← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§196.3-197.20

多面体构成元素说与三角形理论的难点

特米斯提乌斯批判了基于多面体的元素构成论,指出该理论荒谬地将土孤立为唯一不可毁灭之物,在水转化为空气时产生余留三角形的逻辑破绽,强加了物体源自非物体(预设虚空)的假定,并背离数学原则导致物理物体不可分的困境。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.7#4

perfectio autem scientiae naturalis id sane est, quod nobis ad sensum apparet, quemadmodum idolum, domus et tectum in artibus, quae manuum opera perficiuntur. Sed iis et aliud quippiam contingit, nempe ut fateantur terram tantum elementum esse, vel maxime inter elementa, eamque solam incorruptibilem, siquidem incorruptibile est, quod indissolubile est, terra autem (iuxta eorum sententiam) dissolvi non potest; ipsa enim in reliqua elementa non dissolvitur ob triangulos, ex quibus ceterorum elementorum essentia constituitur. et cum hoc etiam dicunt fieri non posse, ut in triangulis superflua quantitas et distincta inveniatur. cum enim solidae figurae ex inaequalibus numero triangulis constent, quemadmodum essentia illius solidae figurae, quae pyramis dicitur, ex quatuor triangulis, et essentia illius figurae, quae ex octo similibus triangulis, quam aeri accommodarunt, aquae vero essentia ex viginti triangulis similibus: cum igitur ex aqua fit aer, non innovabuntur ex hac figura, quae viginti basis habet, tria solida, quorum uniuscuiusque essentia ex octo basibus constat, sed omnino quidem ex his duo solida innovabuntur, ac trianguli quatuor distincti remanebunt. et hic est sermo penitus et omnino ineptus. sin minus, quanam ratione ex his separatim quispiam intelleget, secundum quod verba eorum contemnit, suaque intellegentia concipiet et quomodo ostendet nobis triangulos quatuor distinctos, nisi ad eum sermonem illos cogat,1 ut scilicet unum tantum figuratum corpus ex viginti basibus constans in duo solida dissolvatur, quorum unumquodque ex octo basibus constet, et quatuor trianguli relinquantur; etenim si fatentur duo solida transmutari, quorum unumquodque ex viginti basibus constet, ex illis plane solida octo basibus praedita innovabuntur nec distinctus triangulus remanebit. eum namque deceret, si consonum esset hoc illis adversari, declarare dissentaneum esse, ut ex numeris figurarum numerus quidam in quosdam numeros perfecte mutetur, sed omnino convenire, ut in triangulis distinctus relinquatur. verum sua non interest hoc explicare. Praeterea necesse est eos, qui corpora ex extremitatibus conflant, ponere corpus ex non corpore oriri; at ex non corpore minime oritur, cum explicatum sit hanc positionem necessario consequi, ut vacuum existat, quod a corpore posterius innovato occupatur, quod vero ante non erat. ad haec necesse est non omne corpus dividuum ponere repugnareque scientiis, quae aliis certiores existunt, veluti mathematicis scientiis. nam iuxta mathematicas scientias id etiam, quod ratione invenitur, ut superficies, linea et corpus, dividi potest, iuxta horum vero sententiam omnino fit, ut ne id quidem, quod sensu percipitur, dividuum esse concedant. qua autem ratione id necessario sequatur, hoc pacto intelleges. hi enim ponunt ac statuunt formam elementorum superficiebus similem esse; at si primae formae dividantur, hoc profecto non servatur. cum enim corpus dividitur, quod quatuor triangulis constat, qui pyramidae dicuntur, non dividetur in solida, quorum unumquodque pyramis sit. itaque horum duorum alterum necessario fit, vel ut individua elementa existant, ut eorum partes similes sint, vel ut primae formae dividantur, eruntque hac ratione elementorum partes specie dissimiles, et pars ignis ignis non erit, pars aquae non aqua; tametsi necesse esset, ut forma quaedam inveniretur, quae veluti elementum prius quam forma elementi existeret, siquidem cum omne corpus aut sit elementum aut ex elementis, omnes pyramidis partes conveniet ut sint elementa.2 at si contingit, ut non omne corpus dividuum sit, duo haec auxiliabuntur; hoc autem cum ita se habeat, vanum erit dicere corpora ex extremitatibus constare.

