← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§221.28-223.11

向固有场所的运动与轻重本性的奠基

忒弥斯修展开关于轻与重的本己学说,阐明亚里士多德如何像处理增加与质变等其他运动一样,将向上与向下的位置运动奠基于从相反者朝向潜能中的形式与固有场所(完满)的运动。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.3#1

Cum autem hoc in loco aliorum sententias de levitate et gravitate retulisset et qua ratione impugnari possent, iuxta propriam modo opinionem hac de re pertractare intendit. Nos autem, ait, primum id explicemus ac distinguamus, de quo reliqui quaerunt ac dubitant, cur alia corpora natura in sublime, alia deorsum, quaedam et in sublime et deorsum ferantur, quod utrumque declarabit; deinceps de gravi levique dicamus ac de eis affectionibus, quae illis contingunt, verba faciamus. statimque regreditur [ac refert], quamobrem nonnulla deorsum ferantur, causamque adducit, cur eiusmodi motu moveantur et ait huius causam eam esse, propter quam corpora ceteris illis motibus etiam moventur, quemadmodum ea, quae ortus, mutationis et accretionis motu moventur, inclinatioque motus horum causa existit, quorum unusquisque est ad formam, quae potestate existit; motus igitur corporum, quae vel supra vel infra moventur, ad haec duo loca efficitur, ut ad propriam eorum perfectionem inclinent, hoc est, ut ad propria eorum loca perveniant. quamobrem ait: de eo quidem, quod sursum vel deorsum movetur, eodem modo, quo de iis, quae aliis motibus et mutationibus moventur, iudicandum est. quoniam enim tria sunt motus genera, unum nempe in magnitudinem, atque accretio dicitur, alterum ad formam, ac ortus et mutationis proprium est — mutatio enim ex una in aliam formam fit, quatenus hoc in loco qualitas forma dicitur — tertium autem secundum locum: in quoque horum mutatio erit non ex quavis re, non enim ex albedine in lineam fit mutatio, sed ex contrario in contrarium, vel in id, quod inter contraria invenitur,1 quemadmodum ex albedine in nigredinem vel in purpureum colorem. ex eo enim, quod corpora commutantur, non remanet in eis, quod antea extiterat; cumque in id mutentur, quod antea in eis non extiterat, non in quidvis mutantur, quemadmodum albedo in lineam, verum cum in id, quod maxime distat, tum in id, quod finitimum est, mutantur. si igitur in id, quod maxime distat, commutabuntur, in contrarium mutabuntur; si vero in id, quod finitimum est, mutabuntur, in id, quod inter contraria consistit. et quemadmodum id, quod mutatur et movetur, non movetur quidvis: ita nec quod movet et mutat, quidvis in quamvis rem movet. sed quemadmodum id, quod augetur, ex eo, quod augetur, in maiorem magnitudinem, non in caliditatem mutatur, ita etiam id, quod auget, quatenus auget, omnino quidem in maiorem molem, non in caliditatem movet ac mutat; tametsi contingat quandoque, ut id, quod augescit, incalescat; sed quemadmodum id, quod auget, non est id, quod calefacit, ita auctum quoque excalefactumque utraque etiam differunt. eodemque modo statuendum ac intellegendum est id, quod loco etiam movetur; non enim quidvis a quovis loco movetur, neque etiam motivum quidvis movet mobile quidvis. igitur superius et inferius cum contraria sint, motiva quidem sunt grave et leve, mobilia vero, quae potestate gravia et levia existunt, quorum unumquodque, nempe eorum, quae pulsu agitantur, a motivo sibi accommodo in id movetur, quod potestate in ipso existit. potestate autem in ipso est, ut in proprio loco maneat: igitur ferri2 in hunc locum, in suam formam est ferri. etenim ferri aliquid in id, quod potestate est in ipso a motivo sibi proprio, in perfectionem et finem, quem habet, est ferri. At quonam modo conveniunt eiusmodi sermones huic rei, de qua nos pertractamus? dicemus: quando movebuntur corpora, quae natura supra infraque ad eorum perfectionem moventur, non convenit, ut quicquam hac in re inquiramus, hoc est in motu eorum ad haec duo loca, nisi inclinationem eius, quod potestate est, ad perfectionem, hoc est ad actum et finem; similiter in reliquis motibus;

