- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:226.22-228.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌斯论证了相邻元素间质料与形式的类似性,并以血液进入血管为例说明物体向固有场所的运动即是对完满性与形式的获得。随后他指出,仅凭亚里士多德所提出的朝向固有完满性的倾向并不能充分解释自然运动,仍须进一步探究重性、轻性、牵引或推斥等外部动力因。
ea enim, quae deinceps veniunt, inter se similia sunt, siquidem aqua aeri similis est et aer igni; e converso 〈autem〉 cumque ab igne inceperimus, in circuli modum incedamus oportet, donec ab igne in terram regrediamur, convenitque, ut secundum rectitudinem ex igne ad aerem fiat regressus, sique versus regressum contendemus, oportebit, ut in aerem fiat. ea enim, quae inter se similitudinem habent, ea existunt, quae inter se iuxtaposita sunt, cum id, quod continetur, materiae, quod autem continet, formae rationem habeat et quodammodo ad id referatur, quod actu existit. atqui cum ambitum sumemus, dicendum nobis non est ea, quae in ambitu sunt, unum post aliud similia esse; etenim si quod ignem sequitur, terra extitisset, cum horum duorum unum proxime non contineat et alterum proxime non contineatur, nec etiam id formae, hoc autem materiae rationem obtineat, neque etiam hoc iure inter se similia erunt. Convenit igitur ut intellegatur, ferri aliquid in suum locum, ad simile esse ferri. dicendo autem ad simile quodammodo ad totum dicit;1 atqui ambientis extremum forma totius existit; id igitur est etiam forma partis. quandoquidem si quod dicit absolute ad finem ambientis, ad eius partem referamus, haec non erit eius forma, quae ipsam tantum contineat. atqui rationes, quibus apparet transitum in aliud natura supra et infra versus contingere, hae sunt. Si autem convictus, vim verborum eius meditatus fueris, ea sane demonstrare ac perfectam intellegentiam praestare invenies, ut unicuique elementorum, quemadmodum datur forma danturque propriae potentiae, ita et reliqua illa;2 alioquin secundum se tota perfecta etiam minime extitissent. ipsa enim non modo qualitates ac proprias potentias tantum assumunt, sed etiam loca. veluti in animali perspici licet; etenim sanguis non est perfectus neque hoc alimentum, quod est commutatum, si talem tantum humorum speciem adipiscitur (quemadmodum hanc substantiam, colorem caliditatemque et reliqua illa, quae in sanguine deprehenduntur) nisi simul cum hoc etiam proprius positus illi accedit, ut si in venis collocetur. quemadmodum enim sanguis (exempli gratia) eo in venas contendit, ut quasi ad propriam eius perfectionem moveatur, scilicet ad eius positum, qui iuxta venas constitutus est, et ob hanc causam versus venas movebitur: ita ea etiam de causa ignis terraque et quod ex illis, versus superiorem ac inferiorem locum moventur, cum ipsa eo, quod potentia praedita perfecta minime existunt, ad propriam eorum perfectionem natura inclinent, idque penes unum eorum in propriis locis, in quibus accommodantur, perficiunt, et ideo ad duo haec loca moventur, dum in perfectionem ipsorum contendunt. nec convenit, ut ad motum eorum aliam causam quaeramus, neque cur id, quod curatur, ad valetudinem moveatur, nec etiam alimentum, quod in carnem, cerebrum et ossa transmutatur, cur partim in carnem, partim in cerebrum et partim in ossa mutetur. etenim nobis conveniret oppositum indagare, si in haec non mutarentur; modo autem cum eorum mutatio in ea sit eiusmodi, consentaneum plane esse sermonem dicimus; nec quispiam hoc animadvertit. Causam autem, quam ad naturalis corporis motum affert, sufficientem esse nemo fatebitur;3 licet enim ad proprium eorum locum, quasi ad propriam perfectionem moveantur — consentaneum est enim hoc fateri — tamen quaerere convenit, quomodo eorum transitus ad perfectionem sit et quae huius causa existat. etenim fieri poterit, ut omnes homines fateantur loca, ad quae moventur, propria illorum esse eisdemque locis ipsa perfici, sed cum hoc quaerere convenit, quomodo ad ipsa ferantur. causa enim, quamobrem ad sua loca proficiscantur, potentia quaedam extrinsecus est, veluti attractio, expulsio et forma, vel gravitas aut levitas aut aliud quippiam eiusdem generis.