然而自然科学的完满,诚然是对于我们在感觉中所显现的事物,正如同雕像、房屋与屋顶在通过手工操作所完成的技艺中一样。但对他们而言还导致了另一件事,即他们不得不承认只有土是元素,或者在各元素中最为是元素,并且唯有它是不可毁灭的,既然不可毁灭之物便是不可解体之物,而土(按照他们的见解)是不能被解体的;因为土由于构成其余元素本质的那些三角形的缘故,并不解体为其余元素。而且连同这一点,他们还说在三角形中不可能发现有多余且分离的量。因为立体图形由数目不等的三角形组成——正如被称为金字塔(棱锥)的那个立体图形的本质由四个三角形组成,而他们分配给空气的由八个相似三角形组成的那个图形的本质[由八个三角形组成],水的本质则由二十个相似三角形组成——因此,当从水产生空气时,绝不会从这个具有二十个底面的图形中重新生成三个各自本质均由八个底面组成的立体,而是完全会从这些之中重新生成两个立体,并留下四个分离的三角形。而这种说法是完全且极其荒谬的。否则,有人就其轻视他们的言辞而言,将以何种方式从这些之中单独地理解并依凭自己的理智去领会,又如何向我们展示四个分离的三角形呢,除非他迫使他们接受这一论说,即只有一个由二十个底面构成的具形物体解体为两个各自均由八个底面构成的立体,从而留下四个三角形;因为如果他们承认有两个各自均由二十个底面构成的立体发生转变,那么从它们之中显然会重新生成具有八个底面的立体,而不会留下分离的三角形。实际上,如果这与反驳他们相一致的话,他理应声明,在图形的诸数目中某一数目完全转变为某些数目是不合逻辑的,但在三角形中留下分离的部分是完全合理的。然而他们对此进行解释并不感兴趣。 此外,那些由极限拼合出物体的人,必然要假定物体产生自非物体;然而物体决非产生自非物体,因为已经阐明这一假定必然会导致空虚的存在,而这空虚被后来重新生成的物体所占据,且先前并不存在。除此之外,必然要假定并非每一个物体都是可分的,并且与那些比其他科学更确凿的科学(例如数学科学)相冲突。因为根据数学科学,即便通过理性所发现的事物,如表面、线和物体,也是可以分割的;而根据他们的见解,则完全会导致他们甚至不承认通过感觉所知觉的事物是可分的。至于这因何种理由必然随之而来,你将按如下方式理解。因为他们假定并确立元素的图型与表面相似;但如果最初的诸图型被分割,这一点显然就无法保持。因为当由被称为金字塔的四个三角形组成的物体被分割时,它并不会被分割为各自皆为金字塔的立体。因此这两者中必有其一必然发生:要么元素是不可分的,以使其各部分彼此相似;要么最初的诸图型被分割,按这种理由元素的各部分在种上便是不相似的,火的一部分将不是火,水的一部分也不是水;即使有必要发现某种如同元素一般先于元素的图型而存在的图型,因为既然一切物体要么是元素,要么由元素构成,金字塔的所有部分便理应都是元素。但如果发生并非每一个物体都是可分的这一情况,这两者就会相互支持;然而由于情况如此,说物体由极限组成便是徒劳的。

语法注2 条
  1. 3.7sin minus, quanam ratione ex his separatim quispiam intelleget... nisi ad eum sermonem illos cogat

    连词短语 sin minus(否则)承接对前述主张(残余三角形说法的荒谬性)的否定,引出由反问句构成的句法主干:quanam ratione quispiam intelleget... et quomodo ostendet(将以何种方式理解……又如何展示)。随后的 nisi 从句(nisi... cogat,“除非他强迫他们……”)表示例外或限定条件,构成整个反驳的核心结构:即除非将对手的论点局限于单个立体(一个二十面体解体为两个八面体)的瓦解,否则根本无法说明四个剩余三角形的必然性。

  2. 3.7tametsi necesse esset, ut forma quaedam inveniretur, quae veluti elementum prius quam forma elementi existeret, siquidem cum omne corpus aut sit elementum aut ex elementis, omnes pyramidis partes conveniet ut sint elementa

    在由让步连词 tametsi 引导的从属从句(necesse esset, ut...)内部,嵌套了由 siquidem 引导的原因从句,而该从句内部又前置插入了 cum 从句(cum omne corpus aut sit...)。主谓词 conveniet 的实质主语是 ut 从句(ut sint elementa)。这种多层嵌套结构清晰地表明:“既然一切物体要么是元素要么由元素构成,金字塔的所有部分理应都是元素”这一推论,正是对前述假设性让步结果(“即使有必要发现某种先于元素图型的图型……”)所提供的内在根据。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:196.3-197.20