← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§207.5-209.9

重与轻的探究及绝对与相对之区分

提米斯提乌斯引入了《论天》第四卷的主题——对重与轻的探讨,阐明了它们作为运动之力量归属于自然学考察的理由,并在批判早期自然哲学家仅依相对比较而缺乏绝对规定的同时,确立了绝对与相对之区分。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.1#1

Quoniam Aristotelis propositum ac id, quod sibi in hoc opere instituit, naturalis speculatio fuit, statim in Primi Libri initio declaravit, suum propositum esse, naturalem speculationem explicare; speculationis vero initium ab ea parte sumit, quae naturalium omnium verissima ac praestantissima existit, et haec nobilissimi corporis dispositio est. cumque de mundo etiam disseruisset ac in Secundum Librum hac de re sermonem protraxisset, praetereaque initio Tertii Libri statim quoque affirmasset eorum, quae natura dicuntur, nonnulla substantias esse, et reliqua, quae retulit in hoc, ac insuper dixisset, postquam de primo quidem caelo verba fecimus ac sermonem de eo antea absolvimus, reliquum est, ut de quatuor elementis, quae in generatione et corruptione consistunt, disseramus, explicassetque superius nec elementa nec alterum elementorum infinitum, sed finita esse ac ortum interitumque participare, eorumque ortum ex non corpore non esse, neque etiam ex aliis corporibus, sed alia ex aliis generari, quorum mutua adinvicem generatio segregationis compositionisve ordine non fit, neque dissolutione in extremitates, ac demum etiam exposuisset consentaneum esse, ut de potentiis, affectionibus et eorum operibus disquiramus: de primis illorum potentiis (gravitate nempe et levitate) hoc in Libro pertractandum proposuit.1 quamobrem ait: de gravitate autem et levitate eorum, quid sit utraque [et] quae illorum natura, videndum est, quamque ob causam vel id grave, vel illud leve existat. de reliquis autem eorum potentiis, operibus actionibusque in Libro de Ortu et Interitu tractatur. at hoc in loco causam etiam adiungit, quamobrem de his duobus tantum hic verba facit, dicitque id ea potissimum ratione fieri, quoniam ea, quae de his tractatur, disputatio sermonibus de motu conveniens ac propria est; grave enim aliquid aut leve ex eo dicimus iudicamusve, quod natura aptum est, ut tali motu cieatur, quemadmodum id, quod dimensiones habet, quoniam aptum est, ut describatur, vel quod protrahi possit. etenim gravitas et levitas quorundam motuum vires existunt, veluti rhetorices scientia rhetoris vis, medicinae scientia vis medici, qui medetur, scientiaque aedificandi aedificatoris vis, hoc est ars aedificandi, existit (ΓΙΙΙΑΔΙΙΙ).2 atqui operationibus harum potentiarum imposita nomina fuere, gravitatis autem levitatisque operationibus imposita nomina non sunt, qualia haec sunt, ΓΙΙΙΑΔΙΙΙ, rhetorica ac ἰάτρευσις, sed potentiis tantum, hoc est gravitas levitasque, nomina insunt. ceterum sermo de motu naturali speculationi convenit, cum natura motus quidam sit, immo principium motus. quoniam autem physica tractatio in motu versatur, atque haec duo in se, hoc est gravitas et levitas, quasi 〈fomentum〉quoddam motus continent, merito igitur omnes, qui de natura disputarunt et locuti sunt, de illis quidem disseruere. verum sufficienter ea nec terminarunt nec explicarunt, sed pauca tantum de ipsis attulere. quamobrem si [ante] quae hi dixerunt, viderimus, quaesierimus dubitaverimusque, ea ab illis secernentes, quae ad hanc considerationem oportuna sunt, deinde nos id dicemus, quod nobis videtur de illis. Dicitur quidem horum duorum unumquodque, hoc est grave et leve, duobus modis; uno nempe absolute et per se, altero vero comparatione ad aliud, quemadmodum nobile vel absolute dicitur, vel comparatione ad aliud. quod vero grave et leve inveniuntur, quae non sunt absolute, sed comparatione ad aliud, id perspicuum est. praeterea cum nos sustineamus haec duo, gravitatem nempe et levitatem, de eadem re dici; si enim leve et grave absolute tantum dicantur, non poterunt ambo illa de una eademque re dici - non enim fieri potest, ut unum idemque grave et leve simul dicatur, quemadmodum neque etiam calidum et frigidum sed cum haec ad unam rem retulerimus, omnino quidem hoc modo ea pronuntiabimus. et hac etiam ratione dicitur ignis absolute levis, sed lignum (exempli gratia) non dicitur absolute leve, sed comparatione ad aes, quoniam lignum penes lanam vel aliquid aliud grave existit. dicit: si grave et leve inveniuntur, duobus modis dicuntur. ii vero, qui primum de his duobus disseruere, non indagarunt de iis, quae absolute ita dicuntur, sed de his, quae cum aliis collata dicuntur. neque enim veteres ac primi physici, quid grave et quid leve, explicarunt, sed terminarunt, quod grave est et leve, comparatione ad aliud, ex eo, quod dicunt aquam (exempli gratia) [terra leviorem esse, ac aerem aqua, et ignem] aere leviorem existere.3

