- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:194.27-196.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯因火的细微部分不具备元素图形而驳斥了元素外形转变说,并指出表面三角形分解说导致土无法转化为其余元素从而违背感官知觉,进而批判了将数学原理强加于自然事物的本体论与方法论谬误。
at cum ex iis, quibus id ante reiecimus, manifestum sit ea individua non esse, perspicuum est igitur ac manifestum, elementorum partes figura elementis aequales non esse. cum enim causa, ut ignis inveniatur ignis, sit figura eius — pyramidis enim causa ipse invenitur — pyramidis vero partes pyramis non sit omnino:1 ignis etiam partes ignis non erunt. idem quoque de reliquis censendum erit. Quodsi figurae mutatione elementa alia ex aliis minime oriantur, tametsi sensu percipiamus alia ex aliis oriri, 〈relinquitur ergo hoc dissolutione in superficies fieri〉; etenim hoc quoque modo elementa oriri possunt. quoniam autem extremitates, quae omnia elementa definiunt, eaedem prorsus non sunt — siquidem hac ratione, trianguli, qui terrae existentiae praesunt, iidem trianguli non sunt, qui reliquis elementis insistunt — atque eiusmodi triangulos aiunt in alios triangulos non mutari: neque terra in reliqua elementa, neque haec similiter in terram mutabuntur. hoc autem neque per se verum existit, neque etiam ad sensum apparet. verus non est sermo, siquidem nullam habent viam, ut causam in hoc assignare possint; sensu autem oppositum percipimus; terram enim in cetera elementa verti animadvertimus: igitur reliqua elementa in terram mutantur. consentaneum autem fuisset, qui de rebus, quae videntur ac nostris sensibus sternuntur, disserunt, aliam viam non inire ad illorum sententiae veritatem persuadendam, nisi per eamet, quae sensu percipiuntur; at non congruenter iis, quae videntur, dicunt. causa vero, propter quam non recte primis initiis utuntur, est, quia principia propria vera non sumunt, sed ipsi propria quadam suppositione facta alia principia acceperunt, quae omnino volunt, ut congrua sint, inter quae et ea, quae sensu percipiuntur, vi comparationem faciunt. quod sane facere minime deberent; sed decebat eos rerum, quae sub sensum cadunt, principiis uti, quae sensu percipiuntur, cum haec earum propria principia sint, aeternorum autem, quae aeterna sunt, eorum vero, quae intereunt, quae eiusdem generis sunt — quemadmodum convenit, ut in mathematicis disciplinis mathematica, et non alterius scientiae principia sumantur, sicuti illis contingit, qui ex extremitatibus corpora constituebant — et uno nomine2 eiusdem generis principia esse debent et quae ex principiis constant. at si figuratum corpus mathematicis convenire dixerunt, naturalium rerum non naturalia, sed mathematica principia sumunt. ac praeterea omnino illis