然而,当在此处记述了其他人关于轻与重的见解以及这些见解可以依何种理由被驳难之后,他打算依照自有的见解来详尽论述此事。「然而我们,」他说道,「首先当阐明并区分其余之人所探究和疑难之事,即为何某些物体依本性运送到高处,另一些运送到下方,而某些物体既运送到高处也运送到下方」,这两者他都将予以阐明;「继而让我们谈论重与轻,并对附随于它们的那些性状加以言说。」他随即折回谈论为何某些物体运送到下方,并引出它们为何由此类运动所运动的原因,且说道这的原因乃是物体也依那些其他运动而运动的原因,正如那些依生成、变化和增加之运动而运动的事物,而运动的倾向乃作为这些事物的原因而存在,其中每一者都是朝向潜能上存在的形式;因此,向上或向下运动的物体的运动乃是向着这两个场所造成的,以致它们向着自身固有的完满倾斜,即到达它们固有的场所。为此缘故他说道:关于向上或向下运动之物,必须以与关于依其他运动和变化而运动之物相同的方式来判定。 因为运动既有三种门类,即一种是量度上的运动且被称为增加,另一种是朝向形式的且属于生成与变化所固有——因为变化乃是从一种形式到另一种形式发生的,只要在此处性质被称为形式——而第三种则是依位置的:在这些门类的每一者中,变化绝非出自任何任意之物(因为变化并非从白色到一条线发生),而是从相反者到相反者,抑或到相反者之间所发现之物,正如从白色到黑色或到紫色。因为根据物体被转变这一事实,先前存在于它们之中的东西并未留存;并且由于它们被变为先前并未存在于它们之中的东西,它们并非变为任意之物,正如白色并未变为线,而是既变为距离最远之物,又变为邻近之物。因此,如果它们转变为距离最远之物,它们就会变为相反者;但如果它们变为邻近之物,就会变为处于相反者之间之物。 正如被变化和被运动之物并非变为任意之物一样,运动和变化之物亦非将任意之物运动到无论何种事物中去。相反,正如被增加之物根据其被增加这一事实乃是变为更大的量度而非变为温热,施增之物在其施增的限度内亦完全是将〔其〕运动并变化为更大的体量而非温热;即便增长之物有时也可能变热;但正如施增之物并非加热之物一样,被增加之物与被加热之物这两者亦互有差异。对于在位置上被运动之物,亦当以相同的方式予以确立和理解;因为绝非任意之物从任意场所被运动,任意施动者亦非使任意受动者运动。因此,上与下既是对立的,施动者便确实是重与轻,而受动者则是潜能上作为重与轻之物,其中的每一者,即那些被冲击所撼动之物,都由适合于自身的施动者运动到潜能上存在于自身之中的事物中。然而,留存在固有场所之中乃是潜能上存在于其自身的:因此运送到这一场所,乃是运送到其自身的形式。因为某一事物由其固有的施动者运送到潜能上存在于自身之中的事物中,乃是运送到其所具有的完满与目的。 「然而此类言说如何与我们正在详尽论述的这一事项相合呢?」我们将说:当那些依本性向上和向下朝其完满运动的物体被运动时,在此事中,即在它们朝向这两个场所的运动中,我们探究任何事物都是不相合的,除非探究潜能存在者朝向完满的倾向,即朝向现实与目的的倾向;在其余诸运动中亦同样如此;

语法注2 条
  1. 4.3in quoque horum mutatio erit non ex quavis re, non enim ex albedine in lineam fit mutatio, sed ex contrario in contrarium, vel in id, quod inter contraria invenitur

    in quoque 代表 in unoquoque(quoque 为 quisque 的夺格),意为“在这[三种运动门类]的每一者中”。主干首先提出否定命题 non ex quavis re(并非从任意事物发生),继而由 non enim... sed... 结构结合具体例证(非从白到线,而是从白到黑或紫)给出论证,说明变化必是从相反者到相反者或到居间者。

  2. 4.3potestate autem in ipso est, ut in proprio loco maneat: igitur ferri in hunc locum, in suam formam est ferri.

    后半句中,不定式短语 ferri in hunc locum 作为主语,而 in suam formam est ferri 则构成表语(“运送到这一场所,乃是运送到其自身的形式”)。紧接在 etenim 之后的句子同样复现了这种表语不定式结构(ferri aliquid... in perfectionem et finem... est ferri)以阐明理由。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:221.28-223.11