← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§197.21-198.37

否定简单物体的几何形状与空间密铺证明

基于亚里士多德的论述,德米斯提厄斯论证了将几何图形赋予简单物体的荒谬性,并在数学上证明了能够在平面上围绕单一点完全密铺的规则多边形(正三角形、正方形、正六角形),进而阐明了在三维空间中通过直立体角填满空间的构造。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.8#1

In universum autem irrationabile est figuram ad corpus simplex adhibere, nec quisquam hoc proponet. primum quidem, quia sic accidet universum [non repleri]; deinde quia simplicia corpora [loco], qui continet, describi videntur,1 maximeque aqua et aer; hoc vero fieri non potest, si propria eorum figura permanere possit; ea autem [loco ipso,] qui continet, describuntur, alioquin neque undique tangerent. si vero propriam eorum figuram non retinent, neque essentiam eorum quoque custodient, si eorum esse ac permanentia in figura consistat; sed videntur essentiam suam retinere nec non [loco] ipso, qui continet, describi, quemadmodum aqua [in vase], et aer et reliqua duo: figurae igitur formam eorum non constituunt, neque consistunt neque permanent earum dissolutione. Per hoc autem, quod dixit: universum non compleri, id profecto significare voluit. etenim si punctum quendam in superficie ponamus, existimare quidem non possumus, ipsum infinitorum angulorum eadem in superficie caput esse; sique eiusmodi anguli in unum caput, hoc est in positum punctum, coiverint, hi [vel illius figurae anguli erunt, quae sex basibus constat, vel anguli formarum aequiangulorum, quae quatuor lateribus constant, vel anguli trilateri erunt; si enim anguli fuerint tres], illius figurae anguli existunt, quae sex angulis constat, si vero quatuor, anguli quadrati esse dicuntur, si autem sex, profecto anguli trianguli existent. cuius rei haec causa est, siquidem omnes anguli, secundum quod extremitas eorum causa erit, ex quatuor rectis atque aequis angulis constant.2 at ex duobus angulis minime perficiuntur. initium autem angulorum, quos aequales vocant, qui magni admodum sunt, tres existunt,3 ex eo quod unusquisque eorum est angulus rectus 〈et tertia recti〉; secundi vero anguli, qui 〈ex tribus quartis〉 prioris numeri constat, quatuor sunt, ex eo quod unusquisque eorum in recto est; tertii autem anguli, qui dimidium prioris numeri est, siquidem figura aliqua aequorum angulorum eum perficere debeat, sex sunt anguli, quorum unusquisque ex duabus tertiis recti anguli constat, et hi trianguli aequilateri anguli sunt. nec ab eo quidem perficitur, qui inter quartum et sextum medium tenet. etenim si ab eo perficeretur, figura aliqua inveniretur, quae ex pluribus quam trianguli ac paucioribus quam quadrati angulis constaret; nec ex his duabus figuris aequales figurae oriuntur, siquidem neque etiam inter tertium et quartum numerus quidam invenitur. neque etiam ex septimo ac reliquo numero perficitur. conveniret enim, ut angulorum figura trianguli angulis paucior existat; at similis figura minime invenitur, cum triangulus figurarum rectarum linearum initium sit eaque, in qua anguli paucissimi existant. his igitur tantum universus positus, qui in centro et tota extremitate consistit, perficitur, ut nullus inter ea medius locus relinquatur. Ita etiam de solidis intellegendum erit, cum per se positus, qui circa punctum quendam consistit, octo angulis solidis rectis perficitur. quamobrem convenit, ut imaginemur quatuor quadrata, quorum mutua perfectione in hoc eodem puncto tota ea extremitas perficitur, quae circa punctum constituitur. cumque imaginabimur unumquodque ex quatuor quadratis in ascensu super basim attolli, super unoquoque quadrato unus cubus innovabitur; nec non quatuor cubi ad invicem perfecti in ea extremitate innovabuntur, quae ad latus basis super unico puncto constituitur.