因为相继而来的事物彼此相似,既然水与空气相似,而空气与火相似;然而相反地,当我们从火开始时,我们必须以圆周的方式行进,直到从火返回到土地,并且按直线从火向空气发生返回乃是合宜的,如果我们奋求朝向返回,就必须是向着空气发生。因为彼此具有相似性的事物,乃是彼此相邻排列的事物,因为被包围者具有质料的规定,而包围者则具有形式的规定,并在某种意义上被归属于现实存在之物。然而,当我们考察周界时,我们绝不可说周界中的事物是依次彼此相似的;因为如果紧随火的事物是土地,既然这两者中一个并不直接包围,另一个亦不直接被包围,前者亦未获得形式的规定,后者亦未获得质料的规定,它们依此理亦绝不会彼此相似。 因此,理应如此理解:某物被运送到自身的场所,乃是被运送到同类之中。然而在说「向着同类」时,他在某种意义上乃是说「向着整体」;而包围之物的边缘作为整体的形式而存在;因此那也是部分的形式。因为若我们将他关于包围之物的终点所断言的话归属于其部分,这便不会是仅包围该部分的形式。然而,显明依本性向上和向下朝向另一物的过渡得以发生的论据,便是这些。 然而,如果你信服并深思其言辞的力量,你确实会发现它们证明并提供了完满的理解:正如形式与固有的潜能被赋予各元素一样,那些其余的事物亦被赋予;否则它们依其自身作为整体亦绝非完满地存在。因为它们不仅承受性质与固有的潜能,而且亦承受场所。正如在动物身上可以明察到的那样;因为血液并非完满,这一发生转变的养料亦非完满,如果它仅仅获得了此类体液的种相(正如在血液中被查明的那种实体、颜色、温热以及其余的事物),除非与此同时固有的配置亦附加于它,例如被安置在血管中。因为正如血液(举例而言)向着血管奔去,仿佛朝向其固有的完满性运动,即朝向沿血管建立的配置运动,并因这一原因将向着血管运动;同样出于该原因,火与土地以及由它们构成之物亦向着上方和下方的场所运动,因为它们自身由于仅仅具备潜能而绝非完满地存在,本性上倾向于它们固有的完满性,并在它们得以适应的固有场所中在它们各自之下完成此完满性,因而当奔向自身的完满性时向着这两个场所运动。我们既不理应为它们的运动寻求另一原因,亦不理应探求被医治者为何向着健康运动,甚至不理应探求转化为肌肉、脑和骨的养料为何部分变为肌肉、部分变为脑、部分变为骨。因为如果它们不转变为这些,我们去探究相反的情形才是合宜的;但如今既然它们向着这些的转变是如此这般的,我们便说这论述完全是合情理的;并且无人对此提出异议。 然而,无人会承认他为自然物体的运动所提出的原因乃是充分的;因为纵使它们向着它们固有的场所运动,仿佛向着固有的完满性运动——因为承认这一点是合情理的——然而去探求它们向着完满性的过渡是如何的,以及此事的原因为何,仍是合宜的。因为所有人或许都承认它们所向之运动的场所乃是它们固有的,且它们在这些场所中得以完成,但与此一同去探求它们是如何被运送到这些场所的,乃是合宜的。因为它们前往自身场所的原因,乃是某种来自外部的力量,例如牵引、推斥与形式,或者重性或轻性,或同类的其他某种事物。
- 4.3dicendo autem ad simile quodammodo ad totum dicit
夺格动名词 dicendo 作为副词性成分表达伴随主动词 dicit 的方式或手段。它将带有引语性质的介词短语 ad simile(“向着同类”)作为宾语,而在主句中介词短语 ad totum(“向着整体”)同样构成了 dicit 的实质陈述内容。
- 4.3ea sane demonstrare ac perfectam intellegentiam praestare invenies, ut unicuique elementorum, quemadmodum datur forma danturque propriae potentiae, ita et reliqua illa
作为主动词 invenies 之宾语的对格不定式结构(ea demonstrare ac ... praestare),后接用以详述其论证与理解内容的 ut 从句。该从句内部使用了相关结构 quemadmodum ... ita ...,与 datur forma danturque propriae potentiae 相对,承接了谓语被省略的 reliqua illa [dentur]。
- 4.3Causam autem, quam ad naturalis corporis motum affert, sufficientem esse nemo fatebitur
在依附于 fatebitur 的对格不定式结构(causam ... sufficientem esse)中,带有关联从句 quam ... affert 的逻辑主语 causam 被倒置前置于句首。整句的基本骨架为 nemo fatebitur causam ... sufficientem esse。
