← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§19.37-21.28

全圆运动的无对立性与相反旋转的否定

德米斯提乌斯论述了圆周上的运动与直径的直线距离之间的关系,指出在整个圆中的运动并不存在对立运动,并借助机械模型阐发了亚里士多德关于相反旋转将意味着自然从事徒劳活动的论证,同时提及了因文本讹误而导致亚历山大产生不同解释的情况。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.4#2

nos etenim omnes distantias rectis lineis dimetimur, et si in circulo fuerint, iuxta circuli mensuram erit diameter. Similiter sese res habet et in circulo. si duas quoque res per unum eundemque circulum a duabus diametri extremitatibus ita movemus, ut unaquaeque ab unius semicirculi extremitate ordiatur, e.g. a H ad Z per semicirculum C et a Z ad H per semicirculum T, idem continget, quod paulo ante de iis, quae per semicirculum tantum moventur, dicebamus, nempe lineam contrariam dici comparatione ad rectam. sed quamvis etiam concedamus hos motus in semicirculo esse contrarios, congruum tamen ideo non est, ut etiam motus, qui in toto circulo fit, de quo sermo est, in contrarios dividatur. siquidem duo illi motus, qui in duobus semicirculis fiunt, in toto quidem circulo unum motum constituunt. neque etiam invenimus eum circuli motum, qui fit ab A per C, alteri eiusdem circuli motui contrariari, qui ab eodem A initium sumit et per B in idem A revertitur. Hunc vero motum illi minime contrariari, ex contrariorum motuum definitione perspicuum evadit, quae est, ut ex contrario in contrarium fiant, sicuti motus, qui ex inferis ad supera quique ex superis ad infera vadit. motus autem qui ab A per B seu per C in circulo fiunt, ab eodem in idem progrediuntur. Aristoteles insuper iis de rebus aliam rationem adstruit, quae demonstrativo ordine hunc in modum ab eo deducitur. si conversio esset conversioni contraria, vanam quandam actionem natura operaretur, quae nullum finem respiceret, sicuti mox declarabimus. at non invenimus otiosam indeterminatamque actionem naturam operari; consonum est igitur, ut conversio conversioni minime contraria existat. atqui natura vanam actionem operaretur, si quod ab ea innovatur, eius naturae extitisset, ut sibi interitum ascisceret. conversiones autem contrariae destruunt sese. ratio igitur ita texitur: conversiones contrariae destruunt sese; quae autem destruunt sese, frustra gignuntur et nullum finem habent, conversiones igitur contrariae frustra gignuntur nullumque finem habent. Qua autem ratione eiusmodi conversiones destruant sese, hac indagine declaratur. si imaginemur quippiam positum esse super regulam perpendiculi unius duorum circulorum, perpendiculumque in diametro collocatum et in centro quidem statuamus; deinde animo concipiamus, duo corpora per circulum moveri, quae duos motus a puncto A exordiantur, verum alterum eorum per B, reliquum per C, dicti perpendiculi extremitates, proficiscantur: palam est igitur, quod, si pondus horum duorum corporum aequale extiterit, arcumque in quo AC affixa sunt, semicirculum esse imaginemur, fieri (hercle) non potest, ut circulus eadem hora convertatur, qua motum incipiunt, nisi circulo alter per se motus inerit, neque si parum moveatur, nec si motus in BC vergat,1 quae dicti perpendiculi extremitates existunt. converteretur enim, si coniunctim et non oppositis locis ponerentur atque hoc etiam fieri posset, si motus eorum celeritate minime aequales extitissent. quandoquidem si motus corporum circulum moventium aequales statuerimus ac dictos motus proprios eorum corporum non posuerimus, quiescentibus corporibus cessat eorum motus et circulus tunc duobus motibus simul privabitur. at si motus celeritate aequales non essent, perspicuum est, quod in omnibus distantiis coniungerentur, siquidem alterum ab altero traheretur; quare unicus motus ex omnibus fiet, et alter otiosus erit. si igitur duo corpora simul moveantur, id, cuius motus alterum superabit, frustra non erit, reliquum autem, cuius motus ab alio superatur, frustra ac otiosum existimandum erit, si ea tantum ratione, nempe ut moveatur, factum fuerit. Et haec sunt ea, circa quae potissimum (ni fallor) huius rationis intellectus versatur, sed verba quodammodo corrupta sunt et ideo obscura et salebrosa huius sermonis sententia existit. quamobrem diverso modo ab Alexandro explicatur.