由于亚里士多德的目的,即他在这部著作中为自己设定的目标是自然考察,因此他在第一卷开篇立即宣称,他的目的是阐明自然考察;而他将考察的起点确立在所有自然物中最真实且最卓越的部分上,这便是最高贵物体的构造。当他亦论述了世界并将关于此事之言论延伸至第二卷之后,此外在第三卷开篇又立即确认在依自然而称的事物中,有些是实体,以及他在本卷所提及的其余诸事,并且还说过:在我们谈论了第一天体并在先前终结了关于它的论述之后,剩下的便是让我们讨论处于生成与毁灭之中的四元素;而且他在前文阐明了各元素以及元素中的另一者均非无限,而是有限的,且分有生成与毁灭,它们的生成并非来自非物体,亦非来自其他物体,而是彼此相互生成,它们之间的相互生成并非依分离或结合的秩序发生,亦非通过消解至极限发生;最后又说明探究它们的能力、受动与功用是合情合理的:在此卷中,他提议详尽探讨它们的第一批能力(即重与轻)。因此他说:关于它们的重与轻,必须考察二者各自为何物、它们的本性是什么,以及因何原因这者重或那者轻。而关于它们其余的能力、功用与活动,则在《论生成与毁灭》一书中加以探讨。但他在此处还补充了他在此仅论及这两者的原因,并说这主要是出于此种缘由:因为关于这些所探讨的讨论,对于论运动的言论是适宜且固有的;因为我们根据某物在自然上适合由此种运动推动,而称其为重或轻并加以判断,正如具有维度的东西,乃因其适于被描画或能被延展而被称为此一样。因为重与轻作为某些运动的力量而存在,正如修辞之知乃演说家的力量,医术之知乃施治医师的力量,营造之知乃建造者的力量,亦即营造之技艺而存在(ΓΙΙΙΑΔΙΙΙ)。然而,这些能力的运作被赋予了名称,重与轻的运作却没有被赋予诸如ΓΙΙΙΑΔΙΙΙ、修辞或医疗等名称,唯有能力本身——即重与轻——享有名称。此外,关于运动的言论适于自然考察,因为自然是某种运动,甚至说是运动的本原。然而,由于自然学论述致力于运动,且这两者本身(即重与轻)包含着宛如运动之某种滋养物,因此,所有探讨并谈论自然的人理所当然地都论及了它们。但他们既未充分界定,亦未充分阐明它们,而仅提出了关于它们的一点点内容。因此,如果我们先审视、探究并怀疑这些人所说的内容,将适合于此项思考的内容从中甄别出来,那么随后我们将陈述我们关于它们所认为的内容。这两者中的每一者,即重者与轻者,确实以两种方式被言说:即一种是绝对且就其自身而言,另一种则是相比于他物而言,正如高贵者或绝对地被言说,或相比于他物而被言说一样。而且,发现非绝对而是相比于他物的重与轻,这是显而易见的。此外,当我们主张这两者——即重与轻——可述说同一事物时亦是如此;因为如果轻与重仅绝对地被言说,那么这两者将不可能述说同一事物——因为同一事物不可能同时被称为重与轻,正如亦不可能被称为热与冷一样——但当我们把这些联系于同一事物时,我们完全将以这种方式表达它们。亦因此之故,火被说成是绝对轻的,但木(例如)不被称为绝对轻,而是相比于青铜,因为木相比于羊毛或别的某种东西则是重的。他说:若重与轻被发现,它们便以两种方式被言说。但最早论及这两者的人,并没有探求那些被绝对地如此言说的事物,而是探求那些与其他事物相比较而被言说的事物。因为古人及最早的自然哲学家们并未阐明何为重、何为轻,而是从他们所说的水(例如)比土轻、气比水轻、火比气轻这一事实出发,界定了在相比于他物时的重与轻。

语法注3 条
  1. 4.1Quoniam Aristotelis propositum... pertractandum proposuit.

    句首 Quoniam... fuit 从句以紧随其后的 declaravit 为主句收束(继以 sumit... est 分句),随后由 cumque 引出的长复合句直至 de primis illorum potentiis (gravitate nempe et levitate) hoc in Libro pertractandum proposuit 才出现主句。cumque 句中包含由 cum 引导并列的多个过去完成时虚拟式从句(cumque... disseruisset... explicassetque... ac demum etiam exposuisset...),概括了前三卷的论述脉络,最终引出第四卷关于重与轻的主题。

  2. 4.1veluti rhetorices scientia rhetoris vis, medicinae scientia vis medici, qui medetur, scientiaque aedificandi aedificatoris vis, hoc est ars aedificandi, existit (ΓΙΙΙΑΔΙΙΙ).

    在由 veluti 引出的比喻从句中,并列了三个范例(修辞术、医术、营造术)。主语(rhetorices scientia、medicinae scientia、scientia aedificandi)均以 vis 为表语名词,句末的 existit 作为整体的述谓动词。括号内的 ΓΙΙΙΑΔΙΙΙ 为手抄本脱文或讹误标记,在后句中亦被再次引用。

  3. 4.1ex eo, quod dicunt aquam (exempli gratia) [terra leviorem esse, ac aerem aqua, et ignem] aere leviorem existere.

    前置词短语 ex eo 说明前述 terminarunt... comparatione ad aliud 的根据,后接名词性从句 quod dicunt。dicunt 的宾语为带不定式的宾格结构(aquam... aere leviorem existere),包含方括号内所补足的内容,构成了水、气、火相对之轻的连环比较。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:207.5-209.9