- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:228.2-229.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
泰米斯提乌斯批评将物体自然运动的原因仅仅归结为从潜能到现实或完满性的过渡是不充分且过于宽泛的,并主张正如医学中的牵引或毛发生长的生理机制一样,必须探求产生运动的具体动力和机理。
dicere autem huius inclinationis causam esse, eo, quia id, quod potestate est, modo quodam actu existat,1 multoque magis affirmare, ex eo, quod potestate est, transferri in id, quod in perfectione consistit — illud enim’potestate‘nihil aliud significat — neque mutationis eorum causam reddit, nec ✘dicit✙ quomodo mutentur. etenim cum sermonis similitudinem inspexerimus, causa, quam retulit, sufficiat oportet; nam si quis dixerit corpora in propria loca ferri, eo, quia potestate existunt, et convenire ut illuc ferantur et ad haec loca moveantur: hic sermo facilis est; sed quaenam causa est, cuius gratia in actum revertantur? et quomodo ferentur? etenim si quispiam (quemadmodum retulimus) ita causam adiciat, is non causam, sed aliud quippiam profecto adiciet eorum, quae omnibus iis, quae natura moventur, aequaliter convenit, siquidem haec omnia ad propriam eorum perfectionem moveri deprehenduntur. ideo cum quaerimus, quomodo sanguis feratur in venas et cur ad eas contendat, non sat est asserere hoc fieri, cum sanguis in sua perfectione non sit, antequam ad eas revertatur, atque ad venas incitari, quasi ad proprium eius locum perfectionemque moveatur; sed cum hoc fassus erit, quaeret causam, cur ad eas moveatur. quamobrem medici huius causam adiciunt, dicentes attractionis cuiusdam causa sanguinem ad venas commeare, cum a potentia attractiva, quae in eo consistit, innovetur. insuper si quaeramus causam, cur pili in barba circa vicesimum annum efflorescant, si quispiam dixerit hoc a natura provenire, quae excitatur in nobis ad finem, quem habet, is quidem aliud quippiam nobis referet, sed huius causam non adducet; huic autem causam adiunget, cum dixerit2 supervacaneae humiditatis redundantia, quae in membris consistit, in puerili quidem aetate, quoniam crassam substantiam ✘non✙ habet3 et corpus etiam humiditatis causa rarum est, fluit ac dissolvitur, et ideo ex ea pilorum generatio non perficitur; cum autem calor invalescit, ut humiditati praevaleat eamque exsiccet, efficit, ut crassiorem essentiam acquirat, ideoque ob eius crassitiem et corporis siccitatem non dissolvitur. corpus enim, quo antiquius, eo siccius evadit, cum humidum semper dissipetur, quodque ex eo relinquitur, durius efficiatur a naturaque per poros extimae maxillarum cutis expellatur, ut ex pilis, qui ex eo gignuntur, utile quoddam perficiatur, ac ita pili generantur. novit enim natura incrementa quaedam hoc tempore occultationi et absconsioni circumspectae formae opportuna esse, ipsaque ad congruam actionem accommodata. ita etiam causa motus corporum natura tunc sane afferetur, cum existimabimus ipsa quidem regredi ex eo, quod potestate est, ad id, quod est actu, eo tempore, quo ad propria eorum loca proficiscuntur, si huic modo adiunxerimus dixerimusque, quomodo ferantur; (exempli gratia) ut hoc illis perficiatur vel ex eo, quod vi quadam attrahuntur vel pelluntur, vel ex eo, quod vim quandam efficiunt vel proprium eorum principium, quocunque modo esse dicatur. dicere namque hoc fieri, quoniam cadit mutatio ex eo, quod potestate est, in id, quod actu existit, dissentaneum est. id enim omni in re facili statui poterit; (exempli gratia) si quispiam quaerat, cur gressus animali insit, respondemus: hoc erit, cum potestate animal sit; convenietque interroganti, quomodo hic aegrotus curetur, respondere4 hoc illi inesse, quoniam potestate sanus existit, et haec sanitas hoc iure se habet, tametsi sanitas huiuscemodi causam habeat; vel enim computrescentium humorum evacuatio vel frigidorum membrorum calefactio vel calefactorum refrigeratio vel simile aliud quippiam sanitatis eius causa existit. iuxtaque hunc modum quaerenda fuisset causa, cuius gratia elementa moverentur; atqui motus ipse eorum est veluti res perspicua, quam omnes fatentur, est autem quaestio, quamobrem ipsa ita moveantur; et ob hanc causam licet ad haec loca moveantur, quoniam eorum propria existunt ac iis ipsa perficiuntur, quamvis hoc (quemadmodum praefati sumus) unusquisque fateatur, sed illa causa est, quae quaeritur et cuius gratia est indagatio.
