- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:18.13-19.37
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
注解亚里士多德《论天》第一卷第四章开头(270b32–271a34),通过与直线运动的比较、一物仅与一物相对立的原则、以及对沿曲线和半圆运动的分析,论证没有任何运动与天界的圆周旋转运动相对立。
Caeli autem volubilitati nullum contrariari motum, hunc in modum ostendi potest. si ea illi motio minime adversatur, quae ceteris motionibus aptior et dignior esset, quae illi contrariaretur, multo igitur minus ea, cui minime convenit, ut illi opponatur, dictae motioni contraria extiterit.1 at rectae lineae motus, qui ceteris motionibus aptior enim sit, maxime conversioni contrarius esse deberet, tamen ei non contrariatur, igitur rationi quoque consonum erit, ut nullus alius motus non rectus conversioni contrarius existat. hunc vero motum contrarium non esse hac ratione declarari potest. concavum convexumque si unum alteri conferatur, duo sibi invicem opposita aestimabuntur; at si veluti res una, nempe ut rotunda linea, statuantur, concavitas convexioque veluti duo relativa erunt, quae ad eam referuntur, aestimabiturque rotundum recto contrariari. [quare] si motus aliquis invenitur conversioni contrarius, eum esse rectum convenit. verum conversio motui recto non contrariatur, siquidem rectus motus suis partibus, hoc est2 positione, contrariatur; motus enim sursum motui deorsum contrarius est; inter rectum autem rotundumque motum, si ad loca respexerimus, contrarietas inveniri non poterit. praeterea quoniam contrarietas, quae est in motu recto, in partium eius essentia reperitur, siquidem motus sursum motui deorsum contrariatur, fieri non potest, ut inter eum conversionemque alia contrarietas deprehendatur, siquidem contrarietas cadit in eum ob locorum contrarietatem, sursum nempe ac deorsum, unum autem uni contrarium est. Consonum igitur est, ut quod antea ostendimus, nempe quod nullum invenitur contrarium corpori, quod in orbem convertitur, ab hoc sermone dependeat eique annectatur, hoc est, conversioni nullum contrarium motum inveniri. ea namque ratione, qua motus non invenitur, eadem sane et res, quae per eum motum moverentur, inveniri non debent. Cum autem dixerit, huius veritatem certitudinemque multis ex rebus stabiliri posse, nempe non esse aliquem motum conversioni contrarium, ad aliam rationem transiit, quae est eiusmodi. Si quis existimet eandem esse rationem in recto etc. nempe si curva super recta linea circumducatur, quae sit linea AB, non erit eadem ratio, ut quemadmodum motus, qui est ab A ad B super recta linea AB, opponitur motui, qui fit ex B ad A super eadem recta linea, ita quoque et ille motus, qui fit ex A ad B super curva linea AB, illi motui contrarius sit, qui fit ex B per lineam hac superiorem, siquidem uni unum contrariatur; et quoniam motus rectus, qui fit ex A ad B unus est, ita etiam convenit, ut alter motus illi oppositus, qui fit super eadem recta linea AB, unus tantum existat. at vero in curva linea infinitae curvae lineae describi possunt a puncto A ad punctum B, unde sequeretur, quod illi motui, qui fit ab A per lineam curvam, infiniti motus contrarii existerent, ii (inquam) qui ex B ad A super curva linea describerentur. In dimidiato quoque circulo eadem ratio est etc. etenim etsi non describamus curvam lineam in universum indefinitamque a C ad D productam, sed unam tantum curvam lineam, hoc est semicirculum designemus, idem scrupulus continget (siquidem fieri potest, ut infinitae curvae lineae in universum describantur; verum super eisdemmet punctis unus tantum semicirculus fieri potest). nempe si quispiam dixerit, quod in dimidiato circulo motus, qui fit a C ad D, illi motui contrarius sit, qui per eundem semicirculum perficitur a puncto D ad punctum C, attamen verum non est, ut motus, qui in semicirculo fit, sit contrarius, sed qui per diametri lineam perficitur.3 etenim etsi C a puncto D per curvam lineam summe distaret, haec tamen distantia recta linea mensurabitur.
