- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:223.11-224.39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄阐明,位置运动如同变化与增加一样是朝向固有目的的,但其差异在于重物与轻物因其基质最邻近完备的实质而内具运动始基。他还驳斥了关于完满性与内在运动原理相互循环论证的疑难,解释了位置运动因在生成上次序最后而是最完满的运动。
non est enim, ut quispiam hanc causam quaerat,1 cur scilicet quod curatur ad sanitatem moveatur, quasi non conveniat ei, quod curatur, ut ad valetudinem, sed ad albedinem revertatur, et quod febrescit, ex eo, quod tale, ad febrem, non ad... regrediatur. moveri enim eodem iure se habet, quo transmutari et augeri, in proprium eorum finem. quemadmodum enim quod augetur, cum mutatur, quatenus augetur, profecto non ad sanitatem, sed ad maiorem magnitudinem revertitur — etenim ad quantitatem quandam transmutatur — ita levia etiam et gravia, siquidem haec superiora petunt, nempe levia, illa autem ad inferiora praecipitantur, nempe gravia. ea enim, quae motu locali, et quae ceteris motibus feruntur, in hoc potissimum differunt inter se, siquidem quae locali motu moventur, initium motus in se habere videntur, reliqua vero extrinsecus, quemadmodum id, quod curatur, et quod augescit; quamquam haec duo etiam, dum parvum motus initium acquirunt extrinsecus, interdum ex se ipsis transmutantur, id siquidem ad valetudinem, hoc autem, veluti quando febricitat, vel id ad morbum, hoc vero, quatenus alitur. et quia id, quod curatur, haec duo admittit, nempe valetudinem et morbum, ideo si eius motus in valetudinem existat, ut plurimum ex se ad eam movetur, si vero ad morbum, pariter ex se. ✈et✉ quemadmodum dicimus haec duo interdum ex se moveri, cum parvum motus principium extrinsecus sumpserint, eo magis leve et grave; sed initium motus in illis inveniri videtur, quoniam horum duorum materia, hoc est subiectum eorum, proxime ad rei substantiam accedit. signum autem est, quod eiusmodi quidem motu moventur, quandoquidem ex eorum essentia absoluta inveniuntur. quae vero ortu generantur, nondum levia nec gravia sunt, sed tum levia erunt, quae ortu generantur, et gravia, quando perfecta et omnibus numeris absoluta extiterint; et quoniam perfecta sunt, motus initium in illis esse apparebit. etenim cum ex aqua oritur aer, veluti cum aqua in vaporem convertitur, ex re gravi levis fit, et quod ad supera evolat, absolutus aer et levis invenitur, quippe hae duae inclinationes in illis deprehenduntur, cum perfecta erunt ac in propriis locis extiterint; convenit igitur, ut in his localis motus initium inveniatur. scire autem debes reliqua illa quoque non privari, quin in eis initium motus inveniatur; etenim hoc ipse dedit omnibus naturalibus in universum, et non ei, quod curatur; nec quod curatur motu etiam ad valetudinem privabitur, neque id quod mutatur motu ad albedinem. cum autem dixisset leve et grave potius quam haec principium motus in se habere, atque in hoc causam attulisset, hoc tantum modo intendit, ut ex eo, quod horum duorum subiectum perfectum est, in eo per se motus, hoc est motus perfectus inveniatur; ac maioris perfectionis existit, siquidem ceterorum motuum ortu postremus est. adiecit ortu consideratissime; alibi namque dictum fuit hunc esse praestantiorem, quoniam ceteri, dum moventur, loco moventur, sed non est necesse, ut hic ceteris motibus feratur; modo autem dixit hunc motum esse alia ratione ac motuum omnium partes et in substantia nobiliore; etenim hic quidem motus protrahitur eo tempore, quo 〈aliquid〉 generatum est ac perfectum. quemadmodum motus in locum omnino quidem navi debetur post ad generationem motum, cum in alicuius animantis gratiam perfecta existat, et reliqua, quae eiusdem generis sunt. at existimabit quispiam omnino quidem haec duo aliud ex alio confirmari;2 siquidem ait, in gravi levique principium motus per se inveniri, quoniam perfectiora sunt, et perfectiora sunt, quoniam perfectus motus in eis invenitur, qui motus localis est, ac principium in eis existit. [ad unum autem locum quippiam moveri ac in eo localis motus principium inveniri idem non est.] nos vero dicimus: haec duo aliud ex alio non confirmari; motus namque in locum principium in illis est; ad unum autem locum quippiam moveri ac in eo principium motus per se inveniri idem non est. Perspicuum est, inquit, id, quod est potentia ens, ita ut in locum revertatur, in locum reverti, et si in hoc quantum et in hoc quale, ad hoc ferri, in quantum perfectionem acquiret; hoc autem totum eo feretur, quo actus potentiae invenitur.
