← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§229.25-231.13

轻重的定义与向固有场所运动的倾向

针对亚里士多德对绝对轻重之物及居间元素的规定,泰米斯提乌斯主张,决定轻重的并非高居或垫底于其他物体之上下的静止位置,而是向着固有场所运动的本性倾向,并论及了复合体中轻重的差异。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.4#1

Cum igitur hic ita affirmasset, ad secundum quaesitum regreditur; etenim primum quaesitum fuit, cur elementa ad propria eorum loca moverentur, secundum autem, in quo de differentiis levis et gravis disputatur, quae eis contingunt, 〈nunc〉 disseremus. ait: quoniam de his hoc in loco disputatur, primum quidem praestantissimum eorum eiusque explicatio positum sit, secundum quod omnibus videtur. grave nempe absolute id est, quod omnibus corporibus substernitur, leve autem e contra se habet; est enim id, quod omnibus corporibus supereminet. dicit autem absolute ad horum duorum differentiam et illorum,1 quae inter haec sunt collocata, aquae nempe et aeris, quoniam haec duo nullam harum inclinationum per se habent, sed sunt in eis simul permixtae ac comparatione ad aliud levia 〈et gravia〉 existunt; quaevis enim [ignis] pars superiora semper petit, nisi aliud contingat, hoc est, nisi aliud existat, quod impediat, et terrae quaevis pars deorsum semper eodem modo declinat, nisi quid forte impediat; idque grave 〈et leve〉 per se, non comparatione ad aliud existit, et ideo maior pars maiore semper celeritate, ignis quidem versus superiora, terrae autem versus inferiora movebitur. utrumque vero illorum, quae inter haec sunt collocata, et grave est et leve, siquidem alicui eminet et alteri substernitur, neutrum autem per se et absolute grave et leve existit, sed comparatione ad aliud; utraque enim terra leviora, igne autem graviora existunt; quaevis enim pars ex illis sumatur, terrae eminet, igni autem substernitur,... 〈aqua〉 absolute gravis est, quoniam semper aeri substernitur.... 〈sed quamobrem eorum, quae〉 non comparatione ad aliud perpendantur, hoc est ignis et terrae, absolute terra gravis, ignis vero levis deprehenditur, ea autem, quae inter haec collocantur, propria eorum natura nec gravia nec levia dicuntur? etenim si leve id dicatur, quod omnibus corporibus eminet, grave autem, quod omnibus illis substernitur, prius igitur quam aliquid omnibus corporibus emineat, leve non est,2 et antequam omnibus illis substernatur, non est grave; non enim aliquid propria ratione dicitur, antequam ad propriam eius essentiam regrediatur. ignis igitur levis non dicitur, antequam omnibus corporibus emineat; sique levis non erit, cum in alieno loco extiterit, igitur sursum versus non feretur, quia versus superiorem locum inclinationem non habet, et haec levitas est; sed ipse sursum fertur: igitur ignis ratio non est, ut omnibus corporibus emineat. mihi autem videtur magis congruum ac consentaneum esse iis, quae ad sensum apparent in elementis, ut inclinatio in illis inveniatur, quando in alienis locis extiterint, ut haec sit in eis motus causa3 ex proximis in propria eorum loca, inclinatio nempe ad ea. etenim ipse paulo post idem operatur eo in loco, quo invenitur: et leve est,〈quod natura sua semper ad supera movetur, et grave est,〉 quod natura sua semper ad infera movetur; non enim omnibus corporibus eminere et natura semper sursum ferri unum et idem est. igitur proprie quidem definitur ex eo, quod semper sursum movetur, non autem ex eo, quod eminet. insuper si eminere aliquid ac leve esse unum et idem esset, omne igitur, quod quacunque ratione eminet, leve extitisset, etiam si vi emineret — quemadmodum valetudo et iusta sicci frigidique proportio et similia in viventis corpore unum idemque existunt, et animans, qui iusta eorum proportione utitur, sanus est, tametsi vi ad eius mediocritatem deveniat — at fieri potest, ut quod eminet, grave sit; non igitur eminere aliquid ac leve esse unum idemque existunt. ita neque substerni et grave esse idem sunt, neque quod subsidit et quod grave est unum et idem esse dicuntur. Deinde ait: cum igitur his inclinatio ita tribuatur, gravitas autem et levitas in compositis 〈quoque〉 corporibus inveniantur, perspicuum est igitur, ipsa iuxta eorum constitutionem ex illis inclinatione inter se differre, secundum quod simplicia corpora sortita sunt, quorum id levius, quod ex pluribus levibus elementis constituitur.

