- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:212.33-214.26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌斯通过论证三角形的微小仅是轻的偶性原因而完成了对柏拉图的辩护,随后返回亚里士多德的文本,阐释基于部分多寡的定义与德谟克利特等人的原子论立场之间的差异。
quae enim unam atque eandem in universum inclinationem habent et ad unum eundemque locum feruntur, gravia et levia ex inclinationis ac celeritatis motus adiunctione ad invicem dicuntur. etenim haec iam antea fecit; sed nemo universum mundum levem vel gravem affirmaret, tametsi in universum moveretur ac fundamentum positionis, in qua modo invenitur, egrederetur. si enim ad eum locum declinaret, a quo initium sumpsit, hoc profecto ex eo non erit, quod gravis vel levis existat. etenim non poterit quis hominem levem esse affirmare ipsumque tunc supra capitis nostri medietatem moveri, neque etiam gravem, tametsi ad id moveretur, quod iuxta plantas pedum nostrorum existit. etenim si ob eam causam, quia ad nostri capitis medietatem movebatur (quemadmodum inquit) penes nos levis extitisset, tum is ipse, quia ad id movetur, quod iuxta plantas pedum eorum consistit, qui ex alia terrae parte, quae nostris pedibus e regione opponitur, sunt constituti, penes eos gravis diceretur. nec eo, quia locus est impossibilis, quod omnino deducitur, falsum extiterit;1 non enim ob eam causam, quia, cum homo evasissem, fieri non poterat, ut alae mihi inessent, falsa ac impossibilis erit haec enuntiatio: si alae mihi inessent, ego volarem. cum itaque Plato (quemadmodum dictum est) non ponat fundamentum, ut inveniatur omnino aliquid, quod, si in proprio loco maneat, leve vel grave existat, ac igni, quacunque causa sit, pyramidis figuram attribuerit: qui dicit consentaneum esse, ut ignis levissimus sit, quandoquidem ex minimis atque eisdem triangulis constet, hic profecto Platonis sermonem iuxta propriam sententiam innovat, quatenus optima quidem significatione eo non utitur, quod a philosopho acceperat. si Plato namque (quemadmodum vir iste opinatur) operationes elementorum, essentias et affectiones eorum figurae accommodasset, utique consentaneum diceret necessario omnino effici ac deduci, figuram levitatis causam existere. at quamvis ignis ex minimis atque eisdem triangulis constet, tamen primaria ratione hanc ob causam triangulorum parvitas nullo modo causa levitatis existit, sed forma talis quantitatis ab his triangulis efficitur, levitas vero formae causa existit; quandoquidem siccitatis causa (exempli gratia) frigiditas erit, siccitas vero non nisi ex accidenti febris causa erit. igitur triangulorum parvitas ex accidenti levitatis causa existit; verum ob hanc causam omni in loco parvitas levitatis causa minime erit. etenim si per se haec causa extitisset, utique huic sermoni ✩ratio✩ inesset; at si hoc ex accidenti fit, nihil prohibet, quin eorum causa existat, quae maxima distat contrarietate. cum enim Plato ponat aquam aeremque ex eisdem formis constare, sed quae mutabiles sunt, ac illis materiae elementorumque proportionem attribuat, omnino quidem nullo modo sequitur. etenim ipse etiam fatetur ex eisdem elementis aliqua oriri, quae maxima contrarietate distant. Ut autem ad id, unde nostra haec oratio digressa fuerat, revertamur, dicimus, Aristoteles deinde ait: nonnulli igitur grave et leve multitudine et parvitate primorum, ex quibus corpora constituuntur, definiverunt. aliis autem non satis visum est ita explicare, sed [quamquam] vetustiores sint, novorum tamen magis ratione rem disposuerunt. dixit vetustiores, perinde ac si dixisset errori magis obnoxios, per novorum autem ✨magis✩ rationem maiorem perfectionem facilitatemque maiorem intellegit. hoc autem de Democrito et Leucippo pronuntiavit; etenim de his duobus dixit non satis illis visum fuisse, ut hoc quidem modo grave et leve terminarentur. videmus enim multa corpora magnitudine quidem minora, graviora autem, quemadmodum terra aere gravior existit. at qui fieri potest, ut id ita se habeat, si ex primis partibus eisdemque [gravioribus constituatur? itaque fiet, ut quod ex primis partibus] aequalibus constat, aequale non sit; neque etiam quod ex pluribus partibus constat, gravius extiterit. sed quonam modo hoc isti terminarint, ipse paulo infra referet; hoc vero modo, quo dicitur, ipsi non terminant. etenim ✨aiunt:✩ nos videmus multa corpora magnitudine minora, graviora autem, sicut aes in respectu ad lanam se habet. ait primo: qui extremitates partes primas ponunt easque elementa ad reliqua haec constituunt,2 non fatentur, ut de primis partibus dicatur nonnullas graviores et leviores aliis esse, tametsi dicant nonnullas [maiores], aliquas vero esse minores; absurdum enim est concedere extremitatem altera extremitate graviorem esse, tametsi maior existeret.
