,运动赖以完成的量度同样也是有限的。因为时间是运动的本原,也是运动赖以完成者的本原。我希望你不要忽视,亚里士多德通过ACE仅仅理解为距离,而非一般的线。此外,通过这一论据也变得显而易见:天球不可能为无限。如果有两个物体在运动,其中一个面向并置于另一个旁边,例如AB,无论它们是相等的还是不同的,在速度上是相等的还是不同的,若其中一个静止而另一个运动,则一个将在限定的时间内与另一个分离,以使得运动的物体与静止的物体相对而置,宛如两条相对而置的线,并且同时通过置于相对之线的底面之上的界限出发——因为这两个物体中之一从另一个那里接受了多少,我们就认为另一个也接受多少,而这是按照运动在速度上超越运动的程度而言的。但如果两个物体同时运动,它们无疑会更快地分离开来。然而若它们之一运动而另一个静止,虽然当诸量度彼此分离时,其中之一朝向单一侧面的运动可能比由两者同时朝向两侧的运动所构成的运动更快,但它们彼此分离得更慢。当它们是有限的时,它们的分离也将同时并在有限的时间内完成;因为有限的量度在有限且被终结的时间内完全切割并穿过。但是对于无限的量度而言,无论两者都是无限的,还是其中仅有一个作为无限而存在,无论它们朝向两个相反的侧面运动,还是一方运动而另一方静止,一个与另一个被隔开且分离的时间必然将是无限的,也就是说,在任何时间都不能发现它是分离的,而如果它们总是同时运动,或者它们之一在运动,它们绝不会被隔开或分离。因为每当有限者从无限者中被隔开或与其分离时,所遵循的结论必然是无限者能够被度量。同样地,如果无限者从有限者中被隔开并与其分离,完全相同的结果必然会随之而来,即无限者能够被有限者度量。

语法注3 条
  1. 1.5sit pars temporis totius circulationis

    主句的骨架为 quare sequitur ut tempus ... sit pars temporis totius circulationis(因此所遵循的结论是……时间乃是整个循环周期时间的一部分)。主语 tempus 与虚拟式动词 sit 之间被关系代词从句 in quo ... intersecet 以及破折号插入的 donec 从句长距离分隔。

  2. 1.5nec te praetereat velim

    该句式由第一人称单数现在虚拟式 velim(表达委婉的愿望或建议)后接省略连词 ut 的虚拟式 praetereat(第三人称单数现在时)构成,意为“我希望你不要忽视”。

  3. 1.5ita ut corpus motum quiescenti corpori e regione sit positum

    短语 ita ut 引导结果或情况从句。此处规定了两个物体(一动一静)在相互分离时彼此相对而置的几何相对位置。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:25.1-26.27