← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§211.4-212.33

依组成部分定轻重之说的驳斥与柏拉图的真意

亚里士多德驳斥了《蒂迈欧篇》等前人基于部分(三角形)多寡对轻重的定义,但特米斯提乌斯指出亚里士多德并未完全准确理解柏拉图的真意,并补充阐明了柏拉图基于脱离本己处所的物体运动的本义。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.2#1

Cum itaque leve et grave comparatione ad aliud ita definivisset, ait: plurimi de gravi et levi disputarunt, sed eorum disputatio de iis non fuit, quae absolute ita sunt, sed de iis tantum, quae comparatione ad aliud gravia et levia dicuntur. eorum autem, inquit, ratio de levi et gravi, ut iuxta eorum sententiam sunt, eis non congruit, quae absolute ita sunt; id quod que perspicuum erit, cum ultra progressa haec erit disputatio. qua autem ratione id perspicuum evadat, modo audies. aiunt enim levius et gravius, ut in Timaeo scriptum est, id esse, quod vel ex pluribus vel ex paucioribus partibus constat, cum dicant gravius id esse, quod [partium multitudine aliud antecedat, quod minus grave existit]; partes namque in omnibus iis unius et eiusdem formae sunt, quantitate autem distinguuntur inter se. quemadmodum enim in iis corporibus, quae forma aequalia sunt, plumbum maius minore gravius est, ita in aliis animadvertunt, quae forma similia non sunt, veluti lignum et aes. cuius enim essentia ex excessu partium constat, id gravius est. eorum namque similiter alterum alteri gravitate praevalet, comparatione ad partium multitudinem, siquidem eorum essentia simul omnium ex quibusdam eisdem partibus constat, tametsi ita non appareat. sed cum eorum sententia ita determinata sit, non de eo, quod omnino [leve] est [et] grave, dixerunt; etenim si partes ignis plures fuerint quam partes terrae, leves quoque esse ac sursum ferri videbuntur, terra vero gravis esse et deorsum descendere, quamvis ex ea minor portio sumatur — ignis enim quanto fuerit maior, tanto celerius sursum feretur — cum tamen consentaneum foret (iuxta horum sententiam) ut res contrario modo se haberet,1 siquidem levitatis et gravitatis causam id non auget, sed ex eo tantum, quod res ex pluribus vel paucioribus partibus constat, levitas et gravitas efficiuntur. neque haec (mehercle) iuxta horum sententiam gravi et levi conveniunt, quae omnino et absolute talia sunt, nisi id fuerit propter causam, quae gravi et levi conveniat. praeterea inquit, quamvis hoc de omnibus corporibus non dicant, sed de iis, quae sunt eiusdem generis, tamen hoc quoque modo sermo eorum, qui leve et grave multitudine et parvitate definiverunt, absurdum non effugit. ignis enim et aeris multitudo modicum aquae pondere superabit ac magis deorsum inclinabunt, siquidem eorum essentia ex pluribus eisdem triangulis constat. sed ad sensum apparet [omnia] contra evenire; semper enim aer aqua magis ascendit, eoque magis, quo maior extiterit. et pariter de igne ac de horum unoquoque credendum est. Hos autem sermones retulit ad eius impugnationem, quod in Timaeo scriptum est, nempe ignem levissimum esse, quoniam ex paucissimis partibus constet. at ipse non recte Platonis sententiam intellexisse videtur.2 non enim ullo modo Plato fatetur leve vel grave quippiam inveniri, dum in proprio loco manet; sed quando corpora ex proximis in propria loca feruntur, quia natura opprimuntur, atque ab hoc toto compelluntur, quod ea inibi in huius universi globum deducit, quando vult, ut penes se congregentur: tum ea, quae ad id, quod iuxta pedes nostros existit, moventur, gravia dicuntur, quae autem supra caput nostrum evolant, levia nominantur. quamobrem ait, si quispiam inter ignem et caelum insistat, velitque ignem ponderare et maiorem ignis partem in altera duarum lancium posuerit, ignis maior ad id, quod iuxta plantas pedum eius consistit, magis inclinabit; dicitque, ignem maiorem minore igne esse graviorem, quandoquidem nos grave consideramus secundum motum in id, quod iuxta plantas pedum nostrorum existit. atque quispiam adiciat dicatque: terra si transponatur suspendaturque, cogetur homo affirmare unum idemque veluti aerem gravem et levem existere, cum dixerit levitatem gravitatemque corporibus per se inesse, ipsasque causas motus in sublime vel deorsum esse. contingit enim, ut gravis sit aer eo tempore, quo ex aqua in proprium locum movetur, diciturque horum duorum triangulorum (?) gravitatem non provenire a loco in locis alienis, sed dictos triangulos (?) inseparabiles ab eo existere necessarioque fiet, ut unum grave et leve simul esse dicatur. dicere enim comparatione unius ad alterum, sermo callidus est; quod enim sursum vel deorsum manet, unius ad alterum comparatione dicetur, sed grave et leve non dicuntur comparatione ad aliud;

