← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§225.1-226.22

向固有场所运动的原因与同类相吸的诠释

泰米斯提乌斯将完满物体向固有场所运动的原因解释为朝向固有完满性的倾向,理清了外在推动因的问题,并从潜能向现实的转化以及部分与整体和包围者形式的双重关系来解释古人「同类归同类」的命题。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.3#3

Eadem autem causa est, quamobrem corpora ad propriam eorum perfectionem moveantur, cum non modo id, quod perfectum non est, veluti vapor, qui in aerem mutatur ac sursum ascendit, sed corpora etiam perfecta ad propria eorum loca celeriter moveantur; etenim huius rei causa in omnibus illis ad propriam perfectionem inclinatio est. cum itaque ex numero corporum, quae perfecta existunt, veluti aer, ignis et reliqua, quaedam in propriis eorum locis, quae naturalia sunt illis, non existant, quasi illa motum festinant, ut id adipiscantur, sponteque ad sua loca, nulla re impediente, moventur, quemadmodum alimentum, dum mutatur ac refertur ad alitum, movetur in illudque convertitur, si nulla alia re praepediatur. ait: sed 〈nec〉 talia quidem 〈perveniunt〉 per se ad propriam perfectionem,1 quae est in illis, dum motus per se 〈non〉 existit, quemadmodum in praecedentibus sermonibus, hoc est in Octavo Naturalis Auscultationis Libro, dictum fuit. motum autem quidpiam extrinsecus affert, quemadmodum accidit, si aliquid iacitur; atqui eos, qui curantur quique febrescunt, prima eorum dispositio movere facit, si id, quod motum affert quodque valetudinem in aegritudinem mutavit, et quae eiusdem generis sunt, non insequantur. quod vero iis, quae deorsum feruntur, motum affert, est quod trahit pellitque, quemadmodum motivum reiecti id esse dicitur, unde aliquid reiectum est, veluti a pariete pila. Inclinatio igitur ac versus propriam perfectionem praeparatio, motus in propria loca causa existit; unumquodque enim ad simile movetur, et quod potestate est versus id, quod simile est ei, quod actu existit. etenim quod potestate est, sua potestate fertur, cum dispositio, quae versus id contendit, similitudo quaedam existat; ferri itaque ad id, ad hoc simile atque ad eius formam est ferri. atque hinc quispiam existimaverit id, quod veteres tradiderunt, quod simile feratur ad simile, hoc est quod id, quod potestate est, ad actum movetur. haec enim duo (quemadmodum diximus) similia sunt. consentaneum namque non est existimare veteres dixisse simile ad simile plane ferri; neque enim si terra nostra cogitatione eo transferatur, ubi nunc luna est, eius partes, quamvis ei similes sint, ad ipsam ferrentur, sed ad medium,2 quo in loco manere solent, cum perfectae sunt, siquidem vim tantum habent, ut ad medium ferantur. atque in universum alio sermone manifestum evadit corpora, cum in propria eorum loca feruntur, in similia ferri. partes enim corporum, quae omnino consimilium partium sunt, eodem motu in eundem locum ferantur [necesse est], quo totum fertur; et quemadmodum fertur totus ignis, aer et reliqua, dum in id, quod proprium est illis, et in formam uniuscuiusque eorum propriam feruntur, in extremum eius, quod ambit, contendunt, sic cum partes in haec loca feruntur, ad id, quod sui simile est, moventur. quoniam autem termini ac fines omnium corporum, quae per rectam lineam feruntur, ultima illa extremitas est et hoc medium, hoc est supra et infra, evenit, ut id, quod natura vel supra vel infra movetur, ad sui simile feratur; hic enim finis, qui deinceps est quique sequitur et ambit, quodammodo eius forma existit. quare cum elementa tota secundum se ad extremum eius, quod ipsa ambit, transferantur, quod quidem forma efficitur quodammodo eius, quod continetur, et simile (?), cum transfertur, ad eius totum eodem motu moveatur: quispiam dixerit duplici mensura simile ad suum simile transferri,3 hoc est, quatenus partes ad totum transferuntur, cui similes existunt, et quatenus ipsa transferuntur ad extremum eius, quod ambit, quod quidem forma est quodammodo eius, quod continetur, et ob hanc causam partes etiam. siquidem ea, quae ambiunt, quodammodo forma sunt eius, quod continetur.