总的来说,将图形赋予简单物体是荒谬的,没有任何人会提出这一点。首先是因为这样一来就会发生整体[未被填满]的情况;其次是因为简单物体似乎是由包围它们的[处所]来描画的,特别是水和空气;然而,如果它们固有的图形能够保持,这是不可能发生的;但它们是由包围它们的[处所本身]来描画的,否则它们就不会在各处都相接触。但如果它们不保留其固有的图形,且如果它们的存在与持存就在于图形之中,那么它们也就不会守护其本质;然而它们似乎保留了自己的本质,并且由包围它们的处所本身来描画,正如同水[在容器中],以及空气和其余两种〔元素〕一样:因此,图形并不构成它们的形式,也不会由于它们的解体而存立或持存。 而通过他所说的“整体未被填满”,他确实意在指明以下这一点。因为如果我们在一个表面上设定某一点,我们确实不能认为该点本身在同一表面上是无限多个角的顶点;并且如果此类角汇聚到一个顶点,即所设定的点上,它们[要么将是由六个底面[边]构成的那个图形的角,要么是由四条边构成的等角形式的角,要么将是三边形的角;因为如果角是三个],它们就作为由六个角构成的那个图形的角而存在,但如果是四个,就被称为正方形的角,而如果是六个,则必定是三角形的角。此事的缘由在于,按照它们的极限将是其原因而言,所有的角都由四个直角且相等的角组成。但它们决不能由两个角来完成。被称为相等的角中那些相当大的角之开端有三个,这是由于它们中的每一个都是直角〈加上直角的三分之一〉;第二种角由前一个数目的〈四分之三〉构成,有四个,这是由于它们中的每一个都在直角[的量度]中;第三种角是前一个数目的一半,如果某个由相等角组成的图形应当完成它的话,则有六个角,其中每一个都由直角的三分之二构成,而这些是等边三角形的角。它也决不能由介于第四和第六之间的中间项来完成。因为如果是被它完成的话,就会发现某个由比三角形多而比正方形少的角所构成的图形;而且从这两个图形中也不会产生相等的图形,既然在第三和第四之间也没有发现任何数目。它也决不能从第七个及剩余的数目来完成。因为按理角构成的图形理应具有比三角形的角更少的角;然而绝不可能发现类似的图形,既然三角形是直线图形的开端,也是角存在最少的图形。因此,仅仅通过这些,在中心和整个极限处所构成的全部配置才得以完成,以至于在它们之间不留下任何中间处所。 对于立体也应当同样来理解,因为围绕某一点而构成的配置本身是由八个直立体角来完成的。因此,我们理应设想四个正方形,通过它们在这同一点上的相互完满,围绕该点所构成的整个极限得以完成。而当我们设想这四个正方形中的每一个在底面之上向上升起时,在每一个正方形之上将新产生一个立方体;并且在底面一侧在单一点之上所构成的该极限处,四个相互完满的立方体也将新产生出来。

语法注3 条
  1. 3.8describi videntur

    被动不定词 describi 与主动词 videntur 连用,带有限定方式/工具的夺格 loco qui continet,意为“似乎是由包围它们的处所来描画/界定的”,表明简单物体的形状被动地取决于外部容器,而非具有自身固定的几何图形。

  2. 3.8siquidem omnes anguli, secundum quod extremitas eorum causa erit, ex quatuor rectis atque aequis angulis constant

    在由 siquidem 引导的从属子句中,围绕极限(顶点)的所有角之和等于“四个直角且相等的角”(即360度),作为密铺的几何原因提出。secundum quod 子句作状语,意为“按照其极限将是其原因而言”。

  3. 3.8initium autem angulorum, quos aequales vocant, qui magni admodum sunt, tres existunt

    主语为 initium(开端/首位),谓语为 tres existunt(存在三个)。插入的关系从句 quos aequales vocant 与 qui magni admodum sunt 均修饰属格 angulorum,指正六边形的三个内角(各120度,即一直角加三分之一直角)汇聚填满单一点周围(360度)的第一种情况。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:197.21-198.37