因此,在他如此断言之后,便回到了第二个问题;因为第一个问题是元素为何向着它们固有的场所运动,至于第二个问题,即讨论属于它们的重与轻的差异,我们〈现在〉将予以阐述。他说:既然在此处讨论这些,首先理应根据人人所见,确立其中最首要者及其解释。即绝对重的就是置于所有物体之下的东西,而轻的则相反;因为它乃是高居于所有物体之上的东西。但是他说“绝对地”,乃是为了区分这两者与置于它们之间的那些东西,即水与空气,因为这两者自身并不具有这些倾向中的任何一种,而是这些倾向同时混杂在它们之中,并且它们在与其他事物相比较时才作为轻〈和重〉而存在;因为[火的]任何部分若非发生别的情形,即若非存在阻碍的其他事物,就总是寻求上方,而大地的任何部分若非碰巧有物阻碍,就总是以同样方式向下偏转;而这是由于自身而非在与其他事物相比较时作为重〈和轻〉而存在的,因此较大的部分总是以较大的速度运动,火向着上方,而大地则向着下方。然而置于它们之间的那些东西中的每一个,既是重的又是轻的,因为它居于某物之上而置于另一物之下,但两者都不是自身且绝对地作为重和轻而存在,而是在与其他事物相比较时如此;因为两者都比大地轻,却比火重;因为从中任取一部分,它都居于大地之上,却置于火之下,……〈水〉是绝对重的,因为它总是置于空气之下。……〈但是,那些〉不通过与其他事物相比较来衡量的事物,即火与大地,为何大地被判定为绝对重,而火被判定为轻,置于它们之间的那些东西依其固有的本性却被说成既非重亦非轻呢?因为如果轻被称为居于所有物体之上的东西,而重被称为置于所有物体之下的东西,那么在某物居于所有物体之上以前,它就不是轻的,在它置于所有那些物体之下以前,它就不是重的;因为任何事物在返回其固有的本质以前,都不能根据其固有的定义被言说。因此火在居于所有物体之上以前,不被称为轻的;如果当它处于异己的场所时不是轻的,那么它就不会向上被运送,因为它没有向着上方场所的倾向,而这正是轻性;但它本身向上被运送:因此居于所有物体之上并不是火的定义。但在我看来,对于元素中在感觉上显现的事物而言,更为相称和一致的是,当它们处于异己场所时,倾向就见于它们之中,以便这一倾向——即向着那些场所的倾向——成为它们之中从临近处向着它们固有场所运动的原因。因为他自己在不久之后,在找到它的那个地方亦做出了同样的规定:即“轻是〈依其本性总是向着上方运动的,而重是〉依其本性总是向着下方运动的”;因为居于所有物体之上与依本性总是向上被运送并不是同一回事。因此,它是根据总是向上运动来被本然地定义的,而不是根据居于其上来被定义的。此外,如果某物居于其上与它是轻的是同一回事,那么凡以任何理由居于其上的东西,纵然是受强力居于其上,就都会是轻的了——正如在活物的身体中,健康与燥冷的恰当比例及类似之物是同一回事,而享有它们恰当比例的活物是健康的,纵使它是通过强力达到其中庸——然而居于其上的东西有可能是重的;因此某物居于其上与它是轻的并不是同一回事。同样,置于其下与是重的并非同一回事,沉下之物与重物亦不能被说成是同一回事。随后他说:因此,既然倾向如此被赋予这些事物,而重性与轻性〈亦〉见于复合的物体中,显然,它们根据由那些简单物体构成的自身组织而在倾向上彼此不同,这是依照它们所分得的简单物体而言的,其中由更多轻元素构成的物体就更轻。

语法注3 条
  1. 4.4dicit autem absolute ad horum duorum differentiam et illorum

    介词短语“ad horum duorum differentiam”表示目的(“为了区分这两者”),解释了使用副词“absolute”(绝对地)的论理意图。

  2. 4.4prius igitur quam aliquid omnibus corporibus emineat, leve non est

    连词“priusquam”后接虚拟式(“emineat”),与否定主句(“leve non est”)相配,表明在某条件达成前该性质不成立,泰米斯提乌斯以此时间与逻辑上的先后关系作为反诘归谬推论的起点。

  3. 4.4ut inclinatio in illis inveniatur, quando in alienis locis extiterint, ut haec sit in eis motus causa

    由“ut”引导的虚拟式名词性从句(“inveniatur”),受非人称短语“videtur magis congruum ac consentaneum esse...”支配;其中嵌套了时间从句(“quando...”),并紧随引出目的或结果的第二个 ut 从句(“ut haec sit...”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:229.25-231.13