因此,当他如此界定了相比于他物而言的轻与重之后,他说:许多人都曾探讨过重与轻,但他们的探讨并非关于那些绝对如此之物,而仅仅是关于那些相比于他物被称为重与轻之物。他说,然而他们关于按照其见解而存在的轻与重的理路,并不能切合那些绝对如此之物;这一点在此项探讨进一步推进之时将变得显明。然而,依何种理路它将变得显明,你此刻便当听取。因为正如《蒂迈欧篇》中所记述的那样,他们声称较轻者与较重者乃是由或多或少的部分所组成者,既然他们说较重者乃是[在部分的多寡上超越作为较不重而存在的他物者];因为在所有这些事物中,各部分都具有同一种形式,但在数量上相互区分。正如在那些形式相同的物体中,较大的铅比较小的铅更重一样,他们在形式不相似的其他物体中(例如木与青铜)亦观察到如此情况。因为凡本质由过剩的部分所组成者,它便是较重的。既然它们一切的本质(即使外表上看起来并非如此)同时都由某些相同的各部分所组成,它们同样在与部分的多寡相比较时,一者在重量上胜过另一者。然而,即便他们的见解如此被规定,他们亦未谈及那全然[轻与]重之物;因为如果火的部分多于土的部分,即便从土中取下更少的一份,火的部分亦将显得是轻的且向上方运送,而土则显得是重的且向下方下降——因为火越是庞大,它被运送往上方就越是迅速——然而(按照这些人的见解)事态本该以相反的方式呈现才合乎情理,因为那并不会增加轻与重的原因,而轻与重仅仅是由事物由较多或较少的部分所组成而产生。凭天起誓,按照这些人的见解,这些事情亦并不切合全然且绝对如此的重与轻,除非那是由于某种切合重与轻的原因所致。此外他说,尽管他们并非对所有物体都这样说,而只是对同类之物如此说,然而那些以多与寡来界定轻与重的人的言论,即使以这种方式亦未能逃脱荒谬。因为火与空气的大量部分将在重量上压过少量的水,并且将更向下方倾斜,既然它们的本质由更多相同的三角形所组成。但在感觉上显然[万事]都反向发生;因为空气总是比水上升得更多,并且它越庞大,上升得就越多。对于火以及这些事物中的每一者,亦当同样如此确信。然而,他将这些论述引向了对《蒂迈欧篇》中所记述之事的驳斥,即火之所以最轻乃是因为它由最少的部分组成。但他本人似乎并未正确理解柏拉图的见解。因为只要事物留存于其本己的处所中,柏拉图就绝不承认有任何事物被发现是轻的或重的;而是当诸物体由于在本性上受到压迫,并受到将它们引向此宇宙球体之全体的驱迫(当它意图使它们聚集在自身周围时),从而从邻近之处被运送至本己的处所时,那么朝向位于我们双足之旁的事物运动者被称为重的,而飞升于我们头顶之上者则被命名为轻的。因此他说:若有人立于火与天之间,意欲称量火,并将更大一部分的火置于两个秤盘之一中,较大的火将更向位于其脚底之旁的事物倾斜;并且他说,较大的火比较小的火更重,因为我们乃是根据朝向位于我们脚底之旁的事物的运动来考量重的。并且有人可能会补充说道:如果土被移位并悬挂起来,既然人们说过轻与重就其自身内在于物体中,且它们自身即是向高处或向下方运动的原因,那么人将被迫肯定同一事物(例如空气)同时作为重与轻而存在。因为事实上,在空气从水运动到本己处所的那个时刻它是重的,并且人们说这两个三角形的重量并非来自异地处的处所,而是所说的三角形与它不可分离地存在,这样必然会导致同一事物同时被称为重与轻。因为依一者相比于另一者而言,乃是一种机巧的言辞;留在上方或下方者固然是一者相比于另一者而言的,但重与轻却并非相比于他物而被言说的;

语法注2 条
  1. 4.2cum tamen consentaneum foret (iuxta horum sententiam) ut res contrario modo se haberet

    cum在此表示让步或转折(“然而/尽管”),搭配未完成过去时虚拟式foret(= esset),引导与事实相反的推论(“按照他们的见解,事态本该以相反的方式呈现才合情理[但事实并非如此]”)。ut从句充当consentaneum foret的主语从句。

  2. 4.2at ipse non recte Platonis sententiam intellexisse videtur

    人称构式(即主格加不定式结构):主语ipse指代亚里士多德,与谓语动词videtur(“似乎……”)一同统摄完成时不定式intellexisse。此处是特米斯提乌斯以注解者身份直接介入、评判亚里士多德对柏拉图解读之处。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:211.4-212.33