然而,若说这一倾向的原因在于潜能存在之物以某种方式现实地存在,更不用说断言从潜能存在之物过渡到在于完满性之物——因为那「依潜能」一词并不意味别的——既没有给出它们转变的原因,亦未说明它们如何转变。因为当我们考察这一论述的貌似合理性时,他所报告的原因理应是充分的;因为若有人说物体被运送到固有的场所是因为它们依潜能存在,并且适宜于被运送到那里并向着这些场所运动:这一论述是容易的;但是,它们为了什么原因而返回现实?它们又将如何被运送?因为若有人(正如我们所报告的)这样附加原因,他绝不是附加了原因,而是附加了平等地属于所有依本性运动之物的那些事物中的某种别的事物,既然所有这些事物都被查明是向着它们固有的完满性运动的。因此,当我们探求血液如何被运送到血管中以及为何向着血管奔去时,仅仅断言这是因为血液在返回血管之前尚未处于自身的完满性中,且向着血管受到驱使,仿佛向着其固有的场所与完满性运动,乃是不充分的;而是在承认了这一点之后,人们仍将探求为何向着血管运动的原因。为此,医家们附加了此事的原因,说血液为了某种牵引的缘故而流向血管,因为它被存于其中的牵引潜能所重新发动。此外,如果我们探求胡须之毛发为何在二十岁左右生出的原因,若有人说这是由于在我们之中朝向其所具有的目的而被激发的本性所致,他固然向我们报告了某种别的事物,但并未提出此事的原因;而当他说到存于肢体中的多余湿气的过剩,在幼年时期,确实由于不具有浓稠的实体,且身体亦因湿气而疏松,因而流散并溶解,所以从中毛发的生成未得完成;然而当热力增强以致胜过湿气并使之干燥时,便使得它获得更浓稠的本质,因而由于其浓稠与身体的干燥而不致溶解:这时他便为此事附加了原因。因为身体越老便变得越干燥,因为湿性总是消散,而从中留存下的部分变得更坚硬,并被本性通过下颌最外层皮肤的孔隙排出,以便由从中生成的毛发完成某种有用之物,毛发便如此生成。因为本性知道,在此一时期某些增生物适宜于对谨慎的外形进行遮蔽和隐藏,并且它们自身亦适应于相称的功用。同样,只有当我们认为〔物体〕在前往它们固有场所的那个时候,确实从潜能存在之物返回现实存在之物,并且我们向此附加并说明它们是如何被运送的途径时,物体依本性运动的原因那时才真正被提出;(例如)这在它们身上得以完成,或是由于它们受到某种力量的牵引或推斥,或是由于它们产生某种力量或自身的固有本原,不论这被说成是以何种方式。因为说这是由于发生了从潜能存在之物向现实存在之物的转变,乃是不相称的。因为那在任何一件容易的事上都可以被确立;(例如)若有人探求为何行走的机能属于动物,我们回答道:这将在它是潜能的动物时存在;而对于询问这位病人如何得医治的人,回答这也属于他,是因为他潜能地作为健康者而存在,并且这一健康依此理乃是这般状态,纵使健康具有这类的原因,亦将是合宜的;因为或是腐败体液的排出,或是发冷肢体的加热,或是受热肢体的冷却,或某种其他类似的事物,作为其健康的原因而存在。正是按照这种方式,元素为了其缘故而运动的原因本应被探求;然而它们的运动本身就像是人人承认的明白之事,而问题在于它们为何如此运动;由于这一原因,纵使它们向着这些场所运动是因为这些场所是它们固有的且它们在其中得以完成(尽管正如我们前面所说,人人都承认这一点),然而那个原因才是所探求的、且探寻正是为了它的缘故而进行的原因。
- 4.3eo, quia id, quod potestate est, modo quodam actu existat
连词 quia 引导的从句由夺格代词 eo 统摄,意为「由于潜能存在之物以某种方式现实地存在这一事实」,充当句首不定式短语 dicere ... causam esse 的解释性谓词部分。
- 4.3huic autem causam adiunget, cum dixerit
cum dixerit 为完成时虚拟式或将来完成时直陈式,表示时间或条件(「当他说出……时」),与主节 adiunget 构成承接,在句法上与前文的 si quispiam dixerit ... non adducet 形成对比。
- 4.3quoniam crassam substantiam ✘non✙ habet
带有文本标记十字符的 non 表明此处存在异文或校勘疑点;从上下文来看,幼年期的湿气「不具有浓稠的实体」因而流散溶解。译文保持了生理学解释所需的否定含义。
- 4.3convenietque interroganti, quomodo hic aegrotus curetur, respondere
非人称动词 conveniet 支配与格分词 interroganti(「对于提问者」),并以不定式 respondere(「回答」)为主语;间接疑问从句 quomodo hic aegrotus curetur 则依附于 interroganti 作为其宾语。