因为那些就总体而言具有同一种倾斜倾向并被运送往同一种处所的事物,乃是由于倾斜倾向与运动速度的相互结合而被称作重的与轻的。实际上,他此前已经这样做了;但绝无人会断言整个宇宙是轻的或重的,即便它作为一个整体被运动并离开了它如今被发现所处的位置之根基。因为即便它向它起初所由出发的那个处所倾斜,这也绝非由于它作为重的或轻的而存在所致。因为人们确实既不能断言人是轻的且其自身那时是在我们头部的正上方运动,亦不能断言其是重的,即便他是朝向处于我们脚底之旁的事物运动。因为若由于他朝向我们头部的正上方运动(正如他所说)这一缘由,在我们的视角下他成了轻的,那么他自身由于朝向处于那些被安置在与我们双足正相对的大地另一部分的人们的脚底之旁的事物运动,在他们的视角下便会被称作重的。而绝不因其假设是不可能的,那被完全推导出来的结论便会成为虚假的;因为绝不由于我既然已成了人便不可能拥有翅膀这一缘由,“若我拥有翅膀,我便会飞”这一命题就会是虚假且不可能的。因此,既然柏拉图(如前所述)并未确立这样的根基,即根本上有某种事物被发现,若留在其本己的处所中便会作为轻的或重的而存在,并且无论出于何种原因,他将金字塔的形状赋予了火:那么凡声称火由最小且相同的三角形组成因而最轻是合乎情理的人,此人必定是按照其本己的见解篡改了柏拉图的言说,因为他并未在最善的涵义上使用他从那位哲学家那里所领受的东西。因为柏拉图若(正如那个人所认为的那样)将诸元素的运作、本质和性质都附会于形状,他必定会说,形状作为轻的原因而存在必然完全得以促成并被推导出来是合乎情理的。然而,尽管火由最小且相同的三角形组成,但就首要的理路而言,三角形的微小绝非由此缘由而作为轻的原因存在,而是由这些三角形促成了如此数量的一种形式,轻反而是作为形式的原因而存在;因为(举例而言)寒冷将是干燥的原因,而干燥仅仅是偶性地作为发热的原因。因此,三角形的微小乃是偶性地作为轻的原因而存在;但正因这一缘由,微小在任何处所中都绝不会是轻的原因。因为此原因若是就其自身而存在,此言说中必定会具有理路;但若这是偶性地发生,那么便无任何事物能阻碍它作为那些以最大对立性相隔绝的事物的原因而存在。因为既然柏拉图设定水与空气由相同的形式组成(但它们是可变的),并赋予它们以质料与元素的比例,这无论如何绝不会得出。因为他本人亦承认,从相同的元素中会产生以最大对立性相隔绝的某些事物。然而,为了返回到我们这番言论此前所偏离的地方,我们说,亚里士多德随后言道:“因此,某些人根据构成物体的最初各部分的众多与微小来界定重与轻。但另一些人看来觉得如此解释并不充分,并且他们尽管是更古老的人,却毋宁以近代人的理路来安排此事。”他称他们为“更古老的人”,仿佛是在说他们“更易陷入错误”,而通过“更以近代人的理路”,他所理解的乃是更大的完满性与更大的简易性。而这是他针对德谟克利特与留基伯所作的宣告;因为关于这二人他说过,在他们看来,以这种方式来限定重与轻并不充分。因为我们看到许多物体在体积上较小,但在重量上更重,正如土比空气更重一样。然而,如果它是由最初的部分且是相同的较重部分构成的,事态又怎能如此?因此便会导致:由相等的最初部分所组成者并不相等;而由较多部分所组成者亦不会作为较重者而存在。但这几位究竟以何种方式限定了此事,他本人稍后便会叙述;但他们绝非以这里所说的方式加以限定的。因为他们说:“我们看到许多物体在体积上较小,但在重量上更重,正如青铜相对于羊毛那样。”他首先说:凡将端点设定为最初的部分并将它们构造成这其余事物的元素的人,并不承认在最初的部分中有些被说成比另一些更重或更轻,尽管他们说有些较大,另一些较小;因为承认一个端点比另一个端点更重是荒谬的,即便它作为较大的而存在。
- 4.2nec eo, quia locus est impossibilis, quod omnino deducitur, falsum extiterit
主句的主干为“nec eo ... falsum extiterit”(并不因此……会成为虚假的),其主语为关系从句“quod omnino deducitur”(被完全推导出来的结论)。“eo”为表示原因的夺格,先引了后随的原因从句“quia locus est impossibilis”(因为该位置/假设是不可能的),用以说明从反事实前提中合逻辑推导出的条件命题之有效性。
- 4.2qui extremitates partes primas ponunt easque elementa ad reliqua haec constituunt
此处为双重宾格结构,以“extremitates”为直接宾格,“partes primas”为谓词宾格(“凡将端点设定为最初部分的人”)。随后的“easque elementa ... constituunt”同样以“eas”(指代端点)为宾语,以“elementa”为谓词宾格。
