- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:209.9-211.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
本节基于亚里士多德《论天》第四卷第一章,阐明了绝对的重轻与相对的重轻之区分,反驳了柏拉图派对于球形宇宙中存在“上方”与“下方”的否定,并论证不仅要指出运动的现象事实,还必须对轻重的形式作出界定。
sed quod dicitur, planius fiet (?) hoc modo, si cognoverimus, quid horum duorum unumquodque absolute et quid comparatione ad aliud dicatur. ex corporibus autem id quidem, quod suapte natura a medio fertur, in sublime [ferri dicimus], quod vero ad medium movetur, deorsum rediit; quod sursum fertur, absolute leve dicitur, quod vero ad infra torquetur, grave absolute nominatur. leve autem comparatione ad aliud dicitur, quod non absolute leve, sed levius existit; cumque duo corpora gravia aequalis molis fuerint, veluti lignum et aes, quorum alterum natura, non vi celeriore motu deorsum feratur, id, quod celeriore motu movebitur, levius dicetur.1 ita si duo corpora levia aequalis molis extiterint, quorum alterum in sublime feratur, id, quod tardiore motu sursum feretur, gravius dicetur. adiunxit sermoni: aequalis molis; etenim si ab eo, quod absolute grave est, veluti terra existit, minor quam lanae portio auferatur, fieri potest, ut motus eius deorsum lanae motu tardior sit. cum autem ipse superum et inferum fecerit, ex eo autem, quod caelum rotundum est, facile minime permittatur, ut in eo superior et inferior locus inveniatur: in orationis eius medietate hoc adducit aculeumque et calliditatem illius infringit, cum inquirat explicare in hoc toto superum et inferum existere. inquit autem: nonnulli vero, quia consimile est, negant in hoc toto superum et inferum inveniri — per hoc autem Platonem innuit — siquidem hae duae distinctiones non sunt in hoc toto per se, sed comparatione ad nos; et comparatione ad nos etiam non erit ratio superioris et inferioris loci absolute, quemadmodum in Timaeo Plato explicavit. etenim si dixerimus superiorem caeli locum eum esse, qui supra capitis nostri medietatem undique existit, ac aliquem ex opposita terrae parte adsumamus, cuius pedes oppositi sint loco, quo antea ab adversa terrae parte insistebat: tum caeli pars, quae supra caput eius extiterat et quae antea erat superior, invenietur deinde inferior, cui modo pedes eius insistent.2 quod dissentaneum est: igitur neque comparatione ad nos omnino superior et inferior locus in hoc toto invenietur. cum itaque Plato absolute et comparatione ad nos etiam hoc refellat, ne verbum quidem adversus eum modo profert. ac in universum sermonem adducit: nos autem, inquit, ultimum huius universi superiorem locum dicimus; sufficiens enim ratio, quamobrem in eiusmodi universo superior locus inveniri debeat, est, ut dicamus ultimum finem nobis huius universi superiorem locum esse. Quoniam autem, ait, in caelo ultimus finis et medius invenitur, perspicuum est igitur superum et inferum quoque in eo inveniri. post haec parati sumus, ut opem a vulgi testimonio petamus. omnes namque de superiore et inferiore loco dicunt, non tamen satis, propterea quod non existimarunt caelum sphaericum esse, sed hemisphaerium, quod circum eos est. si enim cognovissent, quod omni ex parte simile extitit, utique dixissent hoc etiam superum esse, medium vero inferum. igitur superum et inferum omnino quidem iuxta nos secundum veritatem existit,3 non autem iuxta illos alios; posuitque superum et inferum in hoc universo inveniri, atque haec ad supera, illa vero ad infera ferri. cum autem quaerimus, quid leve, quidve grave esse dicatur, si quispiam definierit dixeritque leve id esse, quod absolute in sublime natura movetur, grave vero id, quod natura deorsum torquetur, is gravis et levis essentiam minime definierit; quemadmodum si quis plantam definiens dixerit id esse, quod fibris, quae per folia ac ramos eius disseminantur, nutritur, veritatem quandam dixerit, sed nihil adicit ei, quod sensu percipitur ac manifestum existit. etenim nobis conveniret, ut formam definiremus, qua res levis vel gravis dicitur, et qua in sublime vel deorsum movetur. 〈Dicit:〉 cum sursum 〈natura〉 movetur, levis est; terra enim fieri potest, ut aliquo modo sursum feratur, sed vi talis motus erit; leve autem natura id habet. nec declarat, quid natura sit, qua tali motu feratur, sed quod natura sic moveatur. et huius quidem generis iudicium super unaquaque re et super quavis adiunctione facile erit, videlicet si dicamus leve id esse, quod sursum movetur, vel sursum moveri, quod leve est.