而天界的旋转运动没有任何运动与之相对立,可以按如下方式加以证明。如果就与它相对立而言比其余运动更为适宜且更显尊贵的运动都绝不与它相抗,那么与它相对抗最不相宜的运动,就更不可能作为与上述运动相对立的运动而存在了。然而,比其余运动确实更为适宜的直线运动,本应最与旋转相对立,但它却并不与旋转相对立;因此,任何非直线的其他运动都不作为与旋转相对立的运动而存在,这也是合乎理性的。但这种运动并非对立运动,可以通过如下理由予以阐明。凹与凸若相互比较,将被视为彼此对立的两者;但若它们被设定为单一一物,即如圆线那样,凹与凸就将如同关联于该线的两个相对项,且圆将被视为与直相对立。[因此]若发现有任何运动与旋转相对立,它理当是直线运动。然而旋转并不与直线运动相对立,因为直线运动在其自身各部分之间(即在位置上)是相对立的;因为向上运动与向下运动相对立;但若着眼于诸处所,在直线运动与圆周运动之间不可能发现对立性。此外,既然存在于直线运动中的对立性乃是在其各部分的本质中被发现的(既然向上运动与向下运动相对立),那么在它与旋转之间就不可能察觉到另一种对立性,因为对立性是由于处所的对立性(即上方与下方)而落于其上的,而一物仅与一物相对立。因此,我们先前所证明的事情——即对于依圆周回转的物体而言未发现任何对立体——依赖于此论说并与之相连结,这是顺理成章的,也就是说,未发现有任何运动与旋转相对立。因为运动不被发现是基于什么理由,会由该运动所推动的事物也同样理当不被发现。而当他说此事的真实性与确定性可以由许多事物得以确立(即没有任何运动与旋转相对立)之后,他便过渡到另一个论证,其内容如下:“若有人认为在直线上也是同样的道理,等等”。也就是说,如果在线段ΑΒ这根直线上方画出一条曲线,并不会有同样的道理,即:正如在直线ΑΒ上由Α到Β的运动对立于在同一直线上由Β到Α所发生的运动那样,在曲线ΑΒ上由Α到Β所发生的那个运动,也对立于由Β经过高于此线的曲线所发生的那个运动,因为一物仅与一物相对立;并且既然由Α到Β所发生的直线运动是唯一的,那么在同一直线ΑΒ上所发生的与之对立的另一个运动,也相宜地仅作为一个而存在。然而在曲线中,从点Α到点Β可以画出无数条曲线,由此将推导出:对于由Α经过曲线所发生的那个运动,将存在无数个对立运动,即在曲线上由Β到Α所画出的那些运动。“在半圆中也是同样的道理,等等”。诚然,即使我们并非从Γ到Δ引出一条普遍且不定之曲线,而是仅标出一条曲线,即一个半圆,同样的疑难仍将发生(因为虽然一般而言可能画出无数条曲线,但在完全相同的两点之上却只能形成一个半圆)。也就是说,若有人声称在半圆中由Γ到Δ所发生的运动,对立于经由同一个半圆由点Δ到点Γ所完成的那个运动,然而在半圆中所发生的运动并非真正对立,经由直径之线所完成的运动才是[对立的]。因为即使Γ通过曲线最大限度地远离点Δ,这一距离依然将由直线来衡量。
- 1.4si ea illi motio minime adversatur, quae ceteris motionibus aptior et dignior esset, quae illi contrariaretur, multo igitur minus ea, cui minime convenit, ut illi opponatur, dictae motioni contraria extiterit
从大到小(a maiore ad minus)的推论结构。条件从句中连续的关系从句(quae... esset, quae... contrariaretur)修饰先行词 ea motio,后者带有虚拟语气,表达资格或目的(“若是与之相对立则比其余更为适宜的”)。主句的 multo minus 引出“更不可能”,完成时虚拟语气 extiterit 表示推论与潜在可能。
- 1.4siquidem contrarietas cadit in eum ob locorum contrarietatem, sursum nempe ac deorsum, unum autem uni contrarium est
cadit in eum 以 contrarietas 为主语,eum(指代直线运动 motus rectus)为介词宾语,意为“对立性归属于直线运动”。句末的 unum autem uni contrarium est(一物仅与一物相对立之公理)是核心依据,证明直线运动既然已具备上下之间的对立,便不可能再成为旋转运动的对立项。
- 1.4attamen verum non est, ut motus, qui in semicirculo fit, sit contrarius, sed qui per diametri lineam perficitur
在转折对比短语 sed qui per diametri lineam perficitur 中,省略了前文的谓语成分 [is motus contrarius sit]。句式骨架为:“在半圆中所发生的运动是对立的并非真实,经由直径之线所完成的运动才是[对立的]”。