efficitur, ut omnia eiusmodi rerum exempla sibi invicem opponantur. idem namque iis contingere videtur, quod illis evenire solet, qui positiones aliquas etiamsi apertissime falsas statuunt ac omnia inepta, quae ex illis concluduntur, admittunt. hoc autem malunt, quam positionem suam de medio tollere. veluti si quis ponat non inveniri animal, is igitur necessario efficit, ut neque ipse etiam animal sit. ex hoc etiam deducitur, fieri non posse, ut ponat vel fateatur quippiam, quod huic assentiri videatur, licet vera atque indubitata positio statueret consentaneum esse, ut id ita non sit. etenim principiorum electio et locorum eorumque transpositio et ratio, cur ipsa primo inveniantur, omnino convenit, ut ex iis sumantur, quae illis conveniunt, maximeque ex fine et perfectione; ex his enim contrarietas et diversitas apparebit. ita etiam in natura convenit, ut ratio principiorum, quae ponuntur, eligatur ex iis, quae ad ea deinceps consequuntur 〈ἐκ τῶν ἀποβαινόντων3〉. quod autem proprie sensui videtur, finis naturae est, id, quod perfecto sensu percipitur;
但是,既然从我们先前用以驳斥它的论据中显而易见它们并非不可分的,那么显然且明白的是,元素的各部分在图形上与元素并不相等。因为,火之所以被发现为火的原因既然是其图形——实际上它自身正是由于金字塔(棱锥)的缘故才被如此发现——,而金字塔的各部分绝非金字塔,那么火的各部分也将不是火。关于其余元素也必须同样判定。 然而,如果元素决非通过图形的改变而彼此产生,即便我们通过感觉知觉到它们彼此产生,〈因此剩下的便是这通过分解为表面而发生〉;因为元素确实也能够以这种方式产生。然而,既然限定所有元素的极限决非完全相同——如果按照这种理由,主导土之存在的三角形并非那些依存留存于其余元素之上的三角形——,并且他们说此类三角形并不改变为其他三角形,那么土既不会改变为其余元素,这些元素同样也不会改变为土。但这本身既非真实存在,对感觉而言也并不显现。这一说法并不是真实的,既然他们毫无途径能在此事中指派原因;并且我们在感觉上知觉到相反的情况;因为我们观察到土转化为其余元素,所以其余元素也改变为土。 然而,讨论那些显而易见并展现在我们感官面前的事物的人,除了通过那些正是由感觉所知觉的事物之外,本不该踏入任何其他途径来使人信服其见解的真实性;但是他们的说法与所见之物并不相符。然而,他们之所以未能正确使用最初始元的原因在于,他们并未采取固有的真实原理,而是自己作出了某种特异的假设并接受了其他原理,他们完全希望这些原理是一致的,并在这些原理与感觉所知觉的事物之间进行生硬的对比。 这诚然是他们决不应当做的;相反,他们理应对于落入感觉之下的事物使用由感觉知觉到的原理,既然这些正是其固有的原理;而对于永恒之物使用永恒的原理,对于毁灭之物使用同种类的原理——正如在数学学科中理应采取数学原理而非另一门科学的原理一样,就像发生在那些由极限构成物体的人身上的情形那样——,简而言之,原理以及由原理构成的事物应当属于同一种类。但是,如果他们说具有图形的物体属于数学,那么对于自然事物,他们所采取的便不是自然的而是数学的原理。此外,对他们而言,完全会导致此类事物的所有例证相互对立。 因为显现为在他们身上发生的,正如同通常发生在那些即便设立了最显明为假的命题并接纳从中推导出的所有荒谬结论之人身上的情形一样。然而他们宁可如此,也不愿将自己的命题从中间废除。就好像如果有人假定动物并不存在,那么他因此必然导致他自己也不是动物。由此还可以推导出,他绝不可能假定或承认任何似乎赞同这一点的论述,即便一个真实而无可置疑的命题确立了情况不应当是这样乃是相符的。 实际上,原理的选取、位置及其转换以及它们最初被发现的理由,完全适宜于从与它们相符的事物中选取,尤其是从目的与完满中选取;因为从这些之中将显现出对立与多样。同样在自然中,所设定的原理的理由也适宜于从随后随之而来的结果中〈ἐκ τῶν ἀποβαινόντων〉选取。而固有地在感觉中显现的,则是自然的目的,即通过完满的感觉所知觉的事物;
- 3.7pyramidis vero partes pyramis non sit omnino
主语为复数名词 partes,而表语名词 pyramis 和动词 sit 采用了单数形式。此句表达形式同一性的否定,即“棱锥的各部分绝非棱锥(这一图形本身)”,在 cum 原因从句中按从属虚拟语气处理。
- 3.7uno nomine
夺格短语,对应希腊语的 ἑνὶ λόγῳ 或 ἁπλῶς,意为“一言以蔽之”或“简而言之”,作为副词性短语引出总结性判定。
- 3.7〈ἐκ τῶν ἀποβαινόντων〉
底本在拉丁文本中插入的希腊文短语,直接对应亚里士多德《论天》第三卷第七章(306a16-17)的原文字句(源自后继结果),精确对应拉丁文从句 iis, quae ad ea deinceps consequuntur。