因为我们用直线度量一切距离,而如果这些距离在圆之内,那么按照圆的度量尺度,[最大距离]将是直径。在圆中情形也是同样。如果我们也使两物经由同一个圆从直径的两个端点如此运动,以至于每一物都从一个半圆的端点开始,例如经由半圆Γ从Η到Ζ,并经由半圆Θ从Ζ到Η,那么同样的事情就会发生,正如我们刚才关于仅经由半圆运动的那些事物所说的那样,即所谓相反的线乃是相较于直线而言的。但即使我们承认半圆中的这些运动是相反的,由此得出我们所论述的在整个圆中所发生的运动也被划分为相反的运动,这依然是不相宜的。因为在两个半圆中所发生的那两个运动,在整个圆中实则构成了一个运动。我们也没有发现那个经由Γ从Α所发生的圆周运动,与同一个圆的另一个从同一Α出发并经由Β返回到同一Α的运动相对立。然而这个运动绝不与那个运动相对立,从相反运动的定义来看便清楚明了;该定义即:运动是从相反者向相反者发生的,正如从下方向上方以及从上方向下方而去的运动。然而在圆中从Α经由Β或经由Γ所发生的运动,乃是从同一者向同一者行进的。此外,亚里士多德就这些事补充了另一个论证,该论证由他依证明性顺序按如下方式推导出来。如果旋转与旋转相对立,那么自然就将从事某种不顾及任何目的的徒劳活动,正如我们随后将要阐明的那样。然而我们并未发现自然从事徒劳且不定的活动;因此,旋转绝不作为与旋转相对立者而存在,这是合乎道理的。然而,如果由自然所新创生之物具有给自己招致毁灭的性质,那么自然就是在从事徒劳的活动。而相反的旋转运动会互相毁灭。因此该论证被如此编织出来:相反的旋转互相毁灭;而互相毁灭的事物是徒然生成的,并不具有任何目的;因此相反的旋转是徒然生成的,并不具有任何目的。至于这种旋转以何种道理互相毁灭,则由如下探查予以阐明。如果我们想象某物被放置在两个圆中之一的铅垂线标尺之上,并且我们将铅垂线置于直径中且立于中心;接着我们在心中构想,两个物体经由圆而运动,它们从点Α开始两个运动,但其中一个经由Β出发,其余一个经由Γ出发,即所述铅垂线的两端:因此显而易见的是,如果这两个物体的重量相等,并且我们设想固定有ΑΓ的圆弧是一个半圆,那么除非圆本身内在具有另一种运动,否则圆绝不可能在它们开始运动的同时发生旋转,无论圆仅被稍微移动,还是运动倾向于所述铅垂线的两端ΒΓ。因为如果它们被放置在一起而不是在相对立的处所,圆就会旋转,并且如果它们的运动在速度上绝非相等,这也可能发生。因为如果我们设定推动圆的诸物体的运动是相等的,并且不将所述运动假定为那些物体所固有的,那么当物体静止时它们的运动便停止,而圆届时将同时丧失两个运动。但如果诸运动在速度上并不相等,显而易见的是,它们将在所有距离上结合在一起,因为一者将被另一者所拖曳;因此由所有运动将形成单一的运动,而另一运动将是无益的。因此,如果两个物体同时运动,那个运动超过另一者的物体将不会是徒劳的,但运动被另一者超过的剩余物体,如果仅仅为了运动这一理由而被造出,则必须被视为是徒然且无益的。而这些就是此论证的理解主要(若我未弄错的话)所围绕的事项,但文字在某种程度上有所讹误,因此该论说的含义显得晦涩且蹇涩。正因如此,它被亚历山大以不同的方式予以解释。

语法注1 条
  1. 1.4palam est igitur, quod, si pondus horum duorum corporum aequale extiterit, arcumque in quo AC affixa sunt, semicirculum esse imaginemur, fieri (hercle) non potest, ut circulus eadem hora convertatur, qua motum incipiunt, nisi circulo alter per se motus inerit, neque si parum moveatur, nec si motus in BC vergat

    主句的句法骨架为 palam est igitur, quod ... fieri non potest, ut circulus ... convertatur(“因此显而易见的是,圆发生旋转是不可能的”)。在这一无人称结构 fieri non potest ut... 之前,由双重条件从句 si pondus ... aequale extiterit, arcumque ... semicirculum esse imaginemur 作为前提,而在其结果句内部,则附加了排除性条件从句 nisi circulo alter per se motus inerit(“除非圆本身内在具有另一种运动”),以及紧随其后的两个并列否定条件句 neque si parum moveatur, nec si motus in BC vergat(“无论仅被稍微移动,还是运动倾向于ΒΓ”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:19.37-21.28