此外,物体向着它们固有的完满性运动的原因乃是相同的,因为不仅尚未完满之物(例如转变为空气并向上升腾的水汽),而且完满的物体亦迅速向着它们固有的场所运动;因为在所有这些物体中,此事的原由都是朝向固有完满性的倾向。因此,在作为完满而存在的物体数目中(例如空气、火及其他),当某些物体并不存在于对其而言是自然的固有场所中时,它们仿佛急切运动以求获取它,并在无物阻碍时自发地向着自身的场所运动,正如养料在发生转变并归属于被滋养者期间,若无任何他物阻碍,便向其运动并转化为它一样。他说道:但是,正如在先前的论述(即《物理学》第八卷)中所说的那样,只要运动并非依其自身存在,此类事物亦绝非依其自身达到存在于它们之中的固有完满性。而是有某物从外部带来运动,正如某物被投掷时所发生的那样;然而在那些被医治者和发热者身上,哪怕带来运动之物以及将健康转变为疾病之物及同类之物不再接续作用,他们最初的素质亦使其运动。而向那些向下运送之物带来运动的,则是牵引与推斥之物,正如反弹之物的动力因被说成是某物自其发生反弹之处,如同墙壁弹回球体一样。因此,朝向固有完满性的倾向与准备,乃是向固有场所运动的原因;因为每一事物都向着同类运动,而潜能之物则向着与现实存在之物相似者运动。因为潜能之物乃由其自身的潜能所运送,既然朝向其奋求的素质是一种类似性;因此,朝向它被运送,便是朝向这同类者以及朝向其形式被运送。由此有人或会认为,古人所传下的「同类被运送到同类」,乃是指潜能之物向着现实运动。因为这两者(正如我们所说)乃是相似的。因为认为古人断言同类完全被运送到同类是不合情理的;因为即使大地在我们的思想中被转移到如今月亮所在之处,其各部分纵然与其相似,亦不会被运送到它那里,而是会被运送到中心,即当它们完满时通常停留的场所,既然它们仅具有被运送到中心的力量。并且普遍而言,在另一论述中亦显明可见,物体在被运送到它们固有的场所时,乃是被运送到同类之中。因为完全由均质部分构成的物体之各部分,必然依相同的运动被运送到整体所被运送到的同一场所;正如全部的火、空气及其他,在被运送到对其固有的事物以及它们各自固有的形式中时,奔向环绕之物的边缘,同样,当各部分被运送到这些场所时,它们亦向着与自身相似者运动。然而,由于所有沿直线运送的物体的界限与终点乃是那终极的边缘与这一中心(亦即上方与下方),便产生如下结果:本性上向上或向下运动之物,乃是向着其同类被运送;因为这一紧随其后且相连并包围的终点,在某种意义上作为其形式而存在。因此,当各元素作为整体依其自身被转移到环绕它们之物的边缘时(这边缘在某种意义上构成了被容纳之物的形式),并且相似者(?)在被转移时,依同样的运动向着其整体运动:有人便可以说,同类乃是在双重维度上被转移到其同类,亦即,在其各部分被转移到与其相似的整体的限度内,以及〔各元素〕自身被转移到环绕之物的边缘的限度内;这一边缘在某种意义上是被容纳之物的形式,且因这一原因各部分亦〔被转移〕。因为包围之物在某种意义上乃是被包围之物的形式。

语法注3 条
  1. 4.3ait: sed 〈nec〉 talia quidem 〈perveniunt〉 per se ad propriam perfectionem

    尖括号中补入的 nec 和 perveniunt 是根据后文的 dum 从句(「只要运动并非依其自身存在」)以及《物理学》第八卷的学说(自然物若无外部动力便不能自身开始位置运动)所必须补充的否定词和主要谓语动词。在句法上,talia 为主语,ad propriam perfectionem 为表示趋向目标的前置词短语。

  2. 4.3neque enim si terra nostra cogitatione eo transferatur, ubi nunc luna est, eius partes, quamvis ei similes sint, ad ipsam ferrentur, sed ad medium

    这是一个反事实假设/思想实验句式,条件从句 si... transferatur(现在虚拟式)与主句 ferrentur(未完成虚拟式)相呼应,表示「即便假定大地在思想中被移至月亮所在之处,其各部分亦不会朝它运动,而是朝向中心运动」。nostra cogitatione 为方式/手段夺格(「在我们的思想中」)。

  3. 4.3duplici mensura simile ad suum simile transferri

    duplici mensura 为方式或方面夺格短语,意为「在双重尺度/维度上」。其后由两个平行的 quatenus 从句(「在其各部分被转移到整体的限度内」与「在它们自身被转移到包围者边缘的限度内」)展开解释这双重含义的具体内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:225.1-226.22