因为没有任何理由让任何人去探究这一原因,即为何被医治之物向着健康运动,仿佛被医治之物返回到健康而非返回到白色,以及发热之物根据其恰是此类事物而返回到发热而非返回到[……]是不合宜的一般。因为被运动与被转变和被增加完全依照同样的道理,乃是朝向它们固有的目的。因为正如被增加之物在发生变化时,在其被增加的限度内,确实并非返回到健康,而是返回到更大的量度——因为它乃是被转变为某种数量——轻者与重者亦同样如此,假若这些事物趋向于高处(即轻者),而那些事物沉落到低处(即重者)。 因为依位置运动而被运送之物与依其余诸运动而被运送之物,主要在这一点上彼此相异:即依位置运动而运动之物似乎在自身之中具有运动的始基,而其余之物则从外部具有,正如被医治之物与增加之物一样;尽管这两者在从外部获得运动的微小始基期间,有时亦由自身发生转变,前者向着健康,而后者,正如当其发热时,抑或前者向着疾病,后者在其受到滋养的限度内[发生转变]。并且由于被医治之物容纳这两者,即健康与疾病,因此倘若它的运动是向着健康存在的,它大多由自身向其运动,倘若是向着疾病,亦同样由自身运动。 正如我们说这两者在从外部获得运动的微小原理时,有时由自身运动一样,轻者与重者则更是如此;然而运动的始基之所以似乎在它们之中被发现,是因为这两者的质料,亦即它们的基质,最邻近于事物的实体。而当它们从其实质中完备地被发现时,确实依此类运动而运动,乃是一个证据。然而通过生成而产生之物,尚非轻者亦非重者,而是当通过生成而产生之物已然变得完满且各方面均告完备之时,那时它们才会是轻者与重者;并且由于它们是完满的,运动的始基在它们之中便显明可见。因为当水生成空气时,正如当水转变为水汽时,由重物变为轻物,而飞升到高处之物,则被发现是完备的空气与轻物,因为这两种倾向在它们成为完满且存在于固有场所之中时,便在它们之中被察知;因此,在这些事物之中发现位置运动的始基乃是相合的。 然而你应当知晓,那些其余之物亦未被剥夺运动的始基在它们之中被发现;因为他[亚里士多德]本人将此普遍地赋予了一切自然物,而非赋予被医治之物;被医治之物亦未被剥夺向着健康的运动,被变化之物亦未被剥夺向着白色的运动。但是,当他说轻者与重者比起这些事物更在自身之中具有运动的原理,并在此事中引出原因时,他仅意指如下之事:即由于这两者的基质是完满的,在其中便发现了依其自身的运动,即完满的运动;并且它具有更大的完满性,只要它在其余诸运动的生成中是最后的。他极其审慎地添加了「在生成中」;因为在别处曾说过这一运动更为优越,是因为其余运动在被运动时乃是在位置上被运动,而这一运动并非必然依其余运动被运送;但如今他说道,这一运动依另一种理由亦是一切运动的部分,且存在于更高贵的实体之中;因为这一运动确实是在[某物]已被生成且完满的那一时刻被展开的。正如在朝向生成的运动之后,当一艘船为某种生物之故而成其完满时,向着场所的运动完全应归于它一样,属于同种门类的其余事物亦然。 然而,有人会认为这两者完全是由彼此相互确立的;因为他说道,在重者与轻者之中发现了依其自身的运动原理,是因为它们更为完满,而它们更为完满,则是因为在它们之中发现了完满的运动(即位置运动),且原理存在于它们之中。[然而,某物向着单一场所运动,与在其中发现位置运动的原理,并不是一回事。]而我们则说:这两者并非由彼此相互确立;因为向着场所的运动原理乃在它们之中;然而,某物向着单一场所运动,与在其中发现依其自身的运动原理,并不是一回事。 他说道:「显然,潜能存在之物,若是按返回场所的方式存在,便返回场所,若是朝向这般大小和这般性质,便朝向这被运送,只要它获得完满;然而这整个事物将被运送到潜能的现实被发现之处。」
- 4.3non est enim, ut quispiam hanc causam quaerat
非人称结构 non est ut(后接虚拟式 quaerat)为惯用表达,表示「没有任何理由去……」「并不可能……」(相当于希腊语的 οὐκ ἔστιν ὅπως)。quispiam 为该从句的主语,后接间接疑问从句 cur... moveatur 作为宾语。
- 4.3haec duo aliud ex alio confirmari
该句为充当 existimabit 宾语从句的带不定式宾格结构。短语 aliud ex alio(「一者由另一者」)指代循环论证,提出了这样一种疑难:重与轻被认为「因其更完满而具有运动原理」,又「因其具有运动原理而更完满」。