但如果我们认识到这两者中的每一者何谓绝对地被言说,何谓相比于他物而被言说,那么所说之理将以此种方式变得更加清楚。在诸物体中,依其自身本性而脱离中心被运送者,[我们说它是被运送]往高处的;而向中心运动者,则朝向下方;向上方被运送者被称为绝对轻的,而朝向下方被引导者则被命名为绝对重的。而相比于他物被称为轻者,乃是非绝对轻而是作为较轻者存在之物;当有两个体积相等的重物体(例如木与青铜),其中一者非因强力而是依本性以较快的运动向下运送时,那以较快运动而被推动者,将被说成是较轻的。同样,如果存在两个体积相等的轻物体,其中一者被运送到高处,那么以较慢运动向上方运送者,将被说成是较重的。他在言论中补充道:体积相等;因为如果从绝对重之物(例如土便是如此)中取下比羊毛更小的一份,那么它向下的运动可能比羊毛的运动还要慢。然而,由于他自身确立了上方与下方,但鉴于天体是圆形的,在其中发现上方与下方的处所断非易事,因此他在其言论的中途引入了这一点,并挫败了那一诘难的锋芒与机巧,同时力图阐明在这一全体中存在着上方与下方。他说:但有些人因为[天体]在各方面都均一,便否认在这一全体中能发现上方与下方——他以此暗示了柏拉图——因为这两种区分并非就其自身存在于这一全体中,而仅是相比于我们而言;并且即使相比于我们而言,正如柏拉图在《蒂迈欧篇》中所阐明的那样,亦不会存在绝对意义上的上方与下方的处所的理路。因为如果我们说天体的上方处所乃是在各处位于我们头顶正上方之处,并从地的对侧假设某人,其双足正对着他先前从地的相反一侧立足之处:那么先前位于他头顶之上且先前属于上方的天体部分,随后将被发现成为下方,如今其双足将踏在其上。这是不合理的:因此即使相比于我们而言,在这一全体中也根本发现不了上方与下方的处所。因此,既然柏拉图无论绝对地还是相比于我们而言都反驳了这一点,[亚里士多德]此刻并未针对他说出哪怕一句话。他提出了一个普遍的论证:他说,然而我们将这一宇宙的极限端点称为上方处所;因为在如此的宇宙中应当发现上方处所的充足理由,乃在于我们说这一宇宙对于我们而言的极限端点即是上方处所。他说,由于在天体中发现有极限端点与中心,因此显然在其中亦发现有上方与下方。在此之后,我们准备求助于世人的见证。因为所有人确实都谈论上方与下方的处所,然而并不充分,乃因他们并未认为天体是球形的,而是围绕着他们的半球。因为他们若知晓它在各方面都是均一的,必然亦会说这也是上方,而中心则是下方。因此,按照真理,在我们看来上方与下方完全存在,但在那些其他人看来则不然;并且他设定了上方与下方见于此宇宙中,且这些被运送至上方,那些则被运送至下方。然而,当我们探求何谓轻、何谓重时,若有人界定并声称轻乃是依本性绝对向高处运动者,而重乃是依本性朝向下方被引导者,那么他绝未界定重与轻的本质;正如有人在界定植物时若说它是依分散在其枝叶间的纤维获得滋养者,他虽说出了某种真实,但对于凭感觉所感知且显然存在的事物并未增添任何内容。因为对于我们而言,恰当的做法乃是界定一种形式,事物依之被称为轻或重,且依之向高处或向下方运动。[他说:]当它[依本性]向上运动时,它是轻的;因为土亦可能以某种方式向上运送,但此种运动乃是出于强力;而轻者则依本性具有此点。他并未说明它依之而以此种运动被运送的本性是什么,而仅说明它依本性如此运动。而且这类判断对于每一件事物以及任何附加物都将是容易的,即如果我们说轻者是向上运动者,或者向上运动者是轻的。
- 4.1id, quod celeriore motu movebitur, levius dicetur
在语境中,两个体积相等的重物体里依本性更快向下运动者理应被称为“较重”(gravius),但流传的拉丁文本作 levius(较轻)。这应是希伯来语或拉丁语传抄翻译过程中的倒错或讹误,译文依据底本拉丁文实貌译出。
- 4.1etenim si dixerimus... ac aliquem ex opposita terrae parte adsumamus, cuius pedes oppositi sint loco, quo antea ab adversa terrae parte insistebat: tum caeli pars... invenietur deinde inferior, cui modo pedes eius insistent
这是一个由条件从句 si dixerimus... ac adsumamus 引出主句 tum caeli pars... invenietur deinde inferior 的复合假定结构。在从句 cui modo pedes eius insistent 中,关系代词 cui 修饰先行词 caeli pars,意为“如今其双足将踏在其上的那天体部分”。
- 4.1veritatem quandam dixerit, sed nihil adicit ei, quod sensu percipitur ac manifestum existit
此处以完成时虚拟式 dixerit(表让步假定,“即使他说出了某种真实”)通过连词 sed 与直陈式现在时 adicit(“他并未增添任何内容”)相对置,将暂定定义的不足作为客观事实提出。
